‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 43 sur 148 · XV. — De processionibus ad defunctum sepeliendum · texte numérisé non relu

XV. — De processionibus ad defunctum sepeliendum

F.T QUOD A SEPELIENDIS MORTUIS NIHIL REQUIRATUR.

(30) Quando processio ad quemlibet defunctum de foris suscipiendum fit, in primis processio aquæ benedictæ, candelabrorum, thuribuli, crucis, quæ omnia juvenes portant, procedit; deinde, si talis est ad quem totus conventus procédât, sequuntur infantes, post quos sequuntur priores. Cantantur autem intérim psalmi Miserere Deus. Deus in nomine tuo. Miserere inei Deus , miserere mei. Deus misereatur nostri. Deus in adjutorium. Ad Dominum cum trîbularer. Ex his vero vel tria, vel quod ipsa mora exigit canuntur. Exitur ab omnibus usque in galilæam.

Cum autem prope corpus, quod ad galilææ introitum positum esse debet, venerit prior cum processione, cessatur a psalmis ; pronuntiatur a cantore cum tono Pater noster, et dicitur sub silentio ab omnibus; prior vero vel sacerdos spargit statim corpus aqua benedicta et incensat, interimque dicit præmisso Et ne nos cum capitulo consueto collectam Inclina Domine, pro muliere Quæsumus Domine.

Quo facto armarius incipit responsorium Subvenite, et procedente processione, infantibus sequentibus, deinde novitiis, defuncto ultimo, reditur in ecclesiam ; defunctus ponitur in loco infantium inter priores. Finito vero prædicto responsorio, missaque peracta cum diacono et subdiacono et tractu et archichoro, armarius cum aliquo fratre incipit Kyrie eleison ter, ut moris est; cantat tria responsoria quæ voluerit : in ejus [est] arbitrio quæ voluerit cantare, aut etiam voluerit variare pro personarum qualitate.

Sacerdos autem, qui intérim, dum corpus suscipitur, revestitur, incensat altare ter et totiens etiam defunctum;

dicit absque salutatione très collectas, singulasad singula responsoria, post tertium Kyrie eleison. Cum vero, finito tertio responsorio, incipitur antiphona ln paradisum cum psalmo In exitu, statim procedunt processionem ferentes, deinde sacerdos, si necesse fuerit cum armario, defuncto ultimo, euntque adfossam. Dictisitaque ex more collectis, et sparsa aqua et incensato tumulo, ponitur intus defunctus ; deinde dicuntur et reliquæ orationes quæ soient dici ; postea dicitur Miserere mei Deus, ut superius dictum est. De sepultura vero cujuslibet defuncti nunquam pecunia exigitur, sed omnes quicumque afferuntur sine conventione pecuniæ sepeliuntur.

Page 1