XXI. — De officio servitorum ecclesi.e
Servitores ecclesiæ ex more in tabula qua nomina fratrum recitantur omni sabbato adnotantur; quibus cavendum est ut ad minorem missam nullatenus desint. Qui præter munus hoc quod thuribula et candelabra déportant, diligenter et observant ut nunquam desint ad officii obsequium sacerdotis et levitse, quotiescumque ad ullum divi— num opus se induunt, vel post consummationem operis ipsa indumenta deponunt, vel quando opus habuerint aqua et manutergio, manus videlicet lavaturi. Item quoties alteruter eorum incensat altaria, unus de eisdem servitoribus jugiter (42) illos comitatur, qui quasi viam præparando procedit, et si nox est, candelam in manibus gerit. Iii ita debent esse frocati in duodecim lectionibus, quando cantantur quindecim psalmi, et esse semper induti ad duodecimum responsorium; item in duodecim lectionibus et festis et ad illas matutinalesmissas ad quas signa pulsan tur, sacerdotem et reliquos ministros ad altare procedentes præcedunt simul omnes, duo ferentes candelabra, tertius thuribulum; privatis autem diebus vel ad illas matutinales [missas] ad quas [signa] minime pulsantur, unus illorum | tantum] candelabrum ferens; qui etiam ad majorem missam post offerendam servit de thuribulo. De quibus, sive plures sint sive tantum unus, consuetudo est ut accipientes candelabra ad introitum revestiarii a secretario oblata, mox ut Gloria Patri audierunt et jam sacerdotem et reliquos videant paratos, procedere ad altare incipiant et, postquam ante altare pervenerint, si duo sunt, alter in sinistram partem transeat, alter in dextra remaneat, et tertius thuribulum quod a revestiario attulit paratum teneat, ut, facta confessione, ab eo diaconus daturus sacerdoti accipiat. Mox ut Kyrie eleison incipitur, candelabra deponunt; unus eorum analogium defert perlectoque evangelio iterum aufeut. Ad initium evangelii candelabra accipiunt et ad finem deponunt. Mox quoque ut sacerdos a pace redierit, accipiunt et ante gradum stantes tenent donec communio incipiatur, et nunquam se devestiunt donec ipsa candelabra ante sacerdotem reportaverint eo ordine quo in principio portaverunt ; donec duo cum candelabris diaconum ab altari recedentem cum sanguine prosequantur, et tertius cum thuribulo tune inde discedat. Et his diebus in quibus très sunt ad majorem missam, videlicet festis, donec sacerdotem et levitam ad exuendum et vestimenta complicanda adjuverint, minime se devestiunt. Quidquid autem ad majorem missam in diebus festis duo faciunt cum duobus candelabris, idem unus cum uno debet facere in diebus privatis.