‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 47 sur 148 · AD QUAM LECTURUS EST EPISTOLAM · texte numérisé non relu

AD QUAM LECTURUS EST EPISTOLAM

De subdiacono quoque qui lecturus est epistolam plura superiori capitulo videntur dicta; hoc tamen mihi adhuc restât non dictum quod, cum sacerdote procedens ad altare, diaconum præcedit portans textum evangelii, quem ponit in medio altaris. Ad utramque missam, sive puer sive juvenis seu alius sit, facta confessione semper stat in dextro choro, donec dicat epistolam. Ad initium epistolœ et ad finem faciat ante et rétro ibidem ubi lecturus est; similiter faciunt qui cantant ad missam responsorium, lectionem, alléluia vel tractus ; quæ cum privatis diebus nonnisi communiter cantantur a conventu, si quod festum amplius in septimana evenerit, cantanda sunt iterum ab ipsis a quibus in dominica sunt cantanda, nisi omnes in cappis vel in albis fuerint ; quod quando contigerit, armarius innuit quibuscumque voluerit pro eis cantandis.

Page 1