‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 50 sur 148 · DE COLLECTIS AD MISSAM PRO DEFUNCTIS · texte numérisé non relu

DE COLLECTIS AD MISSAM PRO DEFUNCTIS

Missa autem matutinalis quotiens pro defunctis agitur et signa pulsantur, sive proaliquo anniversario de quo in régula annotatur, sive pro aliquo de quo officium prætermissum sit, seu pro fratre recenter apud nos defuncto, très juvenes obsequuntur, unus de thuribulo, duo de candelabris ; subdiaconus, diaconus et sacerdos ad altare accedunt tam cito [quam] introitus incipitur. Sciendum autem quod hujusmodi missa nunquam admajus altare canitur. Oratio et confessio fit a sacerdote et diacono et subdiacono, sicut semper ad majorem missam. Ad hujusmodi missam unus [puerorum] vel juvenum recturus chorum cappa induitur, et a duobus pueris in albis responsorium cantatur, et ita ut versu finito a capite repetatur. Aliquando talis tamque celebris anniversarius agitur, ut in prœcipuis, ut pueri responsorium cantaturi (44) sericis tunicis induantur, et duo fratres cappis ad tractum cantandum, et diaconus et subdiaconus casulis festivis utantur. Postquam altare principale a diacono incensatum fuerit, thuribulum uni de servitoribus reddit, casulam exuit et super sinistrum humerum complicatam ponit, sicque eam [usque ad] postcommunionem gerit, et tune sicut in principio eamdem induit. Subdiaconus vero, mox ut Kyrie eleison incipitur, casulam exuit, itemque lecta epistola reinduit, usque post missam non exuturus. Sacerdotem ad offerendam procedentem subdiaconus calicem et patenam tenens comitatur, ut in uno vinum, in altéra hostiæ suscipiantur. Diaconus, postquam lecto evangelio manus suas laverit, corporale a subdiacono super altare delatum expandit, quatuor intérim digitos, ne quid taugant, diligenter custodiens, donec sacerdos redeat ; potest etiam sedere, si voluerit. Ad hanc sicut et ad omnes matutinales missas quæ privatis diebus in conventu aguntur, omnes offerunt, nisi taie quid in nocte contigerit. Subdiaconus qui de calice ad offerendam servivit, de vino quoque post perceptam communionem servit et postea calicem de manu sacerdotis accipiens, ad armariolum portât.

Quoties autem ad missam pro defunctis in diebus privatis signa minime pulsantur, neque diaconus vel subdiaconus casulis utuntur, neque cappa in choro habetur neque a pueris sed a toto conventu responsorium cantatur, neque tria lumina ante altare accenduntur, et cetera omnia uno eodemque modo aguntur. Quod si vivorum missa est, ut in diebus festis, pax a diacono accipitur popularibus danda.

Tôt autem sunt anniversaria et septenaria quod omni privato die celebretur minor missa pro defunctis, nisi forte præcipiatur in eapitulo alia celebrari missa, ut est pro qualibet peste vel pro aliqua magna necessitate ; et cum hoc fit, ita aptatur, si potest convenienter fieri, ut hujusmodi missa canteturindie quam præcesserit solemnitas duodecim lectionum, et post primam collectam dicuntur omnes quæ soient dici pro defunctis. In duodecim lectionibus, ad matutinalem missam dicuntur semper collectæ quæ ad majorem missam diebus feriatis soient dici, quæ semper est fere eadem quæ et major, nisi proprietas (45) quælibet non omittenda prohibuerit aut sepelitiofratris. Namtotahebdomada Paschæ, nisi intercesserit necessaria causa, semper missa matutinalis est quæ fuerit et major in prima die ; si vero, ut supra dictum est, in die qui sine intervallo sequatur festivitatem duodecim lectionum non poterit aptari, non dimittatur, si talis nécessitas fuerit pro anniversario vel septenario ; verumtamen, si evenerit ea die aliquod præcipue anniversarium pro quo ad vesperos, ad evangelium et missam omnia signa pulsantur, indicabitur ad alium diem eodem modo quo fit in vigiliis sanctorum et Quatuor temporibus. Cum evenerint duæ proprietates et hujusmodi anniversarium, finita prima collecta, secunda dicitur de anniversario mediocri vel septenario, sicut exegerit tempus, et reputabitur missa in ordine illo unde erit secunda collecta. Et si contigerit, sicut forte aliquando fit, quod ea die qua aliquod magnum anniversarium debet fieri, sicut de pontifice vel abbate atque ejusmodi, eveniat sepelitio fratris, prima collecta erit de fratre sepeliendo, secunda de anniversario, sicque in uno utrumque reputabitur; et si pro defuncto septenarius agitur, tertia collecta erit inde et computabitur in septenario. Sciendum autem quoniam, cum quotidie duas missas in conventu dicamus, in festis duodecim lectionum Quadragesimæ, et in diebus jejunii in quibus festum duodecim lectionum evenerit, si obitus fratris contingat, tertiam addimus : prima igitur est pro fratre, secunda de festivitate, tertia de jejunio. De duabus vero quas reliquis diebus cantamus, altéra est de die ; altéra, si dies privata est, pro defunctis. Quod si etiam in diebus jejunii, præter Quadragesimam, evenerit festum trium lectionum, minor missa erit de festivitate, major de jejunio, nisi pro obitu fratris remaneat ; qui si contigerit, minor missa erit pro defuncto, [et] ad majorem dicetur collecta de festivitate post primam collectam.

Collectæ autem ad missam pro defunctis, quamvis nunc plures nunc pauciores sunt, numerum tamen decem non excedunt. Si prima missa celebranda est pro quolibet nuper defuncto cujus corpus præsens non sit, prima collecta erit Omnipotens sempiterne Deus cui nunquam, quæ alias pro familiaribus solet dici, quando prima non dicitur ; ad reliquas vero missas quæ erunt pro septenario, Deus cui proprium est prima dicitur, deinde Præsta Domine et Deus qui inter et Omnipotens. Deus veniæ largilor. (46) Quæsu-

mus Domine. Inclina. Deus cujus miseratione. Fidelium et Sanctorum tuorum, quæ nunquam remanet, sive vivorum sit missa matutinalis sive defunctorum, exceplis his diebus in quibus consuetudinaliter non nisi una collecta dicitur, et excepto in festis Quadragesimæ.

Si pro obitu fratris missa matutinalis cantetur finitis septem missis, quod aut nunquam aut raro contingit, tôt [enim] surit fratres nostræ congregationis et aliarum pro quibus brévia transmittuntur, Deus cui proprium est omnino dimittitur et Præsta Domine prima dicitur. Quod si intérim, priusquam septem missæ finitæ sint, anniversarius dies de aliqua eminenti persona evenerit, quo scilicet classicum pulsetur, præmissa Præsta Domine , sequitur Deus cui proprium est, et si Omnipotens prima dicitur et duæ supradictee collectœ subsequuntur, quarto loco Deus qui inter apostolicos dicitur; si vero aliqua ex illis duabus præmittitur, tertio loco, et Omnipotens quarto, et ceteræ in ordine suo. Quod si simul eveniunt et talis anniversarius pro quo classicum pulsetur et prima missa pro defuncto, Omnipotens præponitur et Præsta Domine subsequitur, nisi idem anniversarius de nostro fuerit abbate; tune enim Præsta Domine præmittitur, nisi prœsens affuerit defunctus pro cujus præsentia, si cantetur in festis diebus, non dicuntur nisi quatuor collectæ Deus cui proprium est. Deus veniæ. Fidelium. Sanctorum ; et in festis Quadragesimæ et in his in quibus tantum per consuetudinem una collecta dicitur, non dicuntur nisi très Omnipotens. Deus. Fidelium. De sanctimonialibus autem Lariniascensibus per omnia sicut de fratre nostro agimus ; tam ad primam quam ad reliquas septem missas, Quæsumus Domine prima dicitur. Similiter quotiens officium facimus pro regina vel comitissa, præmissa Quæsumus Domine sequitur Præsta Domine.

Page 1