FESTIVIS , DE MINORI MISSA DIEBUS DOMINICIS ET
FESTIVIS.
Nunc quoque de missa matutinali in dominicis diebus et festivis aliquid dicamus. Hæc nimirum [non alia est quam major, videlicet de die], nisi aliqua festivitas trium lectionum evenerit in iisdem vel festivitas duodecim lectionum infra octavam contigerit, [quia tune minor missa de festo de quo octava fit ; vel nisi in dominica quæ infra octavam contigit], quia cetera de festis dicuntur. eadern missa de dominica fit; vel nisi in capitulo pro qualibet necessitate ut alia dicatur præceptum fuerit. Aliquando etiam evenit quod de dominica non dicitur nisi semel, et ad missam matutinalem in die dominica, sicut est in octava Assumptionis sanctæ Mariæ, sive sancti Johannis, aut fortasse in aliis (47) octavis.
In omnibus quoque solemnitatibus eorum sanctorum in quorum honore dedicata sunt altaria quæ sunt in membris ecclesiæ, processio ad ipsa fit, si duodecim lectiones inde fiunt, in vesperis atque laudibus, et cantatur etiam responsorium, et ante collectam dicitur cum tono Dominus vobiscum . Cantatur etiam ibi missa matutinalis, quanquam sæpe sit alterius proprietatis, nisi sit pro defuncto, quemadmodum sæpe evenit, ut cum festum duodecim lectionum accidit et alia trium lectionum.
Post primam collectam in dominicis sequitur collecta de Trinitate et aliæ omnes quæ in privatis diebus ad majorem
missam soient dici et novissima Sanctorum tuorum. Quod si in diebus festis alia missa quam de die dicitur, prima collecta erit de eadern missa, secunda de festivitate; quod in dominicis non agitur, ut collecta de dominica vel secunda dicatur, nisi in Adventu et Quadragesima. Si Quadragesima est, absque tractu minor missa cantatur ; si paschale tempus, cum uno tantum alléluia. Etsciendum quod ad minorem missam nunquam Credo in unum Deum canitur.