‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 52 sur 148 · XXV. — De majori missa diebus feriatis · texte numérisé non relu

XXV. — De majori missa diebus feriatis

Major missa feria secunda, præter Adventum Domini et Septuagesimam et Quadragesimam, et præter festum trium lectionum, semper canitur de Angelis; feria tertia, de sancto Benigno ; feria quarta, de dominica, tamen si epistola *et evangelium sunt propria de ipsa feria, non omittuntur; feria quinta, de Sancto Spiritu; feria sexta, de Cruce vel dominica pro arbitrio præceptoris ; sabbato, de Beata Maria. Providendum est tamen cantori, si fieri potest, ut nunquam omittatur quin cantetur missa matutinalis vel major semel in hebdomada de sancto Benigno. Post primam autem collectam dictuntur istæ : Concédé nos de sancta Maria, Propitiare de sancto Benigno, Majestatem de sancto Mauritio, Concédé quæsumus omnipotens Deus ut intercessio nos de omnibus sanctis, Deus a quo sancta desideria pro pace, ultima Ecclesiæ tuæ ; plerumque et aliæ collectæ, si est causa pro qua necesse sit, adjiciuntur, ut verbi gratia pro infirmis, pro iter agentibus, vel pro apostolis, vel pro qualibet tribulatione superveniente. .

In hujus vero modi diebus fit ita de tribulatione : finita offerenda majoris missæ, incipit armarius responsorium Deus qui sedes vel aliud huic negotio congruum, et dum cantatur, omnia signa parum propulsantur, ut possit comperiri quia extra solitum hoc fit ; finito autem responsorio (48) sine versu, continuo prostrate cantat totus conventus très psalmos Domine quid multiplicati. Deus noster refugium. Ad te levavi; quos sequuntur hæc capitula, præmisso Kyrie eleison et Pater noster : Post partum virgo. Salvos fac sçrvos tuos. Ostende nobis Domine ; deinde hæ collectæ : Concédé nos famulos tuos. Omnipotens sempiterne Deus qui facis mirabilia. Hostium nostrorum quæsumus Domine. In duodecim quoque lectionibus et in octavis eodem modo omnino fit, nisi quod psalmi non cantantur prostrate. Hoc autem tamdiu fit donec dominus abbas cessari præcipiat.

Sciendum est autem quod, dum cantant fratres missam vel horas vel aliud aliquid in choro, non licet alicui tenere librum apertum in tota ecclesia, præter, ad missam, illos qui necessarii sunt tantummodo ad responsorium et ad alléluia et ad ejusmodi, et hoc in choro solum, excepto illo qui lecturus est ad mensam fratrum : is prævidet per consuetudinem, si voluerit, lectionem extra chorum, dum cantantur utræque missæ ; nam in choro nunquam prævidebit, nisi qui in custodia est. Sed et quamdiu conventus in ecclesia est ad missam sive ad horam regularem, nullomodo debet quodlibet opus fieri in ea, nec vile nec carum, nec parvum nec magnum, nec etiam valde necessarium, quod faciat aliquem sonitum aut ullomodo conturbet aut contristet fratres, aut opus Dei quovis impedimento distur-

bet. Ad intervallum etiam quod est inter missam etsextam, quando bis reficiunt fratres, tantum silentium debet esse in claustro ut nullus tam alte cantet quod possit audiri, donec ipsi infantes audiantur legere.

In diebus quoque jejunii, post missam, inter primum signum nonæ et secundum, tantum debet esse intervallum ut servitores capere possint mixtum, sicut ad sextam, quando bis reficiunt fratres; quod intervallum debet esse tam longum quod possint dici septem psalmi, et ipsum secundum signum longius pulsari quam ad alias horas, ut omnes possint de omnibus officinis ad horœ principium convenire. Dum autem pulsatur signum ad collationem, nullus debet ingredi dormitorium nec chorum, nisi talem librum tenuerit qui sit necessarius ad matutinum, sicut est collectaneus vel aliquis hujusmodi. Similiter observandum est, dum pulsatur ad aliquam horam, ut nullus quoque divertat, postquam audierit signum z nisi ad ecclesiam (49) tantummodo. Est quoque consuetudo ut nullus monasterium egrediatur postquam ad aliquam horam vel ad capitulum inceptum fuerit ipsum signum pulsari, donec cum aliis in ordine suo [sit], nisi ad primam; tune enim, postquam conventus erit in ecclesia, si necesse ei fuerit, potest ire in dormitorium.

Secretarius autem qui sonat matutinum, finitis orationibus inceptoque Ad Dominum cum tribularer, continuo debet pulsare unum signum usque Lætatus sum ; deinde incipiente Requiem æternam doua eis Domine, pulsare aliud, donec incipiatur Qui confidunt, finitisque iterum quinque et incipiente Kyrie eleison, tertium pulsare, donec De profundis incipiatur; ad ultimum vero Kyrie eleison, privatis diebus et quotiens non pulsantur nisi duo signa, debet incipere pulsare quousque sacerdos compleat collectam et aliquantisper plus. In duodecim vero lectionibus debet expectare secretarius qui debet sonare scillas, donec a sacerdote dicatur Per Dominum in ultima collecta.

Nullus vero ex his qui in refectorio comedunt debet ire pausare ad lectum suum dum canuntur regulares matutini et insuper toto psalmodia, præter minutos, qui [in hyeme, incepto Deus auribus nostris, et] in æstate, et in duodecim lectionibus, incepto Verba mea, vadunt dormitum, nec etiam illi qui pro imbecillitate sua non valent ascendere dormitorium, sed jacent cum infirmis, nisi forte habuerint licentiam : per aliquot dies potest dare prior, sed in perpetuum nullus nisi dominus abbas.

Nullus etiam unquam debet exire de regularibus horis, exceptis matutinis, donec omnino finiantur, nisi sanguinet ei nasus vel tanta passio percusserit eum ut nullo modo possit stare sive sedere in choro donec finita sit hora. et donec, si quilibet suscepturus est benedictionem, suscipiat eam. Simili modo omnes qui extra chorum sunt facere debent ; eodem namque modo omnes qui extra chorum sunt vadunt ad satislactionem, si non venerint ad tempus et regulariter ad horam, quo illi qui in choro cantant vel audiunt eam, videlicet nisi ante gloriam primi psalmi venerint ad stationem suam ; et post satisfactionem rémanent in choro ad totam horam, si possunt; si non, finito primo psalmo, possunt ire sessum foras. Quod si aliquis usualiter tarde occurrerit, (50) ad totam horam permittitur ad gradum stare vel quantum priori placuerit, nimirum ut verecundia compunctusaliavice emendet. Est autem consuetudo quod, si non fit ei misericordia ante finem horæ, dicto Benedica-

mus Domino, non faciet illud ante et rétro quod fit pro misericordia; sed, inclinatione facta, ibit in stationem suam, et ibi faciet ante et rétro pro fine horæ vel, si post voluerit exire, in una de stationibus faciet illud et exibit. Quamdiu vero durant psalmi horæ, potest qui tarde occurrerit ire ad gradum pro satisfactione; postea minime, et in crastino petet veniam in capitulo, nisi ipsa die ante capitulum contingat.

Page 1