‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 54 sur 148 · XXVII. - — Df. majori missa diebus dominicis et fe'stivis · texte numérisé non relu

XXVII. - — Df. majori missa diebus dominicis et fe'stivis

In diebus quoque dominicis et in omnibus festivitatibus, ad majorem missam introitus post versum dimidius recantatur, exceptis quinque præcipuis festivitatibus, in quibus tertio totus repetitur. Gloria in excelsis Deo nunquam in duodecim lectionibus omittitur, nisi in Adventu Domini et a Septuagesima usque ad vigiliam Paschæ. Una collecta est tantum dicenda. Responsorium a duobus in albis canitur in dominicis et in minoribus festis; quod si in cappis sunt omnes, a tribus vel quatuor vel pluribus, secundum nutum armarii. Versus offerendæ cantanur in dominicis Quadragesimæ et Adventus et in his festivitatibus et diebus quœ proprias offerendas habent; in aliis autem dominicis et infra hebdomadam recantari possunt, quantum armario videtur : sive unum sive duos potest dimittere ; similiter in mediocribus festis quæ (52) proprias offerendas non habent, nunc unum nunc duos dimittit.

In hujusmodi diebus, si dominus abbas in choro fuerit, ipse facit offerendam ad utrasque missas; si autem non fuerit, ille revestitorum qui in choro ejus prior erit faciet, expectata tamen significatione præceptionis a priore sive ab illo qui in choro servat ordinem. Notandum autem quia nullus potest mutare vel mittere aliquam consuetudinem nisi dominus abbas solus; si autem mutât extra capitulum, ipse mos non tenetur nisi ilia sola vice. Cum autem festivitas in albis aut in cappis est, si dominus abbas defuerit, ipse prior debet offerendam facere; quod si non fuerit ei commodum, uni majorum qui non sunt cum cantore in choro, nisi aliquis abbas inter eos fuerit, præcipiet.

Nihil enim pertinet ei de his, nisi tantum quod, si voluerint exire de choro vel devestire se, non exibunt vel devestient se sine ejus licentia. Cantori autem reddent cappas quibus induti sunt; nullus enim quærere debet liceniiam devestiendi vel exeundi chorum nisi ab illo qui in choro servat ordinem.

Item notandum est quod nunquam in choro sedere debet quis dum cantatur Gloria in excelsis, sequentia vel pneuma, Credo in unum Deum, nec extra chorum si ullo modo potest stare ; tamen levius conceditur eis qui extra chorum sunt sedere ad sequentiam et ad alia, quam ad Te Deum laudamus et evangelium et Benedictus et Magnificat et Quicumque vult ; in istis nullo modo.

Page 1