‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 55 sur 148 · HABERE · texte numérisé non relu

HABERE

Cum fratres sunt in capitulo et tabula a puero recitatur, unusquisque illorum sedens in capitulo brevem diligenter attendit ut animadvertat si est ad ullum scriptus obsequium quod vel in ecclesia vel extra ecclesiam sit agendum.

Si est notatus ad invitatorium, quando ipsum inchoat stans ad gradum cum suo collega, vel quando finit, ante et rétro facit; cum vero ante et rétro frater facit, debet renes deorsum et scapulas æqualiter tenere, capite aliquantulum plus inclinato, et sic diligentissime cum omni gravitate, quasi decrepitus veteranus, se debet gerere, in- ■cipiens a medio oriente divertit in (53) occidentem.

Si ex duobus cantaturis invitatorium prior est notatus, tune etiam hebdomadarius erit: per totam hebdomadam officium missæ majoris imponit in duodecim lectionibus ; ad quam cum in die dominica vel in qualibet ei simili omnia signa sint pulsanda, ad eum pertinet ut ipse primas scillas incipiat [pulsare], et postea cappa se vestit ut chorus teneatur ab illo. Qui incensum, post evangelium, ab abbate primo benedictum quando præsens est, in thuribulum ponit. Quotiens in hebdomada duodecim lectiones fiunt, ad omnes horas imponit antiphonam, præter ad vesperas, ad quas non imponit nisi in tali festivitate vel etiam solemniore, qualis est Nativitas sancti Johannis Baptistæ. Quando autem ad majorem missam in albis induuntur, non ad eum, sed ad armarium pertinet officium majoris missæ.

Quod si non hebdomadarius, tamen ad aliquam nocturnorum antiphonam imponendam est notatus, cum imposueriteam, finito primo versupsalmi, facit ante et rétro, vel si est in illis stationibus quæ sunt in transversu chori, inclinât tantum. Si ad lectionem, antequam légat, veniens ad gradum, facit ante et rétro, ad legendum multum inclinis, et accedit et recedit, nisi ea vice qua conventus nondum consedit. Et postquam legerit. rursus ad gradum non solum ante et rétro facit, sed etiam veniam super manus etgenua ante gradum præmittit. Quod si ad responsorium notatur, hicquidem moderate inclinât et antequam incipiat et postea; et antequam versum incipiat vel Gloria finito versu, si hoc est adjungendum, facit et ibi ante et rétro, et post versum ad aliquod momentum inclinem se submitit, et si cum alio est cantaturus, cantat ad gradum.

Quod si scriptus est ut sacerdotio fungatur. et in præsenti septimana majorem missam cantaverit, in sequenti matutinalem cantabit. Et cetera require in sententia de hebdomadario sacerdote.

Page 1