QUALITER FIERI DEBEAT
Mandatum trium pauperum quod iuchoatur in capite jejunii et perdurât usque ad kalendas novembris, ita fit. Finito versu prandii, sive cœnæ cum bis comeditur, famulus elemosinarii ter percutit tabulam juxta ostium claustri. Fratres vero videlicettres qui facturi sunt mandatum, statim adunantur in claustro ante ostium ecclesiæ, et incepto psalmo L pergunt ad locum huic officio deputatum dicendo ipsum psalmum, medio sacerdote qui dicturus est collectas. Debent autem, si poterint, sic ordinare psalmum dictum ut cum dixerint Gloria Patri tune pétant veniam coram pauperibus sedentibus, pedibus nudatis et a famulis prælavatis. Ipsam autem domum ubi hoc fit ingrediuntur, junioribus preeeuntibus, sicut monasterium, cuqi revertuntur inde. Ad veniam vero quæ fit coram pauperibus, ille qui médius in itinere fuit, debet esse extremus et superior. Tune præcincti linteis, inceptaque antiphona Mandatum novum, lavat unusquisque pedes suo pauperi, ac tergit nsculaturque, ore et oculis tangendo, post tersionem. Quo facto depositisque linteis quibus præcincti fuerant, lavant ipsi fratres manus suas et tergunt, ministrata sibi aqua et manutergio quod ex more ad hoc solum opus ibi dependet a famulo elemosinariæ, qui etiam omnia quæ huic officio pertinent ministrat eisdem. Deinde superior dat aquam manibus pauperi suo, ministrato sibi manutergio ab alio fratre, id est, ab eo qui ultimus est. Ipse vero ministrat illud medio, médius autem ultimo, et eodem modo dant aquam post eum reliqui ceteris pauperibus, et tantummodo osculantur ipsas manus ore, non oculis tangendo.
Post hoc cessant a cantu, et tune unus juvenum puisât scillam quæ ibi dépendit, et ea dimissa, dicunt mediocriter : Bénédicité daturque benedictio (78) hæc : Omnipotens Dominus, et deinde quisque ministrat suo panem et
vinum, et osculatur eis ad utrumque manus. Tune redit [sacerdos] in medio et dicit hoc capitulum : Ostende nobis Domine misericordiam tuarn ; et inclinantur super genua sine venia ante ipsos pauperes, prosequentes post capituli responsionem : Kyrie eleison et Pater noster. Postquam sequuntur hæc capitula : Suscepimus De-us. Tu mandasti. Dominus vobiscum. Oremus. Adesto Domine officio. Et responso Amen tantum, factoque ante et rétro, revertuntur eodem ordine quo vénérant, psallendo prædictum psalmum, usque ad gradum ubi satisfactiones fiunt in choro. Ibi si privata dies fuerit prostrati, sin alias super genua incurvati, finito psalmo quem inceperunt, prosequuntur : Kyrie eleison. Pater noster, capitulum Et veniat super nos. Dominus vobiscum, orationem Actiones nostras, iterumque finita eadem Dominus vobiscum, Benedicamus Domino, et ad ultimum ante et rétro faciunt.
XL1. — De hebdomadario mensæ lectore.
Mensæ lector, dominica, finita majori missa, veniens ad gradum facit ante et rétro, et ter hune versum toto conventu respondente pronuntiat : Domine labia mea, etc. Quo dicto sacerdos dicit : Salvum fac servum tuum. Mitte ci Domine auxilium de Sancto. Dominus custodit te ab omni malo ; deinde absque salutatione : Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, et auferat a te spiritum elationis. r). Amen. Iterum qui lecturus est facit ante et rétro. Ad matutinalem et ad majorem missam accipiens librum in quo legendum est, prævidet lectionem ; libres autem in quibus legendum est in refectorio portât et reportât qui legit ad servitores. Tamen lector adjuvat eum, si fuerit iiimium pondus. De quo non est consuetudo ut prævideat lectionem, sed tamen ostendit ei lector majoris mensæ ubi incipere debeat. Et quia nullus fratrum quidquam gustaverit vel refectorio exierit aut intraverit, donec lectio sit incepta, cum primum dominus abbas vel prior consederit, petit lector benedictionem, et accélérât lectionem exordiri. Quod ut expeditius facere possit, prius debet librum aperuisse et ad locum ubi incepturus est signum posuisse. Graves historias nutriti debent legere in refectorio. Finita lectione venit ad gradum, faciens ante, et rétro. Qui cum conventu pergit ad ecclesiam : cum -autem conventus in ecclesia fuerit, ipse cum servitoribus in refectorio revertitur comesturus. In hebdomada si uno die aut duobus alium ut pro se légat rogaverit, non reprehenditur. Quod si amplius, nisi pro infirmitate, et hoc petens veniam in capitulo [monstraverit], notatur.