XLII. — De refectorario
Ad refectorium sunt duæ claves quarum unam semper tenet panetarius, ut si forte contigerit quod aliquis fratrum ad meridianam vel post completorium superveniat, possit ei humanitatem exhibere. Item postquam prior et omnes se collocaverint, si quis pro aliqua causa completorium nondum cantaverit talemque sitim perpessus fuerit, cum licentia cellerarii bibere potest. Atsi erat intra septa monasterii ad vesperas et ante completorium comedere neglexit, bibat, ut dictum est, si necesse habuerit; (79) sed ut quid comedat post completorium, nulla unquam ratione cuiquam
fratri permittitur, nisi gravetur tali infirmitate et in infirmaria sit.
Refectorarius vero habet aliam clavem. Qui omni die mantilia mensis imponit, ponit cochlearia et panes. [Lecto] missœ majoris evangelio, ante et rétro facit, et ad cellarium tendit, vinum facit deferri, ut per vasa dividatur. Quod si bis comedatur, post vesperas qui libram suam totam manducavit et vinum ebibit ei apponitur dimidia libra et ea mensura vini quæ ea hora semper est danda, quia, etsi non semper denuo reficiant, denuo tamen bibere nunquam omittunt.
Quotiescumque fratres de collatione vadunt in refectorium ad caritatem, debet sacrista cereum portare coram abbate vel coram eo qui loco ipsius sedet; et refectorarius debet candelabrum præparare. Similiter idem sacrista [debet] ferre ipsum cereum usque in chorum, coram abbate vel vicario ejus. Debet etiam præparare cereos ardentes in mensis quotiescumque necesse fuerit. Item quoties itur ad . caritatem, refectorarius vinum præparat et uno ictu scillam percutit. Tune lector incipit legere et servitores vinum præparant. Lecto vero uno versu lectionis, idem refectorarius aliquandiu puisât scillam, et dicto Bénédicité cum collecta, sacerdos dat benedictionem; tune servitores vinum porrigunt fratribus. Sciendum quoque quod præter illam consuetudinem quæ est in festis ut eatur de collatione ad caritatem, itur etiam multis aliis vicibus, cum videtur abbati aut priori calor nimius, aut cum magnum intervallum est inter finem cœnæ et collationem, aut cum ad defunctum nocte fratres excubaturi sunt.
Item scire debet refectorarius quibus diebus omnes mensæ refectorii ex toto sunt cum mappis cooperiendæ, scilicet in festis duplicibus et in quinque dominicis, et in vigiliis quinque principalium festivitatum in quibus solemne generale datur. In aliis diebus nonnisi dimidiæ tantum cooperiuntur, ita quod nec scutellæ nec vasa super mantilia reponantur. Verumtamen mensa principalis tota cooperitur, quotiescumque dominus abbas est in refectorio comesturus, et etiam tune debent duo ostia refectorii aperiri.
Item refectorarius servitoribus escas dum comedunt administrât, et propter hoc debet habere providentiam dum manducat.