LVII. — Df. vigilia Epiphani.e [et de ipsa die
In vigilia Epiphaniæ Domini invit. Christus natus est, hymnus Christe redemptor. In primo nocturno ant. In principio, in secundo ant. Natus est nisi sit psalmus qui habeat propriam antiphonam de Nativitate. Lectiones de Epistolis Pauli; responsoria Sancta et immaculata. Confirmatum est. Beata et venerabilis. In tertio nocturno evang. Populus qui sedebat ; coll. Respice nos misericors. Ad laudes ant. Nato Domino, capitulum Parvulus filius, coll. Concédé quæsumus omnipotens Deus ut salutare. Hymnus ad laudes A solis. Ad Benedictus ant. Ecce advenit. Ad horas antiphonæ sicut notantur quinto die post Nativitatem Do-
mini; ad primam tamen est ant. In sole posuit, si in sabbato evenerit.
Et sciendum quod si vigilia Epiphaniæ evenerit dominica, lectiones de Epistolis Pauli erunt. Ad cantica ant. Parvulus filins ; responsoria Sancta et immaculata et alia ; evang. Defuncto Herocle. Ad laudes ant. Luciferum, capitulum Parvus filius, ad Benedictus ant. ut supra, coll. Corda nostra. Postea fît mentio de dominica cum ant. Mirabantur et coll. Vota. Cetera omnia tam in nocte quam in die ut supra. Capitula et orationes de Nativitate erunt.
Ad vesperas ant. Tecum principium et aliæ, ultima De fructu ; responsorium a tribus cantatur, altare a duobus incensatur, antiphona de Magnificat ter repetitur, sicut in omnibus festis duplicibus. Processio vadit ad Sanctam Mariam, cum resp. Benedicta tu; coll. Deus qui salutis.
Invitatorium quatuor, responsoria duo et duo, quartum, octavum et duodecimum très cantant. In primo nocturno hymnus Christe redemptor. Ad laudes hymnus [cum his versiculis] : Enixa est puerpera. Feno jacens. Gaudet chorus. Hostis Ilerodes. Ad laudes resp. Surge illuminare , ceteris diebus Reges Tharsis. Ad processionem in nocte O mundi domina.
Ad vesperas utrasque septem candelabra, ad laudes quindecim de ciborio, ad horas tria accenduntur.
De die Epiphaniæ. — Missa minor ad Sanctam Mariam eodem modo sicut major, excepto quod commem. fit de sancta Maria cum coll. Deus qui salutis. Ad processionem in die, ad Sanctam Mariam (121) resp. O Maria, per claustrum In columbæ. Fontes aquarum. Ad ingressum chori Tria sunt munera, et etiam dicitur dominica [et] in octava. Si vero [octava] in dominica evenerit, dicitur per claustrum O Maria, ad ingressum chori ut supra. Quod si octava Apparitionis sabbato evenerit, processio vadit [ad vesperas] ad Sanctam Mariam, ad laudes vero ad Crucem. Major missa in cappis est. Post finem ejus omnia signa pulsantur.
[De diebus infra octavam]. — Per octavam Epiphaniæ in primo nocturno ant. Cœli aperti sunt, in secundo Vox decœlo sonuit, nisi sit psalmus qui habeat propriam antiphonam de Epiphania. Ad primam quotidie ant. Lux de luce, ad tertiam Vidimus stellam, ad sextam Tria sunt, ad nona'm Admoniti magi. Ad vesperas, super psalmos et evangelium dicuntur alternatim Omnes nationes. Omnes de Saba. Videntes stellam, nisi sit psalmus qui habeat [propriam] antiphonam de Epiphania. Ad laudes et ad Benedictus: Ante luciferum. Apertis the saur is. Stella ista.Verumtamen hoc observatur ut eam quam hodie dicit præcentor ad Benedictus cras dicat puer ad laudes super psalmos. Per octavam dicuntur responsoria sicut notantur.
De dominica infra octavam. — Dominica infra has octavas tota est de octava, excepto quod psalmi de dominica sunt. Invit. Begem magnum. In primo nocturno ant. Cœli aperti sunt. Lectiones octo de Epiphania. Responsoria Illuminare. Venil lumen. Omnes de Saba. Reges Tharsis. In secundo nocturno ant. Afferte ; resp. Magi venerunt. Stella ista. Videntes stellam. Ecce advenit. In tertio nocturno ant. Videntes stellam; resp. llic estdies. Benedictus. Fontes aquarum. In columbæ. Ad laudes ant. Ante luciferum; ad Benedictus ant. Apertis. Ad horas vero Lux de luce et aliæ. Ad vesperas antiphonæ sicut dicuntur per hebdomadam diebuà feriatis. Ipsa dominica canitur offîcium In excelso
ad missam matutinalem, nec unqiiam evenit ut servetur usque post octavam, nisi pro nimia temporis prolixitate, et tune cantabitur prout ratio temporis apportaverit. Si vero Epiphania in dominica evenerit et septuagesimalis terminus brevis fuerit, videlicet quod offîciis non sit parcendum, missa matutinalis ipsa die erit de dominica cum toto offi— cio suo.
De octavis Epiphaniæ. — Octavæ Epiphaniæ fiunt die ipsa qua occurrunt, nec occupantur, quæ et sunt in albis. Invitatorium sicut omnes octavæ duodecim lectionum. Octo primæ lectiones sunt de homilia Bedæ in evang. Vidit Johannes Jesum. In tertio nocturno pronuntiatur Venit Jésus cum homilia Bedæ, quæ et legitur in refectorio ipsa die. Responsoria singula singuli cantant, sicut in antiphonario ordinata sunt. Post Te Deum laudamus evang. Factum est cum baptizaretur. Ipsa die ad primos vesperos et ad laudes et ad secundos vesperos fit processio ad Sanctam Mariam, collecta dicitur cum salutatione ; ubi et minor missa canitur, quæ eadem est quæ et major, nisi quod ad (122) hanc, scilicet minorem, est evang. Vidit Johannes Jesum, ad illam vero Venit Jésus. Post primam collectam dicitur collecta de sancto Vincentio Adesto Domine. deinde consuetæ collectæ. Ad majorem missam introit. Ecce advenit cum toto cantu suo ; coll. Deus cujus ; epist. Domine Deus meus. Ad utramque missam præfatio dicitur Quia cum Unigenitus. Ad secundos vesperos mutatur capitulum et dicitur de sancto Hilario, cujus festum in albis fit.