‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 75 sur 148 · LVI. — [De Nativitate Domini et de octavis ejusdem · texte numérisé non relu

LVI. — [De Nativitate Domini et de octavis ejusdem

Secretarius ante matutinas accendit unum luminare in dormitorio ante crucifixum, et aliud in lavatorio, a vicecamerario præparata Ad matutinas loco unius scillæ omnia signa tam in choro quam in turribus pulsantur insimul, prius tamen accensis a sacrista viginti quinque cereis in ciborio, et très ante altare, et duo in retrochoro, et unum in claustro prope ostium ecclesiæ. Finitis orationibus ut moris est, pulsantur signa de choro bina et bina et in fine omnia de ecclesia. Invitatorium a quatuor in cappis canitur, qui notantur in tabula post illos qui notati fuerunt ad resp. Propter nimiam. Et notantur ita : Et in sacris vigiliis invitatorium, et nominantur per nomina quatuor ministri, primus hebdomadarius qui et imbreviatur ad primam antiphonam, et post eum alii sicut ordine sunt priores. Responsoria duo et duo cantant, nisi quartum, octavum et duodecimum : hæc enim a tribus cantantur. Quartum responsorium est Descendit, cujus prosa canitur sic ut primus versus prosæ canitur antequam versus responsorii cantetur. Postquam cantaverunt, canitur versus Tam gloriosa ; postea canitur Gloria Patri, deinde versus Fac Deus. Ad ultimum illi très qui versus cantaverunt reincipiunt responsorium, et conventus finit. Postremo canuntur alii versus, scilicet Facinora et alii. Octavum autem et duodecimum reincipere præcentoiûs est. Ad tertiam, septimam et undecimam lectionem fit circa cum sconsa a sacrista per chorum. Deinde portatur incensum primum ad altare, postea per chorum. Secretarii est monere unum sacerdotem qui hoc faciat cappa indutus. Sciendum autem quia, cum semper quamdiu abbas in choro est ejus est, sacerdote ante se veniente, incensum in thuribulo ponere, tune tamen nihil horum fit ; sed sacerdos ipse extra chorum incensum thuribulo imponit et sic ad altare cappa indutus procedit. In tertio nocturno quatuor evangelia pronuntiantur. Primum est Liber generationis cum homilia sua secundum Ilieronymum, secundum Exiit edictum cum homilia sua secundum Gregorium, tertium Pastores loquebantur cum homilia Bedæ presbyteri, quartum In principio erat Verbum cum homilia sua a Beda presbytero édita. Primum evangelium pronuntiat diaconus hebdomadarius, duo media sacerdos vero, quartum abbas vel, si abbas abest, prior, si præcentori visum fuerit. In tertio nocturno, pronuntiato evangelio, cellerarius et camerarius chorum egressi, introducunt

l'amulos suos in infirmariam, et famuli quidem cellerarii accendunt ignem copiosum, famuli vero camerarii præparant aquam et manutergia manibus (115) fratrum lavare volentium venientium finitis vigiliis ad ignem. Post Te Deum laudamus dicitur, et legitur evangelium Liber generationis cum collecta Deus qui hanc; qua finita incipit præcentor resp. O Maria clausa, et itur ad Sanctam Mariam, secretario præcedente qui analogium portât ; quem sequuntur minisüri cum sacerdote et infantibus et reliquo conventu, junioribus priores prœcedentibus. Ubi dum ventum fuerit, sacerdos incenso posito incensat altare, et dicta collecta Deus qui per beatæ Mariæ, dicitur Verba mea si tricenarius agitur.

Quibus peractis eunt in dormitorium, et exinde qui volunt eunt ad focum; qui volunt illuc ire, redeunt in chorum. Illi tamen qui ad primam missam servituri sunt, euntes ad focum, manus et ora lavant, capita pectunt et, secretario signum parumper puisante, redeunt in monasteiûum et statim albis induti præparant se quilibet ad officium suum.

Præparatis autem omnibus, signa pulsantur omnia et, accensis novem cereis a secretario ante altare et duobus super altare similiter et duobus coram archichoris, cantant missam*ad Sanctam Mariam solemniter. Duo enim sunt ii qui chorum regunt, et domnus abbas si adest cantat missam ; si vero abest, [cantat] is qui in tabula a præcentore notatus est. Hujus missæ officium notatur in tabula post annotationem duodecim lectionum, ita : Officium de nocte, et nominantur primo duo illi qui chorum recturi sunt, inde is qui missam celebrabit ; post quos lector prophetiæ et lector epistolæ, quorum uterque subdiaconus est, cum tunicis induti ministrant; post hos, quatuor quorum duo responsorium et duo cantant alléluia, in cappis et isti et illi. Qui postquam cantaverint, cum illis qui chorum regunt in medium chori vadunt. Post Kyrie eleison, incipitur a sacerdote Gloria in excelsis. Diaconus cum dalmatica evangelium legit. Ad hanc missam canitur prosa Nato canunt omnia, quæ et pulsatur. Una tantum hostia in altari ponitur, de qua communicatur sacerdos solus. Ad pacem nonnisi unus vadit. Ad hanc missam Credo in unum Deum, etc. Omnes infantes ad hanc missam fevestiuntur. Hac missa finita, omnibus in choro regressis, signa pulsantur, et laudes matutinæ canuntur. Si abbas missam cantaverit, ejus est enim eam cantare, cappa indutus in chorum revertitur. Ad laudes, antiphonæ Genuit puerpera, versus Pastores; responsorium très cantant, scilicet Benedictus qui venit, quod etiam per hebdomadam et in Circumcisione [dicitur]. Ambrosianæ dicuntur. Ad Benedictus abbas cum hebdomadario sacerdote et cum alio incensat altare. Finitis matutinis, eunt dormitum cuncti, sua repetunt cubilia vestiti et calciati, pedibus tamen de foris, ut sint promptiores quando signum audierint/

Aurora apparente, sonat secretarius signum quoddam parumper. Quo commoto, omnes in chorum venientes orationem brevem faciunt ; qua finita, revestiuntur ministri qui ad missam servituri sunt. Hujus missæ (116) officium post matutinas laudes notatur in tabula, ita : Officium de luce, et notantur duo, et reliqua ut superius. Missam cantat domnus abbas [vel], si ipse abest, qui in tabula a præcentore notatus fuerit, vel potius ille qui de

missa majore, hebdomada prœterita, hebdomadarius fuit. Hæc est enim missa matutinalis. Ad cujus initium signa omnia pulsantur, quinque luminaria ante altare accenduntur. Hæc missa ad Corpus sanctum cantatur ita solemniter sicut et prima, et dicuntur très collectæ, prima de die, secunda de sancta Anastasia, tertia de sancta Maria. Ad hanc infantes revestiuntur. Ilostiæ plures ab uno offeruntur. Qui legit prophetiam et qui epistolam sunt in tunicis. Duo qui cantant responsorium et duo qui cantant alléluia sunt in cappis. Et hi et illi, ubi cantaverint, cum illis duobus cjui chorum regunt eunt in medium chori. Prosa Eia recolamus. Diaconus cum dalmatica legit evangelium. Ad pacem eunt qui communicant. Ad hancmissam communicant diaconus et subdiaconus, et qui legit prophetiam, et pueri et alii qui pluribus negotiis occupantur, vel qui non possunt expectare communionem magnæ missæ.

Hac missa finita, eunt in claustrum ad lectionem, et qui volunt celebrare célébrant, et dum tempus fuerit pulsatur ad primam. Qua finita, itur in capitulum, quod ea die et in similibus breviatur. Inde cum exeunt, et dicto Verba mea in ecclesia sancti Benedicti, si sit dominica, yadunt in ecclesiam majorem et ibi terminata oratione pulsatur unum de majoribus signis. Tune omnes petunt dormitorium, deinde lavant manus, ad ecclesiam accedunt et, pulsato unosigno, terminât prior orationem ; qua terminata, faciunt ante et rétro. Quo facto omnes albis in capitulo sub silentio induuntur, factaque aqua benedicta faciunt processionem. Sacerdos circuit officinas, sicut in omnibus dominicis, cum cruce et aqua benedicta, processione cum sanctorum reliquiis, ut mos est in hujusmodi festis, per claustrum eunte. Præcentoris est providere ad hanc processionem quidquid poterit. Si vero non est dominica dies. finito capitulo, pulsatur signum ad tertiam, et omnibus in choro adunatis fit oratio brevis. Qua finita induuntur omnes albis. Hymnis omnium horarum usque ad octavam Epiphaniæ adduntur hi duo versus. Mcmenio salutis et Gloria lïbi Domine Qui natus. Post tertiam faciunt processionem ad Sanctam Mariam cum resp. Stirps Jesse, et collecta Dcus qui salutis, quæ etiam dicitur ad processionem usque ad Purificationem beatæ Mariæ. Deinde incipiente præcentore resp. Descendit de cœlis, vadunt per claustrum. Ad ingressum chori Hodie Cliristus natus est canitur, et pulsatis signis omnibus incipiunt missam. Hac die dum per claustrum processio vadit, majora duo signa pulsantur. In hujusmodi festis cum quotidianis manutergiis dépendent alia duo pretiosiora. Ad hanc processionem (117) non itur per officinas, nec ad Corpus sanctum, nisi dominica dies fuerit.

Ad officium de die notantur cum præcentore duo ad regendum chorum. Verumtamen, quicumque cum eo sint, ipse cum succentore in medio stat et alii a lateribus eorum. Ipsi enim sunt primi gubernatores totius servitii Dei quod in ecclesia celebratur. Officium ter repetitur. Missa cantare abbatis est; si autem deesse contigerit, hebdomadarii, nisi humilitatis causa aliquem priorem ipse rogaverit. Qui legit prophetiam et qui epistolam in tunicis sunt. Ad responsorium et alléluia cantanda, quamvis quidam in tabula nominatim notati sunt, non tamen præsumunt [cantare], nisi eis præcentor jusserit : quod etiam observari mos est in omnibus festis quæ sunt in albis aut in cappis. Ad hanc missam conventus cantat prosam Cœlica resonent. Diaco¬

nus cum dalmatica officium suum explet. Ad pacem et ad communionem omnes eunt qui ccmmunicaturi sunt. In tabula notantur, post servitores ecclesiæ et ministros altaris, hebdomadarii coquinæ, id est abbas et cum eo decani omnes qui adsunt. Et sciendum præcentori quia, cum alia omnia ecclesiæ officia notentur in tabula, tamen is qui legit ad mensam et qui ad servitores et qui ad collatiojiem, non notantur unquam nisi in sabbato. Hac die et in sequentibus, ad omnes diei horas, ardent ante altare tria luminaria, præter matutinas laudes et vesperas : hac enim die, ad utrasque vesperas, ante altare luminaria septem et ad matutinas laudes totidem, exceptis iis quæ in circuitu sunt ciborii et post majus altare; diebus autem tribus sequentibus, quin-v que tantum luminaria ardent et ea post altare majus. Finita missa, signa omnia pulsantur, sicut in omnibus festis in cappis. Pueris qui tamdiu jejunare nequeunt, post evangelium vel ante, misericordiæ causa datur licentia accipiendi mixtum. In refectorio tabulæ duplicibus mappis cooperiuntur. Et ita solemniter debet ibi fieri, sicut in ecclesia factum est. Ad vesperas duæ scillæ pulsantur et alia signa bina et bina. Antiphonæ Tecum principium et aliæ ; ultima Apud Dominum, quæ etiam dicitur septima die et in Circumcisione. Ad utrasque vesperas et ad laudes sacerdotes ad adolendum incensum duo revestiuntur. Post Benedicamus fit commemoratio de sancto Stephano, postea de sancta Maria cum ant. Viryo hodie. Post vesperas fit processio ad altare sancti Stephani.

De sancto Stephano. — Ad matutinum duæ scillæ pulsantur, postea alia signa bina et bina. Invitatorium quatuor cantant in cappis. Responsoria duplicia sunt; tamen quartum, octavum et duodecimum a tribus dicuntur, etduodecimum a cantore reincipitur. Ad laudes hymnus Sancte Dei pretiose ; ad Benedictus duo sacerdotes adolent incensum ; post Benedicamus fit commemoratio de Nativitate Domini, cum ant. Verbum caro factum est, versic. Benedictus qui venit; postea fit commemoratio de sancta Maria. Missa matutinalis canitur ad altare sancti Stephani : introitus (118) Puer natus est nobis, cum toto cantu suo ; collecta Quæsumus omnipotens Deus, quæ semper per has octo dies dicitur; epistola Appariât benignitas ; evangelium Pastores ; præfatio Quia per incarnati et Communicantes per has octo dies ad utramque missam dicuntur. Major missa in cappis solemniter canitur. Post missam omnia signa de choro pulsantur. Ad vesperas duæ scillæ pulsantur, deinde signa bina et bina. Quatuor dicunt responsorium. Hymnus Sancte Dei pretiose. Duo adolent incensum. Antiphona de Magnificat bis repetitur. Post Benedicamus fit commemoratio de sancto Johanne, postea de Nativitate Domini, postea de sancta Maria. Processio vadit ad altare sancti Johannis. Ea die itur de collatione ad caritatem. Ad matutinum fit eodem modo quo supra dictum est.

De sancto Johanne. — Missa matutinalis ad altare sancti Johannis canitur. [Intr.] Puer natus est nobis, epist. Appariât graiia, evang. Exiit edictum. Ad vesperas antiphonæ super psalmos Johannes. Supra pectus. In fervenlis. Propter insuper abilcm. Psalmi de uno apostolo. Post Benedicamus fit commemoratio de Innocentibus, postea de Nativitate Domini, postea de sancto Stephano, postea de sancta Maria. Processio vadit ad Sanctam Mariam, cum resp. Cenlum quadraginta.

De Innôcentibus. — Invitatorium duo eantant iu cappis. Ilymnus ad nocturnum Æterna in Us te nunc. Psalmi sicut plurimorum martyrum. Responsoria singuli eantant; tamen quartum, octavum et duodecimum a duobus cantantur. Cantica Populus qui ambulabat. Duodecimum responsorium reincipitur a cantore. Sacerdos cum cappa adolet incensum. Post Benedicamus fit commemoratio de Nativitate Domini, postea de sancta Maria. Processio fit ad Sanctam Mariam, cum resp. Vidi. Missa matutinalis ad Sanctam Mariam canitur. [Intr.] Puer, epist. Appariât benignitas , evang. Pastores. Major missa de Innôcentibus in cappis canitur, cum prosa. Ad vesperas ant. Sinite et alite. Post Benedicamus fit commemoratio de sancto Thoma, cum ant. Isle sanctus et collecta, postea de Nativitate Domini et de sanctis, et deinceps usque in octavam. De collatione itur ad caritatem.

De sancto Thoma Cantuariensi. — > Invitatorium Regem vitæ in albis canitur. Octo lectiones primæ de ipso. Responsoria sicut de uno martyre. Ad cantica, ant. Parvulus. Cantica Populus gentium. Evangelium Exiit edictum. Responsoria Beata Del. O magnum. O regem. Ecce agnus; versic. Hoc est testimonium. Ad laudes ant. Genuit puerpera. Angélus ad pastores. Facta est cum angelo ; ad Benedictus ant. Nato Domino ; [post Benedicamus commem. de sancto Thoma], de sancto Stephano Lapides torrentis, de sancto Johanne Hic est discipulus meus, de Innôcentibus Innocentum passio , et deinceps perordinem. Missa matutinalis Puer natus est ; epist. Appariât gratia ; evang. Exiit edictum. Major missa de sancto [Thoma]. Introit. Lætabitur justus ; coll. Deus qui nos annua; epist. Justum deduxit ; resp. Posuisti ; ail. Lætabitur; evang. Si quis vult venire. Ad vesperas ant. Juravit ; ad Magnificat, Beatus vir; post Benedicamus (119) fit comm. de Nativitate Domini cum ant. Beata Mariæ viscera.

De sexto die post Nativitatem Domini. — Sexto die post Xativitatem Domini, ad initium nocturnorum duo majora signa de choro pulsantur in classico. Invit. Christus natus est nobis ab infante canitur. Ilymnus Christe redemplor. In primo nocturno ant. Natus est nobis nisi sit psalmus qui habeat antiphonam propriam de Nativitate; lectiones sunt de evang. Pastores loquebantur. Responsoria prout in antiphonario continentur. Ad preces nocturnorum altare discooperitur ; duobus luminaribus tertium additur. Ad laudes omnia signa de choro pulsantur, et cantantur laudes sicut in duodecim lectionibus, cum tribus antiphonis ; resp. Benedictus qui venit; et dicuntur ambrosianæ. Ad Benedictus sacerdos cum abbate adolet incensum. Ad primam ant. Illuxit. Missa matutinalis ad Sanctam Mariam canitur : introit. Puer natus est; epist. Apparuit gratia; evang. Exiit edictum. Ad tertiam ant. Verbum caro. Major missa canitur sicut in duodecim lectionibus. Nec loquuntur fratres in claustro totis octo diebus, et in capitulo pronuntiatur evangelium quod et ad matutinum. Introit. Lux fulgebit; coll. Da quæsumus omnipotens Deus ut qui nova; epist. Apparuit benignitas ; resp. Benedictus; ail. Dominus regnavil ; evang. Pastores; offert. Deus enim; comm. Exulta. Ad sextam ant. Scilus æterna. Ad nonam ant. Clirislus Deusnoster. Ad vesperas ant. Tecum principium et aliæ; psalmi sicut in die ; capitulum et sequentia de sancto Silvestro ; post Benedicamus fit comm. de Nativitate cum ant. Gaudeamus, et in crastino, videlicet in die sancti

Silvestri, ad laudes dicitur, post Benedicamus, de Nativitate ant. Nato Domino.

De prima dominica post Nativitatem Domini. — Hoc notandum est quod si sexta dies in dominica evenerit, officium ita fit. Invit. Regem natum in albis; in primo nocturno ant. In principio; in secundo ant. Natus est; lectiones Æterni nominis ; resp. Sancta et immaculata et alia; ad cantica ant. Parvulus filius; evang. Erat Joseph; postea fit comm. de Nativitate cum ant. Pastores. Ad horas antiphonæ sicut notantur quinto die, capitula et orationes de Nativitate. Ad vesperas Tecum principium et aliæj capitulum et sequentia de sancto Silvestro ; post Benedicamus fit comm. de dominica, postea de Nativitate cum ant. Gaudeamus. Et in ipsa die ad majorera missam officium Dum medium cantabitur; de quo cum multæ sint controversiæ, nos generalem usum ecclesiæ describere curavimus. Ordo itaque poscit ut dominica prima post Nativitatem dicatur istud officium ; sed si alia inter Octavam Domini et Epiphaniam evenerit dominica, et septuagesimalis terminus eodem anno aliquantulum longior fuerit, potest differri ad eamdem dominicain, nec unquam dicendum est nisi semel, nec unquam servatur usque post Epiphaniam, quantacumque sit longitudo temporis usque ad Septuagesimam. Si vero in crastino Nativitatis Dominicæ aut in una priorum quatuor dierum evenerit dominica, si temporis ratio apportaverit, videlicet quod non sit officiis parcendum, sed potius ut dictum est pro brevitate temporis [sint] acceleranda, dicetur officium Dum medium (120) ad majorera missam. Si vero Circumcisio in dominica evenerit, et adeo breve tempus fuerit quod sintmultum acceleranda officia, ad missam matutinalem dicetur Dum medium.

De Octava Domini. — In Octava Domini ad vesperas psalmi cum ant. de sancto Silvestro cantantur; capitulum de Octava Domini, resp. Verbum caro. Ad processionem in die Benedicta tu, ad suum altare ; coll. Deus qui salutis. Ad processionem in nocte O mundi domina. In primo nocturno hymnus Christe redemptor . Ad laudes A solis ortu. Missa miuor Vultum tuum ; epist. Apparuit gratia ; evang. Pastores sicut ad magnam missam. Major Puer natus est, ad quam est epist. Videte ne quis vos decipiat; resp. Vider un t omnes; ail. Multifarie ; evang. Pastores usque priusquam in utero conciperetur. Ipsa missa in cappis canitur; prosa Eia recolamus ; offert. Tui sunt cœli cum versu Tu humiliasti ; nam duo priores versus cantaturi sunt ut in die Nativitatis ; communio Viderunt. Finita missa signa pulsantur omnia. Ad vesperos ant. Tecum principium, hymnus Veni redemptor.

Page 1