LIX. — De Purificatione
Purificatio sanctee Mariæ, ex nonnulla parte sui, similis est Epiphaniee. Ad priores vesperas antiphonæ super psalmos Tecum principium et aliæ, De fructu ; resp. Postquam impleti sunt ; hymnus Quod chorus vatum; coll. Perfce in nobis. Commemoratio de cruce omittitur ad utrosque vesperos et ad laudes. Antiphona de Magnificat et de Benedictus ter repetitur. Processio vadit ad Sanctam Mariam cum resp. Videns et coll. Erudi quæsumus. Ad laudes resp. Hodie Maria et prædicta collecta. Invitatorium quatuor cantant. Omnia responsoria duplicia sunt, exceptis quarto, octavo et duodecimo, quæ a tribus cantantur. Ad utrosque vesperos et ad laudes duo thuribula habentur. De una virgine ad nocturnos psalmi dicuntur ; ad cantica Populus qui ambulabat .
Processio in die fit ita. Cantata tertia, vel ante tertiam si est dominica, parata processione, (123) sicutin quinque præcipuis festis, incipit præeentor ant. O bcata infantia, et itur ad Sanctam Mariam. Sacrista debet prœparare cereos super tapétum ante altare beatæ Mariæ et analogium portare. Finita antiphona, dicit abbas vel sacerdos versic. Benedictus qui venit et cum salutatione coll. Erudi quæsumus Domine. Finita collecta, fit oratio brevis, et facto sonitu a priore, surgentes signant se et faciunt ante et rétro. Post hæc benedicuntur cerei et. canitur solemniter præfatio Fons et origo lotius luminis, et benedictione compléta jacitur super eos aqua benedicta et incensantur. Post quæ incepta a præcentore ant. Lumen ad revelationem, quæ, per singulos cantici versus repetitur, distribuuntur cerei. Præcentoris est dare cereos sacerdoti et diacono et his qui ornamenta processionis ferunt. Finita cum cantico prædicta antiphona, canitur ant. Suscipiens Jesum, qua finita et cereis omnibus distribuas, dicit sacerdos collectam quæ in libro continetur. Inde vadit processio perclaustrum, incipiente præcentore ant. Ave gratia plena, quam sequitur Adorna ihalamum. Eunte processione, duo majora signa pulsantur. Infirmi stant in capitulo cereos in manibus tenentes. Ad stationem in navi ecclesiæ cantatur ant. Responsum accepit. Ad ingressum chori resp. Cum inducerent. Post hæc pulsantur omnia signa, et cantatur missa solemniter.
Si in Septuagesima festivitas ipsa evenerit, diaconus et subdiaconus habent casulas albas, et canitur tractus N une dimittis ; Credo in unum Deum ; offert. Diffusa est gratia, versus Specie tua. Post oblationem hostiarum et vini factam a priore, diaconus et subdiaconus primi omnium offerunt cereos suos et post eos reliqui sicut prioratus ordo demonstrat. Ultimi omnium offerunt ii qui chorum regunt, et hoc ideo quia quamdiu alii offerunt illi provident ne turbetur cantus. Finita missa omnia signa pulsantur.
In refectorio plenariam et festivam procurationem debent habere fratres, quam debet facere dominus de Vivariis. Ad mensam legitur expositio evangelii ipsius diei, postea sermones qui sequuntur. Ab hac die differtur nona usque post prandium servitorum, diebus dominicis usque ad
Ramos, et nona finita itur in refectorium ad bibendum. Ad eollationem legitur sermo Exultent virgines, et itur in refectorium ad caritatem. Et est sciendum quod si ipsa festivitas evenerit dominica Septuagesimæ, vel Sexagesimæ, vel Quinquagesimæ, ipsa die celebrabitur festivitas, et officium ipsius dominicæ protelabitur in secundain feriam sequentem.