LX. — De dominica Septuagesimæ
Dominica Septuagesimæ principalis est. Ad primos vesperos dimittitur dici alléluia Invitatorium a duobus in albis canitur. Hymnus Primo dierum. Genesis ponitur ad legendum, cujus prologus totus expenditur in prima lectione. Resp. Inprincipio fecit. Ad cantica Simile est regnum. Ad laudes Conventione autem ; resp. Adjutor meus, quod hebdomadarius cantat; in evang. ant. Dixit pater familias . Ad (124) primam capitulum Domine miserere nostri, quod et dicitur in duodecim lectionibus usque ad Pascha. Ad matutinas vel ad alias horas non mutatur capitulum, nec hymnus, nec cantica, neque versiculi usque in Quadragesimam. Ad processiones ant. Cum sederit. Ad introitum chori Ubi est Abel. Ad vesperas resp. Spes mea ; in evang. Cum autem sero. — Ab hac die fit officium mortuorum in die, et dicitur usque ad festum Omnium Sanctorum. Sciendum quoque quoniam in die præcedente festum duodecim lectionum, nec in duodecim lectionibus, nec per hebdomadam Nativitatis vel Paschæ vel Pentecostes, nequaquam fit officium mortuorum, nisi brevis de foris afferatur, aut frater in monasterio viam sit universæ carnis ingressus, aut aliquis de præcipuis in capitulo recitetur. Sciendum quoque quod matutinæ vel quæ dicuntur pro defunctis post matutinas die quam præcesserit [festum] duodecim lectionum, dicuntur sine antiphona, et très collectæ tantum dicuntur, scilicet Omnipotens famulorumfamularum. Deus veniæ. Fidelium. Ab hac die privatis diebus usque ad initium Quadragesimæ fiunt valde prolixæ lectiones de Genesi, et ad singulam earum portatur sconsa. Ad vesperas et ad laudes cantatur ab uno infantium quotidie Adjutor meus et spes mea.
De dominica Sexagesimæ. — Sabbato Sexagesimæ, ad vesperas, resp. Spes mea; in evang. ant. Multi enim sunt; et eadem quæ et in superiori dominica. Lectiones incipiunt ab Igitur perfecti sunt. Per hebdomadam, ad vesperas, in evang. ant. Quod autem cecidit. Si vere fratres. Si culmen. Semen est ; ad Benedictus , Semen cecidit , item Semen cecidit. Jésus hæc dicens. Semen cecidit. Exiit qui seminat.
De dominica Quinquagesimæ. — Sabbato Quinquagesimæ, ad vesperas, resp. Ædificavit ; ant. ad Magnificat, Qui verbum Dei. Lectiones primæ quatuor de Noe vel aliæ quatuor de Abraham, aliæ quatuor de evangelio.
De feria quarta in capite jejunii. — Feria quarta in capite jejunii, dicuntur ad nocturnos et ad reliquas horas capitula et orationes de jejunio. Hymni feriales, versiculi feriales, antiphonæ ad horas feriales. Ad Magnificat et ad Benedictus antiphonæ de evangelio et collectæ de missa.
Ipsa die, post sextam ascendunt fratres dormitorium ; postea veniunt ad lavatorium. Ubi secretarius viderit infantes a lavatorio removeri puisât unum de mediocribus signis, et cantatur nona. Dum dicitur nona de sancta Maria pulsantur duo de mediocribus signis ad processio-
nem. Finita nona, unus puerorum imponit ant. Exurge Deus auribus cum Gloria. Postea sacerdos imponit versum Domine non secundum peccata nostra. Kyrie eleison. Pater noster. Et ne nos. Psalmus Deus misereatur nostri cum Gloria. Versus Ne reminiscaris et coll. Concédé nobis Domine præsidia. Statim sacerdos non revestitus, stolam tamen habens in collo, converso crucem tenente juxta eum stante, (125) benedicit cineres. Post benedictionem aspergit eos aqua benedicta. Deinde imponit sacerdos cineres super capita omnium. Quos cum surnunt, non curvant genua sed inclini stant. Intérim dum distribuuntur cineres cantore incipiente cantatur ant. Immulemur. Sacerdos postquam omnibus dederit cineres dat stolam uni sacerdotum et accipit ab eo cineres. Post hoc, incipiente præcentore ant. Exaudi nos. Juxta vestibulum , processio vadit per claustrum. Prædictis finitis antiphonis, duo infantium incipiunt letaniam. Qua finita cantatur missa. Dum dicuntur ultimæ collectæ, pulsatur ad vesperas.
Eodem modo fit processio per totam Quadragesimam, feria quarta et sexta, nisi festum duodecim lectionum impediat, hoc excepto de cineribus. Sexta feria mutatur psalmus Deus in adjutorium. Mandatum pauperum notatur in tabula.
Dominica prima Quadragesimæ. — Ad processionem per claustrum Christe pater. Tractum ad missam ita alternatim cantant ut dexter chorus dicat primum versum. sinister secundum. Dum dexter chorus cantat, sedet sinister ; dum sinister, dexter. Ipsa die post completorium ante altaresuspenditur vélum seu cortina, etomnes cruces et imagines operiuntur. Hymnorum autem quadragesimalium ordo iste est : ad vesperas quotidie Audi benigne: ad nocturnos in dominicis Ex more docti, ad laudes Dicamus omnes; ad nocturnos diebus privatis Summi largitor , ad laudes Jam Christe sol justitix; ad tertiam privatis diebus Dei fide, ad sextam Qua Christus hora, ad nonam Ternis ter lioris. Cantica Deducant oculi. Omnibus dominicis usque in Palmis versiculi ut notantur in antiphonario. Incipiunt dici duo psalmi prostrati ad finem cujuslibet horæ, unus de VII psalmis pœnitentialibus, et unus de XV canticis graduum, sicut in collectaneo continentur; post quos sequitur versus et collecta. ad cujus finem dicitur ad bénéficia recolenda Qui m. indig.