‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 86 sur 148 · LXVIII. — De solemnitate Resurrectionis Dominicæ · texte numérisé non relu

LXVIII. — De solemnitate Resurrectionis Dominicæ

Nocte ipsa Dominicæ Resurrectionis matutina pulsantur et cerei accenduntur sicut fit in præcipuis festis. Cantica Quis est iste qui venit, et hoc tenetur (143) usque ad octavas Pentecostes. Versic. Surrexil Dominus et alii duo dicuntur ad nocturnos usque ad Ascensionem Domini. Ad laudes hymnus Aurora lucis sine divisione. Versus Hæc die s quam fecit Dominus, qui etiam dicitur ad laudes et ad horas usque in sabbatum. Ad processionem resp. Et valde mane, coll. Deus qui pro salute mundi. Per totam autem hebdomadam vadit processio ad Crucem post vesperas et laudes, et dicuntur responsoria per ordinem. Versic. Dicite in nationibus , coll. Deus qui pro nobis Filium tuum, quod etiam dicitur usque ad octavas Pentecostes. Missa matutinalis ad Crucem canitur, et etiam per totam hebdomadam. Introit. Resurrexi cum toto officio suo. Præfatio Te quidem . Communicantes et Diem sacratissimam et Hanc igitur dicuntur similiter per totam hebdomadam, exceptis missis quæ pro defunctis cantantur.

Et est sciendum quod si aliqua festivitas infra octavas istas evenerit, de eadem erit missa matutinalis ; et, si talis festivitas evenerit quæ non possit omitti, usque in feria quinta et duobus sequentibus diebus non potest celebrari, sed tune suo more agitur, et tune canitur missa matutinalis ad altare ejus cujus est festivitas, ut festum sancti Benedicti, Annuntiatio Dominica.

Cantata missa matutinali et omnibus revestitis, ad aspersionem aquæ canitur ant. Vidi aquam. Processio festive agitur, et vadit ad Sanctam Mariam cum ant. Tota pulclira es, quæ finitur cum alléluia, et ibi dicto versic. Post partum et coll. Gratiam tuam, sequitur ant. In die Resurrectionis. Sedil angélus, processione eunte per claustrum; sacerdos circuit officinas sicut aliis dominicis. Ad stationem quæ fit in vestibulo ecclesiæ, nutu cantoris sex cantant ante altare sanctæ Crucis versum Crucifixum in carne, post quem sacerdos dicit versi.c. Dicite in nationibus et coll. Deus qui pro nobis. Post hæc vadunt ad Corpus sanctum cum resp. Insignis confessor, quem sequitur versic. et coll. de sancto Benigno. Ad ingressum chori cantatur resp. Christus resurgens et versus Dicant nunc ab illis sex dicitur ante gradum presbyterii qui cantaverunt alium versum. Deinde subsequitur versic. In resurrectione tua et coll. Via sanctorum omnium. Qua finita cantatur tertia solemniter. Hymnus Chorus novæ [ Jérusalem ], qui dicitur tribus diebus sequentibus ad tertiam, et in die octavæ. Similiter missa ita solemniter canitur, sicut decet in hujusmodi festivitatibus .

Ad mensam, post expositionem evangelii, legitur sermo sancti Augustini qui incipit Bénéficia ; deinde sermones Hieronymi, scilicet Hodie fratres carissimi. Quomodo fratres in omni psalterio. Magnum fratres et mirabile; qui, si ipsa die finiri non possunt, leguntur duobus sequentibus, donec finiantur.

Ad vesperas, super psalmos ant. Alléluia Surrexit, et per totam hebdomadam, et deinceps diebus dominicis ad vesperas per totam Resurrectionem, nisi festum duodecim lectionum eveniat; in sabbatis vero alléluia Crucifixus. Psalmi Dixit Dominus, etc. et dicuntur per totam hebdomadam usque sabbato. Ad processionem versic. Dicite in

nationibus, coll. Deus qui nobis Filium tuum , et deinceps per totam Resurrectionem. Ad collationem legantur homiliœ Eusebii et deinceps donec finiantur.

(144) LXIX. — Quid faciendum sit feria secunda [et hebdomada] post Resurrectionem.

Feria secunda ad matutinum pulsatur una scilla, deinde signa de Gralia Dei. sigillatim, posteavero duo simul. Très cerei accenduntur ante altare. Hebdomadarius cantat invitatorium quod est Surrexit Dominus vere alléluia ; per totam hebdomadam dicitur usque in sabbato. Hymnus Aurora lucis. Ad nocturnos psalmi feriales dicuntur. Hebdomadarius imponit responsoria et antiphonas, ut antiphonarius indicat. Ad preces nocturnorum altare discooperitur. Quindecim cerei de ciborio, quinque decandelabro, duo super altare accenduntur. Deinde pulsantur omnia signa et cetera festive aguntur. Très cantant resp. Surrexü Dominas de sepulchro. Hymnus Claro pascliali g audio. Antiphona de evangelio bis repetitur. Minor missa Resurrexi cum toto officio suo canitur cum una collecta tantum, et duobus sequentibus diebus. Major missa in cappis solemniter canitur. Armarius cum socio suo et quodam alio in cappis regunt chorum. Très dicunt responsorium ; quatuor dicunt alléluia. Ad horas très cerei ante altare accenduntur. Ad mensam, post expositionem evangelii, legitur sermo Leonis papæ Exultandum, postea alius qui incipit Diximus, postea Augustini de Caritate qui legitur per totam hebdomadam. Ad vesperas ant. Alléluia Surrexit, quæ dicitur per totam hebdomadam usq.ûe in sabbato. Quinque cerei de candelabro accenduntur et duo super altare. Duo sacerdotes adolent incensum. Antiphona de evangelio bis repetitur. Ab hac die non dicitur diebus feriatis ad horas nec ad nocturnos psalmus Miserere mei Deus, nec etiam prosternuntur super formas usque post octavas Pentecostes.

Et sciendurn est quod si festum duodecim lectionum in hac secunda feria vel duabus sequentibus evenerit, protelabiturusque in quintam feriam, et tune dicuntur antiphonæ de communi, scilicet, Beatus vir vel In lege. Responsoria duo lste sanctus vel Euge serve bone, nisi habeat proprietatem. Rem sciendurn est quod hic incipiunt ambrosiani qui tenentur usque ad calendas septembris, tam in festis duodecim lectionum quam in dominicis ; tantum in inceptione cujuslibet historiæ dominicalis non dicuntur ambrosiani donec historia fuerit semel cantata; postea semper dicuntur.

Per hebdomadam dicitur resp. Surrexit Dominus de sepulchro ad vesperas, et deinceps cum isto resp. Gavisi sunt discipuli alternatim usque ad Ascensionem Domini. Similiter ad laudes, feria secunda, tertia et quarta, deinceps dicuntur Surrexit Dominus vere. Resurrexit Dominus. Feria tertia eodem modo fit per omnia. Feria quarta eodem modo pulsantur matutina excepto quod pulsantur duo majora signa de choro, loco aliorum, et ad laudes signa de choro solummodo; très cerei ad nocturnos ante altare accenduntur, ad laudes vero quinque, et très rétro altare. Cetera fîunt sicut in festis in cappis. Feria quinta matutina pulsantur sicut feria quarta. Ad laudes fit sicut in duodecim lectionibus ; sacerdos indutus alba adolet incensum. Missa cantatur

sicut in duodecim lectionibus. Feria sexta fit eodem modo.

Quæcumque senctorum festivitas a Pasclia usque in Pentecosten evenerit, quantumlibet reverenda et colenda, tamen ad nocturnos non plures cantantur antiphonæ quam una tantum alléluia super psalmos senos, et alia super alios senos, excepta beatæ Mariæ Annuntiatione (145) et transitu beati Benedicti. Quorum solemnitas cum intra pasclialem hebdomadam agitur, similiter ad nocturnos et per horas omnes antiphonæ canuntur, etiam ad vesperas, sicut in alio tempore. Quod scilicet non fit de beato Ambrosio, vel sancto Marco, vel sancto Gregorio, vel sancto Roberto, eo quod careant proprietate cantus. Quorum scilicet festivitas si in eadem paschali hebdomada evenerit, sic per omnia celebrabitur, veluti si eveniret in sequentibus diebus, excepto quod ad missam, loco primæ alleluiæ, canitur responsorium eidem festivitati conveniens. Ceterum ad nocturnos et ad laudes vel ad reliquas horas non antiphona sed alléluia canitur, quod non ageretur nisi propter ipsam festivitatem. Si talis est festivitas quæ proprias habeat antiphonas, ut sanctorum apostolorum Philippi et Jacobi, vel sanctæ Crucis ad matutinum, hæ non omittuntur cantari et ad matutinum et ad reliquas horas. At si non habet nisi quæ sunt communes de quibuslibet sanctis, ut ant. In cœlestibus regnis et similes, hæ nec ad matutinum nec ad ullam horam regularem cantantnr, sed tantum alléluia, et eo modo quo earumdem antiphonarum est melodia.

Sabbato unus pucrorum dicit invitatorium Alléluia, alléluia, alléluia et incipit antiphonam, scilicet A llehiia, ad nocturnos. Hebdomadarius incipit ad laudes et ad horas. In primo nocturno hymnus Rex œterne Domine; ad laudes Aurora lucis; ad vesperas Ad ccenam Agniprovidi; et hoc modo dicuntur usque ad Ascensionem. Ad nocturna non dicuntur ut in Pascha. Nullum festum duodecim lectionum simplex fit hodie, propter alléluias quæ incipiunt dici tam ad missam quam ad omnes horas. Ad vesperas capitulum Beatus et sanchis quod dicitur in omnibus sabbatis usque ad Ascensionem. Ad processionem resp. Christus resurgens. Ad laudes Dicant nxmc Judæi. Quod observatur omnibus sabbatis usque ad Ascensionem.

[In octavis Paschæ] in primo nocturno ant. Alléluia Angélus autem; in secundo nocturno, Ail. Erat autem; ad cantica, AU. Post dies octo. Adlaudes, AU. Et valdcmane ; capitulum Christus resurgens. Ad secundas vesperas, capitulum Facta est vox. Et hoc tenetur omnibus diebus dominicis usque ad Ascensionem. Hic incipiunt legi Actus apostolorum, in ecclesia et in refectorio. Ad primam, ant. Vcspere autem; ad tertiam, AU. Post dies octo ; ad sextam, AU. Mitte manum ; ad nonam, AU. Scio quod Jesum. Missa matutinalis est Quasi modo geniti ; coll. Deus qui hodierna, item Præsla quæsumus omnipotens Deus ut qui pasclialia, et aliæ consuetæ ; epist. Expurgate vêtus ; alléluia Post dies octo ; evang. Maria Magdcilene ; offert. Terra tremuit ; præfatio Tequidem omni tempore. Communicantes. Ad utramque missam dicitur cum Pascha nostrum. Cantata missa matutinali, ad aspersionem aquæ benedictæ cantatur ant. Vidi aquam, etc. sicut in die sancto Paschæ. Processio fit in albis ad Sanctam Mariam ; canitur antiphona solemnis de eadem Domina secundum arbitrium cantoris; versic. Post partum, coll. Graliam

tuam, quæ dicitur omnibus dominicis per totam Resurrectionem. Per claustrum canitur ant. In die Resurrectionis. Sedit angélus ; versus Crucifixum a quinque, nutu cantoris, ante altare Crucis canitur; quem sequitur coll. Deus qui pro nobis. Eodem modo canitur versus Dicant nunc ante altare in ingressu chori. Qui modus cantus tenetur in omnibus dominicis usque Pentecosten, excepto quod præfati versus non canuntur eodem modo usque in die Pentecostes. Peracta processione et cantata tertia, missa solemniter et in cappis canitur.

(146) LXX. — De aliquibus consuetudinibus post

OCTAVAS PaSCHÆ.

Post octavas Paschæ %liquæ consuetudines inchoantur quæ non hactenus in privatis diebus fiebant. Nam ad preces genua non flectimus, necpsalmum L dicimus. Post matutinum nos dicimus laudes sine aliquo intervallo. Psalmi Dominus regnavit, etc., qui dicuntur usque ad octavas Pentecostes.' Et cum post secundum nocturnum dicuntur collectes, secretarius incipit pulsare unum signum ad laudes. Post matutinas ad lectos dormitum revertimur, jl onec sonitum audiamus. Nam primeta remanet a sabbato sancto usque in crastinum sancti Leodegarii. Audito vero sonitu omnes surgunt, manus et faciès lavant, pectunt capita, petunt ecclesiam, et accepta aqua benedicta quisque très orationes facit. Ad quas cum quisque primum venerit, dicit quod ei placuerit. Completis orationibus, sedent in claustro. Sacerdotes vero qui voluerint, celebrabunt. Pueri vero postquam orationes suas fecerint, super gradus dormitorii ante crucifixum, cantant L psalmum. Verum postquam pueri exierunt et legere inceperint, si postea moram fecerit quis ut non et ipse ad lectionem sedere exeat, facile incurrit ut in capitulo reprehendatur. Et quoniam de illis tribus orationibus quæ fiunt ante nocturnos tam in æstate quam in hyeme alibi dictum est, de ceteris quæ fiunt ante singulas horas et post completorium dicere decrevimus. Orationes autem singulis præmittendæ horis nihil aliud vel amplius sunt quam dominica oratio. Post completorium vero nihil aliud quam ipsa dominica oratio. Ad singulas horas dicitur. Orationes vero quæ fiunt ante nocturnos, vel in hyeme ante tertiam, sicu,t noctes et dies producuntur vel corripiuntur, producendæ vel corripiendæ sunt. Post primam, in ipsa secunda feria sequitur letania, præmissis VII psalmis. Post letaniam, missa matutinalis. Post capitulum, sonata vero tabula, licentia loquendi.

Et quoniam de ipsa locutione loqui cœpimus, dicendum est quibus temporibus debeant loqui fratres in claustro. Et est sciendum quod loCutio est in claustro, post capitulum, omnibus diebus in quibus non fiunt duodecim lectiones, exceptis hebdomadibus NatalisDomini, Paschæ, Pentecostes ; tribus diebus Rogationum, et omni secunda, quarta et sexta feria Quadragesimæ.

Cum vero tempus fuerit, vice-sacrista puisât unum de minoribus signis. Tune pueri lavant manus, et iterum pulsatur unum de mediocribus signis. Et tune prior orationem terminât; qua terminata, sacerdos et qui servituri sunt ad officium missæ revestiunt se ; intérim sedent fratres in choro donec sacerdos sit revestitus. Quo revestito, cantatur tertia existentibus sacerdote et antiquis inferius

in choro. Cantata tertia mutant antiqui sedes, et cantatur missa. Post missam sedent in claustro, iterum legentes cum magna disciplina et silentio, donec pulsetur ad sextam. Post sextam cymbalum [pulsatur et] in refectorium itur. Post prandium, meridiana agitur, quæ in Ramis palmarum incipitur, et usque in calendas octobris tenetur. In qua qui volunt dormiunt, qui volunt legunt ita ne alios inquiètent, sed nullus (147) scribere vel aliud facere debet. Postquam quantum videbitur secretario pro quantitate diei pausaverint, quædam scilla pulsatur. Qua audita omnes surgunt, lavatorium petunt, manus et faciem et ora abluunt, capita pectunt, et in ecclesiam vadunt, ubi iterum legunt donec signum ad nonarn pulsetur. Quo puisante surgunt stantes versis vultibus ad altare, donec pueri ad sedes suas veniant, et continuo inclinantur, et oratione facta signum dimittitur etnona incipitur. Post nonam agitur officium defunctorum, et sic deinceps omnibus diebus in quibus non fiunt duodecim lectiones, vel nisi die crastina debeant fieri, usque post festum sanctæ Crucis. Dicto vero officio, in refectorium itur et a refectorario vinumpropinatur. Postea facto sonitu cum scilla a priore, bibunt qui volunt. Inde surgentes, percussa scilla tribus ictulis a priore, vadunt in claustrum ad legendum, novitiis præeuntibus et prioribus subsequentibus. Cum tempus fuerit, signum ad vesperas pulsatur. Post vesperas fit ccena. Post ccenam fratrum cœna servitorum. Post ccenam servitorum collatio. Postea completorium.

Page 1