‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 85 sur 148 · LXVII. — De sabbato sancto Paschæ · texte numérisé non relu

LXVII. — De sabbato sancto Paschæ

Sabbato sancto Paschæ, vigiliæ et horæ sicut in præcedenti die canuntur. Post matutinum omnia altaria cooperiuntur, nullumque linteamen super aliquod altare mittitur quod non sit optime lavatum. Ecclesia tota paratur; majus altare suis pretiosis ornamentis paratur; philacteria ante ipsum appenduntur. Ecclesia, capitulum, claustrum a famulis elemosinarii foliis virentibus, scilicet he'dera et linga spargitur cernua. Post capitulum locutio est in claustro. Sacrista debet præparare, ante majus altare, columnam ceream et cereum magnum desuper ; et post nonarn, omnibus revestitis qui ad officium missæ notati sunt, processio fit ad novum ignem sicut pæcedenti die. Domnus abbas vel sacerdos hebdomadarius indutus aurato vestimento ipso die portât ignem.

Diaconus, processione peracta, indutus alba deaurata et stola etdalmatica, venitjuxta cereum et ponit librum super lectorium ibi festivo velamine ornatum et absque mora, stantibus cunctis in choro, cum dulci modulamine incipit benedictionem cerei Exultet. Dum autem dicit diaconus fugat odia, defertur juxta diaconum quidquid incensi vel thymiamatis in ecclesia habetur, super quod diaconus manum imponens Eenedicit sub silentio. Benedicto incenso, armarius in columnæ foraminibus ante præcavatis crucem facit cum quinque granis incensi, et inscribit in ea quotus annus dominicæ Incarnationis, quota indictio, concurrens et epacta. Diaconus vero accipiens thuribulum cum incenso perfundit fumo cereum. Cum vero dicit rulilans ignis accendit, accenditur a diacono cereus cum pertica in cujus summitate est candela ardens, quam perticam sustentât secretarius donec cereus accendatur.

Peracta bénédiction e cerei diaconus exuit dalmaticam et stolam donec missa incipiatur. Lectorium ad gradum chori affertur, super quod ponitur liber ad legendum. Statim incipiuntur legi lectiones a prioribus sicut sunt in tabula notati, et absque titulis leguntur. Dum vero quisque legit lectionem manipulum habet in manu, et lecta lectione ipsum manipulum ponit super librum. Tractus bini et bini cantant. Prima lectio In principio, coll. Deus qui mirabiliter ; lect. Factum est, tract. Cantemus, coll.. Deus

cujus anliqua miracula ; lect. Appréhendent, tract. Vinea, coll. Deus qui nos ad celebranduyn ; lect .Hæc est liæreditas, tract. Attende, coll. Deus qui ecclesiam tuam; tract. Sicut cervus, coll. Concédé quæsumus omnipotens. Statim domnus abbas vel sacerdos hebdomadarius exit de choro et deponit casulam sedetque in vestiario. Subsequitur letania ab armario et socio ejas in cappis canenda; quæ ab utroqne choro sigillatim respondetur, a dextro prius, deinde a smistro. Ad singula nomina sanctorum, præter angelorum, inclinatur ab iis a quibus nominantur : armarius autem et socius ejus non inclinant. Sacrista sic debet præparare quinque cereos ante altare ut, cum audierit Accendite sine mora (142) eos accendat. Cum autem dicitur Peccatores te rogamus, deponuntur chordæ signorum ut sint promptiora ad pulsandum, pronuntiato Accendite et incipiente Kyrie eleison. Finita vero letania, mox cantor et socius ejus sublimi voce incipiunt Accendite. Statim omnia signa tamdiu pulsantur donec Gloria in excelsis [incipiatur].

Intérim dum pronuntiatur Accendite sacerdos indutus alia casula quam antea habuit, et diaconus dalmatica sumpta qua prius exutus fuit, et subdiaconus tunica accedunt ad altare, prœcedente converso cum thuribulo, et sic missa canitur sine introitu. Si quis sacerdotum privatim missam cantare voluerit, licentiam accipit, et similiter a Kyrie eleison incipit. Provideat autem ut Communicantes et Noctem sacratissimam et liane igitur non omittat. Illi très qui cantant Alléluia, et illi duo qui cantant tractum in cappis sunt. Qui postquam cantaverint, in medium chori cum armario veniunt. Coll. Deus qui liane sacratissimam ; epist. Si consurrexistis cum Christo ; evang. Vespere sabbati. Offertorium non canitur. Præfatio Te quidem omni lempore sed in hac potissimum nocte. Communicantes et Hanc igitur oblationem dicitur. Solus prior offert. Pacem omnes accipiunt, omnesque communicant. Nec Agnus Dei, nec communio dicitur. Intérim dum communicant cantatur ant. Venile pop uli; cum autem dicitur Ipsum solum adoremus, omnes flectunt genua. Sequitur coll. Spiritum nobis Domine tuæ. Missa celebriter peracta statim, ut mos est in præcipuis solemnitatibus, duee scillæ pulsantur ad vesperas, deinde alia signa bina et bina. Fit oratio; illi qui rexerunt chorum non recedunt hinc, sed inclini stant donec oratio terminetur, et tune demum altare discooperitur. Domnus abbas non divestitur, sed indutus cappa venit ad vesperas, et sedes ejus cortinis lineis propter cappam ornatur. Cerei de candelabro et duo super altare accenduntur. Vesperœ solemniter canuntur. Super psalmos ant. Alléluia Crucifixus. Psalmus Confiteantur cum aliis canitur. Ad commemorationem de omnibus sanctis dicitur hæc ant. Alléluia, ego sum vitis vera; ad laudes, In cœlestibus regnis.

Et est sciendum quod ab hac die usque ad octavas Pentecostes dicitur alléluia tam in responsoriis quam in antiphonis. Ad processionem quæ fit ipsa die et per totam hebdomadam post vesperas ad Crucem, resp. Cum transisset, coll. Deus qui pro salute mundi. Ad mensam legitur expositio evangelii, postea sermo Maximi episcopi qui incipit Non immerilo. Ad collationem, sermo Hieronymi Quomodo juxta Mattheum. Hymnis omnium horarum additur versus Quæsumus auclor omnium, et novissimus mutatur ita Gloria tibi Domine, Qui surrexisti, usque ad Ascensionem Domini.

Page 1