‹ Histoire de l'église Saint-Bénigne de DijonChapitre 94 sur 148 · LXXX. — De festivitatibus post octavas Pentecostes · texte numérisé non relu

LXXX. — De festivitatibus post octavas Pentecostes

De festivitatibus trium lectionum quæ post octavas Pentecostes eveniunt hoc modo fit. Très lectiones cum tribus responsoriis habent, et ipsæ lectiones de aliquo sermone vel homilia sunt excerptæ, quæ ad hoc maxime competere videntur : quanquam non ita fiat paschalibus diebus vel post calendas novembris, in quibus etsi tria responsoria cantantur de sanctis, tamen lectiones sunt de eo libro qui tune temporis estlegendus. Propter festivitatem trium lectionum ad nocturna nec hymnus, nec antiphonæ, nec psalmi feriales mutantur. Invitatorium, capitula versus, collectæ de festivitate sunt dicenda. Ad matutinas laudes autem omnia mutantur, et singuli psalmi [habent] antiphonas suas de festivitate, sicut et reliquæ horæ usque ad officium missæ. Cum officio missæ festivitatis memoria ex toto clauditur et finitur. At in ipsa vio-ilia capitulum et deinceps cetera ad vesperas sunt de festivitate.

Sed si evenerit ut sanctorum hujusmodi in aliqua dominica vel in aliqua festivitate duodecim lectionum memoria sit agenda, in sabbato vel in vigilia post vesperas regulares

dicitur ant. f. et coll. de illis. Ad nocturna quatuor extremæ lectiones, cum canticis et evangelio, fiunt de ipsis, et postea pleniter piantur laudes et in die missa matutinalis, nisi in ea dominica historia incipiatur, ut in dominicis Adventus et Septuagesimæ, vel si in festivitate duodecim lectionum contigit quæ festivitas fiat in cappis vel in albis. Tune enim post matutinas sicut post vesperas memoria tantum fit cum ant. f. et coll. etsemper in die missa matutinali, nisi pro fratre qui in monasterio ipsa die sepeliendus sit remaneat. Quod si contigerit, post primam collectam majoris missæ collecta dicetur de ipsa trium lectionum festivitate.

Eodem modo in hebdomada paschali et Pentecostes, et in octavas Assumptionis beatæ Mariæ et in octavis sancti Benigni, si contigerit festivitas trium lectionum, non fit nisi commemoratio ad vesperas et matutinas, et collecta ad minorem vel ad majorem missam. Sciendum quoque quod in privatis diebus quæcumque de sanctis collecta dicta fuerit ad vesperas, nec ad matutinas, nec ad tertiam, nec ad majorem missam mutatur.

(164) LXXXI. — De sanctorum festivitatibus per

Page 1