LXXXVI. — De libris ad collationem legendis
Ad collationem juxta regulæ præceptum talis scriptura debet legi de qua, quisquis studiose audierit, aliquid capere possit. Et hoc proinde penes præcentorem consistit. Tamen per consuetudinem, immo præcepto regulæ, ad collationem
debent leg'i instituta et vitæ patrum, sed et collationcs eorum quæ a Cassiano editæ sunt; legitur et vita Captivi monachi, vita Pauli primi eremitæ, vita Antonii, vita Hilarionis, vita Johannis Elemosinarii, vita Mariæ Egyptiacæ, vita Pelagiæ, vita Thaisis, Diadema monachorum, vita Frontonii, vita utriusque Pachomii, vita Patrum, excepta de gestis Anglorum, libri Dialogorum Gregorii, homiliæ Cæsarii, admonitiones Basilii, libri Ephrem diaconi, Isidori sententiarum, Tsidori soliloquiorum, et aliæ scripturæ quæ et ad intelligendum faciles et ad ædificandum sunt habiles.
Sane sciendum esse quasdam festivitates qui bus ad collationem nihil aliud quam de ipsis legendum est, ut est natalis Domini, natalis sancti Stephani, natalis sancti Johannis, Epiphania Domini, dominica prima Quadragesimæ, dominica Palmarum, septimana post Palmas, septimana Paschæ, Ascensio Domini, sabbato Pentecostes, hebdomada sequens, natalis beati Johannis Baptistæ, natalis apostolorum Pétri et Pauli, Assumptio et Nativitas sanctæ Mariæ, natalis sancti Mauricii, festivitas [Omnium] Sanctorum. Sed repetamus easdem festivitates et dicamus quid in singulis legendum sit.
In vigilia Dominicæ. Nativitatis legitur ad collationem sermo Maximi episcopi cujus initium est Lætitia quanta sit. In die vero legitur sermo Rogo vos fratres et deinccps usque ad Purificationem beatæ Mariæ, nisi aliqua proprietas impedierit. In natali sancti Stephani legitur sermo Hesterna celebravimus. In natali (201) Johannis evangelistæ legitur sermo Johannes Apostolus. In natali Innocentium legitur sermo Dedicatur novus. In Circumcisione Domini legitur sermo Quod mortuus Christus. In calendis januarii legitur sermo Omne peccatum. In Epiphania Domini legitur sermo Quamvis scientia dilectissimi. Omnes isti sermones supradicti continentur in quodam volumine quod ita incipit Lætitia quanta sit.
In Purificatione beatæ Mariæ sermo Exultent virgines. Dominica Palmarum legitur sermo cujus exordium est Scire débet, vestra fraternitas ; require in libro qui dicitur Spéculum ecclesiæ. Per sequentem hebdomadam sermones Leonis papæ ita incipientes Sacramentum dilectissimi ; quære in homiliario paschali.
Sabbato Pentecostes sermo cujus primordium est Nosse credo. In die sancto Pentecostes et per hebdomadam leguntur sermones Hodiernam solemnitatem et alii ; tamen feria quarta et sexta et sabbato leguntur sermones de jejunio, scilicet Hodiernam dilectissimi festivitatem de Ascensions et alii. Omnes isti sermones supradicti continentur in libro qui Spéculum nuncupatur.
In die natalis sancti Johannis Baptistæ sermo qui ita incipit Persuasum liabet hactenus error ; per sequentes octavas, qui supersunt. In natali apostolorum sed et per octavas sermones de ipsis Apostolis, scilicet Omnium quidem sanctarum et alii. In die Assumptionis sanctæ Mariæ sermo cujus initium est Fratres carissimi cum aliquid ; per sequentes octavas sermones qui habentur de ipsa festivitate. In natali sancti Laurentii sermo qui ita incipit Beatissimi Laurentii. In Nativitate beatæ Mariæ sermo Adest nobis dilectissimi. Omnes isti sermones continentur in quodam volumine quod ita incipit Quomodo juxta Mathæum.
De sancto Benedicto legitur sermo Festiva beatissimi
Benedicti. De sancto Mauritio sociisque ejus sermo Sacra hac hodierna. In festo Omnium Sanctorum sermo Solemnitas omnium sanctorum. In festivitate sancti Benigni legitur sermo Inter fortissimos ; require versus medium supradicti sermonis. Isti très sermones continentur in quodam volumine, versus principium, quod ita incipit Festiva beatissimi Benedicti.