AD MANDATUM QUOD FIT IN CAPITULO
Ab Adventu Domini usque ad Septuagesimam cantatur antiphona Mandalum novum et aliæ, deinde Caritas est summum bonum ; in fine vero usque ad Natalem Domini dicitur antiphona Veni Domine visitare, a Nativitate usque ad Purificationem dicitur antiphona Hodie Intacta virgo vel sic post octavas Nativitatis Maria Intacta virgo.
A Septuagesima usque in Pascha dicuntur antiphona Rogabat Jesum et aliæ : in fine dicitur antiphona Maria ergo cum versu Dimissa sunt , si necesse fuerit.
A Pascha usque ad Adventum Domini dicuntur antiphonæ Postquam surrexit : in fine dicitur antiphona Christus resurgens usque ad Ascensionem Domini, infra octavas Ascensionis Domini dicitur antiphona 0 rex gloriæ, infra octavas Pentecostes dicitur Veni (202) Sancte Spiritus > alio vero tempore dicitur prædicta antiphona Maria ergo.
LXXXVIII. — Quando ad missam debeat cantari « Gloria in excelsis ».
Gloria in excelsis Deo in initio missæ et Ile missa est in fine parem habent vel in dicendo vel non dicendo consuetudinem. Ad quameumque enim missam hymnus prædictus dicitur, ad eam quoque Ite missa est ; et ubi ille non præmittitur, iste quoque non sequitur, id est Ite missa est. Omittitur autem utrumque a prima dominica Adventus usque ad primam missam in noete Nativitatis Domini et a Septuagesima usque in Pascha; feria tamen quinta Cœnæ Domini, si episcopus cantat missam, canitur Gloria in excelsis Deo ; alias autem non. Et .sciendum est quia, cum Gloria in excelsis Deo omittitur, nec subdiaconus tunicam nec diaconus induit dalmaticam, sed uterque utitur casula ; et levita quidem lecturus evangelium casula se circumcingit, subdiaconus vero lecturus epistolam eam omnino exuit, sed tamen post epistolam ministraturus eam reinduit; item diaconus dicturus Benedicamus Domino eam ut moris est revestit.