‹ Histoire de l'Église Saint-Bénigne de Dijon. Ouvrage orné de 30 planches hors texteChapitre 32 sur 138 · I. — De electione et benf.dictione abbatis et reve · texte numérisé non relu

I. — De electione et benf.dictione abbatis et reve

RENTIA EIDEM POST BENEDICTIONEM EXHIBF.NDA.

Electio abbatis hoc modo fieri consuevit. Mittendum est primo universis prioribus ecclesiee ut ad certain diem prœfixam ad eligendum veniant de. electione cum fratribus tacturi, exceptis tamen valde remotis. ut est prior Sancti Vigoris et prior delnmorant qui de consuetudine non vocantur; tamen si venerint, vocem habentcum aliis eligendi. Adveniente vero die electionis, inissa in conventude sancto Spiritucelebrata. pulsatocapitulo, lectalectione et régula de electione abbatis, dictoque a priore : Benedicite. Loquamur de ordine, fit sermo in capitule Quo finito, egressis de capitulo omnibus qui non suntprofessi monasterii, nam ad electionem nullus débet mortalium interesse prseter eos solos qui ipsius monasterii sunt professi, cantor imponit hymnum Veni creator, et tune omnes veniam petunt super genua. Hymno vero finito, totusconventus prostratusin capitulo dequindecim canticis graduum, scilicet Ad Dominum cum tribularer, septem prima dicit, quibus dictis, prior aliis adhuc prostratis exurgens dicit hanc orationem, sine oratione dominica : Adsumus, Domine sancte, etc. ; qua finita respondetur ab omnibus : Amen. Tune iterum considente conventu. fratres ipsi non diffidentes de divina providentia. perviam inspirationis divinse vel compromissi seu scrutinii procedentes, eligere debent talem qui in tanto officio idoneus videatur. Quo electo incipit cantor alta voce hymnum Te Deum landamus, et defertur electus in cathedram pastoralem. et eo stante ibidem singuli fratres petentes veniam coram eo eum incipiunt osculari. junctasque inanus ponunt inter manus electi et ei obedientiam repromittunt ; interrogante abbate a singulis : Promittis obedientiam nsque ad mortem, ipsi respondem : Prumitto. Quibus factis et hymno finito, dicit conventus psalmum Kxurgat Dcus cum antiphona Confirma hoc Dent; (8) quibus finitis, dicit prior orationem Acliones nostras. Deinde fratribus reversis in capitulum omnes obedientiarii ponunt ad pedes ipsius claves suas, ipse vero prœcipit eis ut résumant eas.

Post hoc invitatur in capitulum episcopus qui eum benedicturus est. Qui, inquisito ab omni conventu utrum omnibus electio placeat et maxime aspiritualibus fratribus. auditaque concordia maxime spiritualium super hoc. rursus incipitur antiphona et psalmus supra dictus et sic cantando procedunt ad ecclesiam. Post htpc electus induitur alba, stola et cappa, et episcopus similiter, et alii duo abbates qui ipsum electum ad benedicendum in manibus deducant. Quo facto, stratis |ante]altare tapetibus, simul omnes quatuor prosternunt se ad orationem. Cantatur brevis letania. Post novissimum Kyrie eleison et dominicain orationem. surgit autistes dicturus : Et ne nos. Salvum fac. Milte ci Domine. Hic accipiet benedictionem a Domino. Domine exaudi orationem mearn. Dominus vobiscum. Inde sequitur bénédictin ; qua impleta susceptaque de manu episcopi virga pastorali, iterato psallitur : Te, Deum laudamus, et sicut superius

omnes osculantur eum qui benedictus est. Si vero episcopus non possit adiré monasterium, electus débet ipsum adiré, ferens secum decretum electionis ut ab ipso brevi confirmationem recipiat et benedictionem.

Sic autem et electione et benedictione abbas constitutus, ex illa hora in omni loco singulari reverentia honorari débet. Primum inecclesiaquotiens antiphonam imposuerit et post impositam inclinaverit, omnes quoque contra illum inclinant. Quamdiu est in conventu, nunquam omittitur ut non ad octavum responsorium notetur et ad duodecimam lectionem, ad quam incedenti uni versi assurgunt, quanquam faciat ante et rétro non ad gradum, ut alii, sed prope sedem suam, medio tamen choro, ne diutius stare debeant propter illum; propter quod finita lectione non intrat chorum usquedum surrexerint ad Gloria Patri responsorii cantati. Si quando responsoria cantantur ad gradum, quod ipse cantat, cantat in sede sua cum cantoribus suis accedentibus ad eum et stantibus rétro ; sed et cantor prius ad eum venit pronuntians queeque cantanda. Ad eum quoque pertinet ut légat evangelium quotiens post nocturnos est legendum ; ad cantanda quoque evangelia quae dicenda sunt vel ad matutinum vel ad vesperos, non alius antiphonam imponit etiam privatis diebus. Sacerdos oblaturus incensuni prius ad eum portât ut, cum ab eo benedictum fuerit, sacerdos mittat incensuni in thuribulum. Item diaconus ante evangelium et (jui tenet chorum ad offerendam. Qui ei aliquid in manu dederit vel ab eo recipit in ecclesia, manum osculatur. Cum alicubi longius a monasterio mandat conventui salutes seu orationes, omnes (|ui in capitulo fuerint petunt venias super genua in scabellis pedum suorum; eodem modo fit pro apostolica salutatione ; pro regum vero et archiepiscoporum eulogiis hujusmodi de sedibus suis inclinant. Cum autem alicui singulari mandat quodlibet hujus modi, ubicumque dicatur ei, seu sedeat seu stet, continuo inclinare débet coram sibi referente. Quicumque fratrum immissus venerit coram eo, neesedere débet nisi cum ejus licentia, expectata quidem, non qusesita ab eo, nec dicere quicquam nisi ipse vel signo vel verbo innuerit illi, et tune in primo dicet : Benedicite, deinde propter quam causam venerit; si vero aliquem advocari preeceperit, ex quo coram eo venerit, sine ejus licentia vel signo dicet : Benedicite. Similiter quisquis locutus cum ipso recedit de coram eo. cum ejus licentia débet recedere. Intérim, dum revestit se ad missam celebrandam, dicit hos psalmos cum Gloria ad unum- ((uemque : Quam dilecta. Benedixisti. Inclina Domine. Quibus finitis factaque confessione, incipit missam. Ad capitulum vel ad collectam fratribus jam consistentihus, si ipse postca intraverit, non solum modo assurgunt, verum etiam de scabello pedes ad terram submittunt. Nomen ejus quotienscumque recitari audierint, si praesens est. omnes sicut et ipse inclinant. Si de qua consuetudine dubitatur, quicquid ille inde definierit, de cetc.ro (|uasi pro lege tenetur. Sibi soli est repositum ut quemlibet (9) fratrum mittat in culpam graviorem. Ubicumque autem contigerit ut colloquatur cum aliquo fratrum et si frater senserit

iram aut indignationcm contra sedomini abbatis, continuo veniam petere débet prostrato toto corpore. Nullus etiam transit ante illum. ubicumque sit locorum, quin altius ad eum inclinet. In ecclesia postillum stat ipse sacerdosalba, stola vel etiam cappa indutus. Ad processioncm ad quam vestiti sunt albis cjui ad majorera missam sunt servituri, ante omnes incedit ; cum omnes universi albis induuntur, ipse indutus est cappa. Ad ejus obsequium intraturi refectorium tenet unus fraterconchas et manutergium alter. Si quid cuiquam mittere voluerit extra refectorium, hoc nec priori licet nec alii quam sibi soli. Solet quoque, si est in domo infirmorum vel in caméra sua, inde dirigere in refectorium charitatem suam ad quemlibet fratrem, et frater non negligentius quam si in prœsentia essst inclinât. Lectionem ad mensam débet habere.

Romani profecturus vel in aliis terris tam diu [moraturus| benedictionem accipit, et cum redierit, recipiturin processione omnibus indutis, et si ipso die competenter fieri polest, aliqua regulari hora finita, benedictionem accipit et prœvenit omnes de ecclesia exituros, prope cujus ostium stat aut sedet, et fratres secum qui et secum erant in via, et singulos vicissim exeuntes praoter infantes osculatur. At si illo die non erit opportunum, in sequente post capitulum simili modo facit; et pro ejus adventu habent in refectorio ipsa die ex parte subcellarii solito melius. Fratres qui in ejus vadunt obsequio in via jugiter observant [ut semper sint] cum illo in proximo, ne aliquando [eis eveniat déesse quando] quamlibet horam cantaverint regularem ; et si quis eorum forte non interfuerit, postea non cantat eam absque ejus licentia. Quotiens per ullam villam majorem transierint, ex more nunquam omittunt induere capellum.

Sed ut adhuc redeam in claustrum, omni die dominica dominus abbas notatur cum pueris ad mandatum, ad quod etiam, quod alii non faciunt, pauperi cui lavât tribuit unum denarium, et pueris tribuit ut'per ipsos pauperibus tribuantur, Eorumdem puerorum confessionem quotiens fuerit recepturus, magister eorum adducit illos usque ad introitum capituli et ibidem expectat redituros. Ad coquinam notatur ter in anno,!id est Nativitate Domini, Pascha, Pentecoste, cum decanis et duobus claustralibus. Et tune cum intraverint refectorium, accipit unum générale et illud portât uni seniorum nec fratres inclinant contra eum. Ad duas septimanas in anno, si est prœsens et sanus, non alius quam ille ad majorem missam notatur, id est Dominiez Resurrectionis et Pentecostes, in quibus tamen alius sacerdos cum eo notatur in tabula impleturus officium, si abbas prœsens non fuerit, et, si prœsens fuerit. dicturus horas regulares et daturus benedictionem in refectorio ; tamen matutinum et vesperos non cantabit. Qui et sacerdos in illis prœcipuis diebus ad cantandum evangelium cum alio socio, sicut dominus abbas, cappa induitur, ut cum eo altaria intra et cum collega extra chorum incenset, et collectaneum teneat ad ejus obsequium. Natale Domini, Assumptio beatœ Mariée et Natale sancti Benigni, quod est festivitas Omnium Sanctorum, quia non magis in die dominica quam in aliis diebus occurrunt, tune dominus abbas non notatur ad septimanam, sed ad solos illos dies utriusque festivitatis. Quotquot etiam per totum annum majora fiunt festa, si voluerit, cantat majorem missam vesperosque ac matutinos.

(10) II. — Dr. PRIORE ET QUOMODO CIRCAM ET QUALITER

Page 1