FACIAT
Quando prior ordinandus est, primo dominus abbas habet inde consilium cum senioribus congregationis; postea refert sententiam suam in capitule Is autem quem elegerit, si sapit, veniam petit, et ad hujusmodi officium se minus idoneum profitetur ; ad ultimum, si injungitur ei per abbatem, nil aliud facit quam inclinât.
Sedet ad sinistram abbatis in capitulo primus, et in refectorio dum abbas prœsens est ; si abbas non aderit, sedet in ejus sede. Ab hora vero ordinationis sues, post dominum abbatem se omnino de spiritualibus intromittit. Quamdiu autem fuerit in claustro, nec habet capellanum nec vestimentum aliud quam alii fratres. Sonitum ipse puisât quo ad surgendum fratres diluculo excitantur. Signum quod pulsatur et quo dimisso hora inchoatur, non dimittitur usque dum ipse veniat, vel unus priorum qui terminât orationem. In refectorio cui voluerit mittit; extra vero non licet mittere sibi quicquam. Quocumque dominus abbas proficiscatur, prior qui in claustro moratur prœcipue pondus totius ordinis portât : absente abbate, primus offert, primus procéda ad pacem et primus ad aquanr benedictam; sed quotiens duodecim lectiones sunt, uni de indutis albis injungit ut per eum hostiae ofîerantur.
Qui post completorium, accepta aqua benedicta, débet stare prope ostium ecclesiœ, ut possit diligenter videre utrum omnes in ordine suo et regulariter eant ad aquam et quomodo inclinant ad altaria et ad sacerdotem per quem asperguntur. Et notandum quia omnes per consuetudinem qui intra chorum sunt et qui extra, debent ire per unam viam, chori scilicet, ad aquam benedictam in ordine suo unusquisque. Egressis autem omnibus de ecclesia, prior accipit sconsam quam ea hora, candela intus accensa, omni nocte parât illi vice-sacrista. Quantumcumque restât de die, etiam si esset nona, non fieret tamen illa circa sine candela. Tune induto capello circat secretariam, post claustrum, incipiens ad ostium auditorii, sollicite observans quatenus domus elemosinaria sit clausa et obserata, coquina regularis, refectorium, cella novitiorum ; si quis adhuc sit et propter quid sit in cellario, quid agatur in domo infirmorum, si ipsi infirmi jam collocaverint, et quomodo se habeant, si quis eorum adhuc remanserit in ecclesia Sancti Benedicti ; nec oportet ut eat ad omnium lectos, sed stans in niedio uniuscujusque infirmariœ ducensque, ut moris est, lumen in circuitu, statim potest omnia pervidere ; deinde redit per ecclesiam Sancti Benedicti, et ascendit dormitorium, portans secum si quid forte in claustro neglectum otîenderit, et circumiens totum dormitorium, in eundo ducit lumen sconsa1 summatini in omnes lectos fratrum, hinc et inde observans utrum regulariter in omnibus se habeant; et sic intrat ad necessarias et prospicit omnium necessariarum sedes a fine usque ad caput, vertens lumen candelœ in eundo versus loca ad quse sedere soient; quo ex more completo, extinguit candelam. In iis omnibus si quis negligenter otfenderit, in sequenti die in capitulo réclamât. Débet et aliam circam facere, videns ne aliqui dormiant, (11) et si quos sopitos invenerit, non est ut ullo modo quemquam tangat, sed facere débet modeste atque ordinate sonitum qualiter excitentur. Similiter in nocturno secundo, circa
médium noctis, a priorc secunda fit circa tandem do ecclesiis.
Habet autem et ipse suffraganeos suos qui suppléant vicem ejus absentis. scilicet viecpriorem et tertium.
De circuitoribus.
Circuitores vero qui, ut sanctus prœcepit Benedictus, certis horis circumeant officinas monasterii, observantes negligentias fratrum et ordinis prœvaricationes, eliguntur de totius congregationis religiosioribus et ferventioribus in ordine, qui nec malitiose privato odio nunquam clament alios, nec pro privata amicitia, sive pro verbi gratia, aut cujuslibet secularitatis causa taceant negligentias quorumcumque. Ii vadunt post offerendam majoris misseo et minoris qualibet die, et post cœnam cum bis reficiunt fratres, et cum semel post prandium ; vadunt et ad officium defunctorum, cum suspicantur se reperturos in cellario seu elemosinaria aliquid negligentiœ, aut alicubi prope refectorium. Soient quoque ire ad intervallum quod est post pulsationem cymbali usque ad prandium.
Isti per consuetudinem, adeo religiose et ordinate debent incedere, ut terrorem incutiant spectatoribus suis et exemplum religiositatis ostendant. Adeo tacite et severe debent facere circam, ut nulli unquam loquantur, vel signum faciant ; dum faciunt eam , tantummodo studiose debent scrutari et inspicere ofîensiones et negligentias. Cum invenerint colloquentes simul, quantum possunt in transeundo audire, tantum audiunt, ne forte quivis in obedientiariis, ut est cellarius, loquantur cum famulisde fabulis et inutilibus, vel quicumque alii.
Est autem hœc reverentia ois exhibenda ut, cum inveniantur duo colloquentes, ubi famuli aut laici non fucrint. contra eos surgant et dicant eis quia cum licentia faciunt, si verum est; si verum non est, dimittere debent. Est autem consuetudo ut si inveniant aliquos de fratribus floquentes] et faciunt per licentiam, débet unus eorum dicero : Per licentiam sumus lacet loquimvr; et post ea circuitor non débet eos clamare in capitule Si vero cum famulo seu cum quolibet laico inveniuntur loquentes, non se debent ullo modo excusare, nec quicquam facere, seu de licentia faciunt sive non, neque assurgere illis. Sciendum vero de ipsis est quod nunquam debent insimul ire, sed ita ut dum alter exit de loco aliquo, alter non longe post ingrediatur. .Nunquam de claustro exire debent; possunt tamen hi quibus prœceptum est aliquando, intra officinas quœ claustro junguntur stantes, per ostium quod foris respicit aspicere ut videant vagantes. Ipsi circuitores attentissime et cum reverentia audiuntur in capitule Korum enim est imprimis clamores facere, postquam ab eo qui capitulum tenet dictum est : Loquimini île ordine nostro. Et est sciendum quod isti circuitores debent habere pitanciam per totam Quadragesimam dum manducant.