CELEBRARE
A Pascha usi|ue ad idus septembris, et in omnibus duodecim lectionibus et in omnibus octavis, et a Nativitate Domini usque ad octavas Epiphaniœ, sacerdotes canunt missas suas sine licentia ante primam, et post capitulum ante tertiain ; postea vero non cantabunt sine licentia. Ab idibus autem septembris usque ad kabendas octobris, similiter ante primam, post capitulum vero ad omnia intervalla quœ |sunt| inter regulares horas, donec incipiat pulsari signum ad orationem majoris missœ, nisi forte in jejuniis Quatuor temporum evenerit aliqua festivitas duodecim lectionum ; in qua, quia post tertiam cantatur festiva missa, petenda est licentia, sicut in omnibus festisQuadra gesimœ ad utramque missam. A kalendis quo<|ue octobris us([ue in Pascha, cantant usque ad tertiam sine licentia. ita tamen si prius se laverint, vel ad lavatorium fuerint, vel ea intentione ut lavent se de sede surrexerint antequam scilla pulsetur. qua' est signum calciandi fratres; post capitulum vero, ad omnia intervalla quœ sunt inter regulares horas, donec incipiat pulsari signum ad orationem majoris missa' ; postea vero nunquam cantabunt sine licentia. Qui vero licentiam acceperint, omni tempore post evangelium majoris missa' sive etiam. sicut superius dictum est, post evangelium missœ quœ canitur post tertiam in aliqua festivitate Quadragesimœ vel jejunii Quatuor temporum, accepta licentia débet facere ante et rétro in statione sua et sic de choro discedere. Est etiam consuetudoquatenus, dum ponit hostiam super patenam, vel vinum aut aquam in calicem, et [facit| hujusniodi apparatum, vel etiam quilibet tractans hostias quœ sunt sacrandœ, non dicat psalmos vel aliquas orationes movendo labia, nisi meditetur tantum in corde suo, ne forte de saliva ejus
quicquam insiliat super hoc quod apparatur aut offertur; similiter dum portatur générale in refectorio vel aliquod edulium.