VIII. — De corporalibus abluendis, et quanta
niLIGENTIA DEBEANT LAVARI.
Corporalia sacrosancti mysterii quotienscumque abluenda sunt. eo studio oaque diligentia qua superius definitum est oblationes fieri debere, per sacerdotum vel levitarum ministeria maximo cum honore laventur. Ad cujus etiam
rei officium rite explendum vernale tempus siveautumnale eligitur, eo quod vernali tempore remotahyemisasperitate aer purior habeatur, autumnale vero quod jam muscarum tanta non est insolentia ut in tempore œstatis, quarum macula; difficilius soient ablui. Ad hoc sane ministerium habentur vasa œnea aptissima, nullis aliis usibus dedita, in quibus post vesperas in ecclesia bis corporalia intinguntur aqua frigida, et teruntur in manibus. Iterum aqua tertio infunditur, ita per noctem mansura. Mane vero elfunditur, sicut et prius, in piscinam super quam calices lavantur, portantur deinde foris a thesaurario ad locum in quo sunt (18) abluenda. Ibi namque famuli lexivam tempérant limpidissimam et diligentissimecolant, et tamen nequaquam etfunditur nisi prius in superficie panno sit involuta, ne, si sordidum quid remansit, ad sacra pertingat velamina. Quœ postquam bene Iota fuerint et aliquantulum siccata, rursus intinguntur aspersiona quœ sit clara et liquida, de optima farina, vel etiam de integro frumento mortario trito, et ita siccantur ad perfectum. Intérim vero minime carent custode, maxime qui muscas et vermiculos insidentes ab eis abigat. Chorda in quam expanduntur ad siccandum non negligitur ut sit bene Iota, quœ etiam in marsupio ad hoc solummodo opus jugiter servatur. Quando vero levigantur eadem corporalia cum vitreo hemisphœrio, unus eis subternitur pannus, nec ponuntur unquam super lignum nudum.