XLV. — De hospitario quomodo servit hospitibus
Hospitarius débet hospites venientes ad monasterium hospitari. Omnes qui abbati vel priori velalicui de claustro loqui volunt, per eum loquuntur. Cum enim propinquus alicujus claustralis venit ad hoc ut loqui velit cum eo, ipse indicat abbati, vel priori, si abbas defuerit. et accepta licentiaab eo. ducit fratrem ad propinquum suum. Si vero abbati non placuerit ut loquatur cum eo, nec signum ipsi fratri vel nutum aliquem facit ut comperire possit inde aliquid. Ipse observare débet, de fratribus qui veniunt ad monasterium. si sunt nostrœ congregationis et de obedientiariis, utrum, postquam venerint, eant vagando per monasterium, sive in omnibus ordinate se habeant. et unde négligentes viderit asperrime in capitulo clamare eos.
Omnes brèves qui vel ad abbatem vel ad congregationem pertinent, per manum ejus afferuntur |aut ad abbatem qui pertinent ad ipsum, aut in capitulo qui sunt de defunctis. Ipse per consuetudinem habet velamina quibus defuncti qui afferuntur| ad ecclesiam cooperiuntur, et lectos in quibus deferuntur. Vinum non ei datur ad mensuram [ad opus hospitum], sed ipsemet vadit ad tonnain, et trahit quantum ei videtur. Verumtamen custos vini, si viderit quod plus capiat quam necesse sit, private monebit eum utemendet. Quod si sic non emendaverit.dicet priori; prior vero increpabit eum, et probibebit ne ultra faciat. Panem quippe et vinum accipit de cellerario; ceram vero ipse procurât, habet enim de appenditiis suis redditus ad hoc solummodo destinatos.
Ostium claustri in unaquaque nocte post completorium per ipsum est claudendum et obserandum. Kjus est clavem claustri custodire, factoque sonitu in mane. cum lotis manibus pectinando vadit. ostium aperire, vel si taie tempus est post letaniam. Similiter cum meridiana fit. ipsum auditorii ostium quod exterius est firmat ante capitulum. Et dum fratres in capitulo sunt. si quis puisât ad illud volens ingredi, ejus est surgere et signo petita licentia aperire ei. Verumtamen studiose cavendum est ei, omnibus horis, ut nunquam extraneuni intra claustrum intrare permittat, <luousque solerter inquisierit ab eo quare veniat. utrum legatus sit, sive moraturus adveniat, seu aliquoiter faciens hospitari tantum velit. Quod si |hoc] tantummodo quarat. sine omni licentia ducet eum in claustrum et in monasterium. ad orationem. Si autem aliud queerit, prius notificabit abbati, aut priori, si defuerit abbas, et secundum eorum responsum (81) inde aget. Si quis talium, id est, extraneorum non bene novit ordinem nostrum. quicumque sit, sive abbas seu inferioris ordinis. priusquam inducat in claustrum, débet ei omnia dicere de consuetudine nostra, ut
scilicet intraturus ecclesiam, si nunquam amplius ibi fuit, vel etiam si jam saltem per dimidium annuni moratus est postquam ibi non fuit, prosternât se ad orationem quicumque dies sit ; débet quoque adhœrere ei jugiter et rnonstrare in quibus locis debeat orare, primo scilicet, si conventus ibi non est, in choro ad altare majus ; vel, si ibi est conventus, ad altare sancti Pétri quod est in membro ecclcsiro ; secundo ad sanctam Mariani ; ad extremum in crypta ad sanctum Benignum.
Si autem abbas externee congregationis. videlicet qui de congregatione nostra non est, venerit ad monasterium. si dominus abbas pressens non fuerit, omnis quidem reverentia sicut domino abbati ei exhibenda est ; sed nequaquam loco domini abbatis in capitulo, nisi tamen ad collationem. ei sedere conceditur, quia actioni capituli nulli interesse permittitur nisi cui dominus abbas concesserit. Prfrterea cavendum est prœcentori ne, sine prœcepto aut consilio prioris, lectionem, responsorium, evangelium, sive majorem missam ci imponat. Quod si priori placuerit et idem abbas honestioris studii fuerit. cum ejus jussu et consilio, omnia supradicta implere potest. Porro de aliis non est ambiguum quin omnia, ex majorum traditione, ut dominus abbas agere debeat. Quod si societatem nostram sibi dari petierit, cum. ut moris est. capitulurn fuerit ingressus, totus conventus assurgere débet et tamdiu stare. donec prostratus humo. petitione facta cum comitibus suis, societas ei a priore tribuatur. Qua percepta ipse quidem e latere prioris rogatur ut sedeat. nec permittitur ut amplius veuiam petat ; socii vero ejus ternas petunt venias super manus et genua, unam versus priorem. deinde ad dexteram et sinistram, fratribus parum de sedibus sublevatis contra inclinantibus.
Si autem advenerit abbas qui sit de nostra congregatione, vel qui societatem capituli habeat, dante domino abbate. conceditur ei. uuo aut duobus diebus vel etiam tribus, loco domini abbatis in capitulo et iu refectorio sedere. Si vero amplius moratus fuerit, et ipse se non abstrahit inde. prior et quilibet qui vice domini abbatis conventui praeest. humiliter ei dicit ut. quiafratrum mores qualiterque sit agendum contra unumquemquc ignorât, non sit ei molestum neque grave a supradictis abstinere. Sane idem prior vel is qui tenet ordinem e latere suo considère facit. ipse vero petenti lectori benedictionem dat. Si major prior deest quando hujusmodi abbas advenerit, in ecclesia locum ejus tenebit; si vero atfuerit. ex altéra parte juxta sedem domini abbatis stabit. Si autem dominas abbas prnesens fuerit, sive prior adsit sive non, in loco ejus erit. Si plures alfuerint. alii ex una parte, alii ex altéra stabunt.
Si autem recipitur persona quœlibet ad processionem, revestitis omnibus atque processione parata de aquabenedicta et thuribulo et candelabris et textu. antequam exeant, débet ab hospitario provideri ne qui suscipiendus est nimium longe sit. Egredientibus autem fratribus chorum, incipiunt duo majora signa pulsari quœ non prius dimittuntur donec. finito (82) cantu qui inceptus fuerat, ab abbate vel priore dicatur : Salvum far servum tuum ; et tune dominus abbas cum processione procedit vel prior, in eadem processione ordinate prtneedentibus eis qui ferunt thuribulum et aquam benedictam, sequentibus eodem ordine qui ferunt textum et candelabra, textu in medio eo-
rum; posteos infantes cum magistris sequuntur, ac deinde ]jriores, sequentibus ceteris eodem modo quo solet ire ad processionem ad Crucifixum. Tune ceteris omnibus intra monasterium remanentibus, solus dominus abbas vel prior exit cum processione obviam illi qui suscipiendus est, usque ad introitum porticus ; et si papa est vel rex qui suscipitur, extra monasterium exeunt tam ipse quam conventus. Si autem episcopus vel archiepiscopus suscipitur, et dominus abbas suscipit eum. pra:parat ei acerram cum incenso, et ipse episcopus vel archiepiscopus ponit thus in thuribulo. Si vero abbas suscipitur vel alterius ordinis persona, dominus abbas ponit thus in thuribulo. Similiter facit prior : si majoris ordinis persona suscipitur, prœparat ei acerram cum incenso ; si laicus. ipse thus in thuribulo ponit. Et mox [a domino abbate vel priore data aqua et incenso, et oblato textu ad osculandum, revertitur processio|. domino abbate vel priore ducente per manum eum qui susceptus est. prope processionem quœ illos prœcedit. Tune, incepto ab armario cantu, ingrediuntur monasterium, transeuntes per médium infantum versus Crucifixum , et prosternitur susceptus. Tune démuni ab abbate dimissus. super juncum extra tapete quod ibi ex more ante Crucifixum stratum est, facit orationem. Abbasautem vel prior stando expectat quod finiat orationem. Qui vero processioni inserviunt, ordinate stant ante altare Crucifixi, versis vultibus ad conventum : qui tenet textum, in medio; et tenentes candelabra juxta, ex utraque parte; qui vero tenent aquam et thuribulum, extremi, unus ex una parte et alter ex altéra; donec, cantu finito et Salvum fac servum tuum, surgat qui prostratus ibi jacebat. Tune ipsis prœcedentibus qui ferunt processionem, etinfantibus sequentibus et post eos novitiis, redeunt omnes cum silentio in chorum.
Si autem ipse fuerit abbas aut monachus episcopus pro quo processio facta est, iterum facit orationem. illis qui serviunt processioni stantibus su]ier gradum presbyterii et conventu stante in choro. Ferentes vero processionem eodem modo stant versis vultibus ad conventum, sicut prius ante Crucifixum, donec finiatur oratio. Finita autem oratione, ducit eum abbas vel prior in quem sibi placet locum, et loquitur cum eo. Eadem hora processio discedit et omnes divestiuntur.
Si vero qui suscipitur seculari habitu indutus fuerit, per aliam viam quam per chorum ducit eum idem abbas vel prior ad majus altare, sive episcopus sit sive laicus, et facta oratione ibi, si est laicus duciturin hospitale, si vero episcopus ducit eum dominus abbas in seeretariam, aut in aliquem locum huic rei aptum, quem prius apparari sicut novit decreverat tapetibus, dossalibus et hujusmodi ornamentis ; ibique data ab eodem episcopo benedictionem, lectori facit dominus abbas corani eo recitari de legeduos aut etiam quatuor versus, deeo loco qui ad eum pertineat, ut œdificetur, ut est illud Ego sum pustor bonus, aut alia hujusmodi congruentia. Deinde significat dominus abbas lectori ut faciat finem et dicto Benedicite (83) osculatur eum, et alii fratres (|ui cum eo sunt ad pedes ejus, ut mos est, venias petentes. Bis veniam nulli petat frater nisi quatuor personis : domino abbati. [Apostolico], proprio episcopo et régi, ante osculum unam, alteram post, ita sicut in monasterio super genua sua. Omnibus aliis una solummodo venia sufficiat. Post osculationem loquitur
cum eo dominus abbas déesse suo et de iis quœ scit esse congruentia. Quo facto sufficienter. quantum videtur honestum et idoneum, facit eum duci in hospitium et honeste in omnibus ipsum et sua omnia tractari.
Custodis hospitum est servare cappas et superpellicia (|U8e commodat hospitibus qui comedunt in refectorio. Et sciendum quoniam nullus laicus in refectorio per consuetudinem comedere débet. Qui autem ordinis est clericalis, si comedit in refectorio. habitum quoque induit clericalem. Adductus ad ostium claustri, expectat donec introducatur. Hospitarius autem, mox ut scillam audierit. inducit hospitem, et si est episcopus sedet ad mensam principalem, et ad nutum abbatis, vel prioris si abbas non aftuerit, dat benedictionem lectori. Qualiscuinque sit fratrum victus, tamen priori et hospiti est liberaliter serviendum. Finito autem prandio, débet custos hospitum juxta eum ire, et cum eo dicere Miserere et versum. Quibus dictis, ducit eum extra refectorium. Quam rem, si alio negotio fuerit occupants, rogabit alium qui non sit indu ignarus ut pro eo faciat.
Si clericis vel laicis societas datur, ii veniam non petunt. Si videre gestiunt officinas claustri. quœsita a priore licentia, ad alterutram missam, dum fuerit conventus in ecclesia, inducit eos prœfatus custos hospitum primum in domum elemosinariam, in cellarium, in coquinam, in refectorium, in cellam novitiorum, in dormitorium, in domum infirmorum. Summopere tamen cavendum est illi ne tune infirmi comedant. Ubi fratres non loquuntur, nec ipse. Cavendum est quoque illi omnimodo ne quis aliquando intret claustrum calcaria vel ocreas portans. Femina vero omnino claustrum non intret.
Ut autem déesse non possint quibus hospitibus honeste obsequatur, habet proprios famulos et proprium cocum, qui serviant hospitibus. Et si taies affuerint, videlicet episcopus aut cornes aut talis dives, débet ibi luminare ardere per totam noctem. Quod si tanti sunt hos[>ites, de reliquiis ciborum hospitarius famulis suis qui servierint aliquam exhibet caritatem, et quod superfuerit elemosinariustotum accipere débet.