‹ Histoire de l'Église Saint-Bénigne de Dijon. Ouvrage orné de 30 planches hors texteChapitre 65 sur 138 · XLVI. — De elemosinario · texte numérisé non relu

XLVI. — De elemosinario

Quemadmodum a custode hospitii recipiuntur omnes

peregrini qui faciunt iter equitando, eodem modo pedites ab elemosinario sunt recipiendi, excepto si legatus est et litteras defert : hune colligit custos hospitii. Receptis autem singulis débet necessaria, [et recedentibusdat unum denarium], si tamen animadvertere |potest quod in loco nostro nunquam amplius] fuerint, aut infra unum annum non venerint. Sed quoniam est variis negotiis occupatus et semper ad hoc vacare non posset habeat socium scilicet vice-elemosinarium qui viceni ipsius absentis agat in omnibus (84) supradictis. Qui etiam omni tempore quidquid de pane et vino fratribus superfuerit in refectorio. totum accipit, vinumque réservât ut peregrini supervenientes semper de hoc habere possint. Sed et de ipso pane dat quotquot potuerit peregrinis et infirmis qui sunt in elemosinaria. et quod sibi décrit tam de pane quam de vino ipse procurât. Item quotidie accipit, quotquot defunctorum fratrum est anniversarius, prœbendas totidem intégras in pane et vino, in fabis et generalibus; prœter

hoc quod pro quolibet fratre nuper defuncto qui professas est nostrœ congre^ationis, ubicumque obierit, prœbendam integram per triginta die habet, sicut pro tricenario qui fit ter in anno pro cunctis familiaribus nostris omnibus insimul fratribus quorum obitus qualibet interveniente negligentia a nobis sciri non possunt. Habet quoque adhuc quotidie omnia quœcumque fratribus supersunt in refectorio de fabis, de generali, de pitantia. de oleribus. de pomis et silicibus, exceptis iis quœ rémanent servitoribus, videlicet cocis et lectori et subcellario, quœ sartores consuetudinaliter habent. Recipit etiam fabas quœ supersunt cocis peracto fratrum servitio, expectato tamen crastino, propter hospites qui sœpius advenire soient.

Habet autem aliquos famulos sub se ex quibus unus major qui servit pauperibus et peregrinis, alter elemosinariae domus ostiarius, duo alii qui faciunt quœ necessaria sunt in elemosinaria, [et duoj qui quotidie vadunt cum duobus asinis pro lignis ad silvam. Si générale fratrum defunctorum ipsa die qua in capitulo recitantur habere non potest, vice-elemosinarius computat usque ad aliquam summam et tune reddit ei subcellarius denarios si vult ; sint vero eadem generalia; et aliquoties pro generali piscium et pro eo quod tantumdem valet, carnes ipse quoque sibi [procurât], sicque providet ut carnes frequentius dare possit peregrinis. Denarii quoque qui intra claustrum inveniuntttr, ut fit aliquando, sunt ejus. Prœcipitur enim illi ab eo qui capitulum tenet, postquam dictum fuerit Loquimini de ordine nostro, ut accipiat eos. Mandatum etsi a fratribus non geratur a festivitate Omnium Sanctorum usque in caput jejunii, tamen eletnosina nunquam remanet. Famulus enim elemosinarii, in hyeme, cum aqua calida pedes trium pauperum lavât, datque libram de tali pane qualem habent in refectorio fratres. Quem idem vice-elemosinarius de cellario quotidie recipit.

Hoc quoque pertinet ad elemosinarium ut semel in hebdomada totam villam perlustret, assumptis secum famulis. visitans illos qui pauperes alicubi jacent œgroti; et si masculus est, ipse visitaturus intrat ; si femina. stat ad ostium. et famulum suum mittit ad eam ; et dato eisdemquod melius potest, consolatur ipsos, et si quidlibet desiderant prœter quod dederit eis, si commodum ullo modo est ei, inquirit. et postea mittit per famulos suos. Est autem consuetudo quatenus mulieres quœ in domibus sunt ubi infirmi jacent. mox ut viderint eum venientem exeant omnes. Nunquam enim quamdiu quœlibet mulier intra domum fuerit. ingredietur.

Sciendum vero (85) quoniam peregrinis de quibus locuti suinus cum libra et vino, in ipsa nocte qua veniunt. de quovis alio edulio dabit. scilicet de piscibus et hujusmodi et aliquoties, ut prœdictum est, de carnibus. Si autem aliquis peregrinorum habuerit ad hospitium suam conjugem debiletn vel lassatam, seu socium quibus non sit commodum venire ad elemosinam, ipse eis in elemosinaria administrât.

Ejus est brevia pro fratribus defunctis per famulos suos ad hoc deputatos in quatuor partes dirigere. Idem facit atferri omnes virgas claustri tam majores quam minores. Omnes brèves de defunctis per manum ejus afferuntur in capitulum, dictoque Loquimini' de ordine surgit et armario recilanda tribuit. Aquam unde pedes fratres lavant poni

facit in alveos, ipsosque alveos nnmdari scopis semper priusquam aqua infundalur. Ipse ininistrat scutellas in quibus colliguntur fragmenta de tabulis et scopas unde adunantur in eis ; et cum muscœ infesta? sunt fratribus in refectorio, ponit in unamquamque mensam unum flabellum de salice, tonsione mallei in modum papyri mollitum, unde arceantur ; hoc autem facit in die Nativitatis sancti Johannis Baptistœ. Binas scopas, unam in coquina regulari, alteram in lavatorio, unoquoque sabbato ponit. Eidem pertinet ut faciat lavatorium inferius ubi aqua de manibus cadit purgari, quandocumque opus est, in circuitu, et etiam totum claustrum de lapidibus et hujusmodi inutilibus. Herbam ad necessariam procurât. Pertinet quoque ad illuni ut, si necesse fuerit, faciat aperiri viam aqua' quœ currit in eadem necessaria, et in œstate, cum pro siccilatc aqua minuitur, faciat sclusas fleri ut aliquantisper retenta majori impetu veniat. Débet quoque idem vice-elemosinarius ante completorium providisse ut ministratum sit omnibus illis pauperibus quibus se novit eadem nocte quidlibet daturum, et propter hoc dimittit famulo suo très libras panis et totidem justas vini unde egenis serviat. si forte postquam recesserit aliunde venerint. Et est consuetudo ut famulus easdem in mane illi reddat aut ostendat ei illos quibus dedil. Juncus qui spargitur in omnibus officinis monasterii per elemosinarium est providendus. Sex enim vicibus per annum scopari facit claustrum, capitulum. refectorium, ecclesiam sancti Benedicti. et majorem, et contegi junco recenter adquisito universarum pavimentum, id est ad Natalem Domini, ad Pascha, ad Pcnlecosten, ad Nativitatem sancti Johannis, ad Assumptioneni sanctœ Dci Genitricis. ad festivitatem Omnium Sanctorum.

XLVI1. — De imfirmario et de infirmis quibus horis

REFICIANT.

Infirmarius ad obsequiuni infirmorum separatim habet cocum et coquinam, eaque nunquam débet carere opéra ut quod infirmis ad refectionem est prœparandum tempestive pncparetur. Habet enim aliquos redditus unde infirmis. secus hoc quod subcellarius eis tribuit, aliquam possit (86) impendere caritatem. Si quis fratrum adeo est infirmus ut de lecto surgere non possit, ad eum quotidie diluculo ire débet et, de omnibus quœ habere potest, sciscitatur ab eo si quid sit quod ei placeat ut prœparct ad ejus recreationem.

Si conventus duabus vicibus comederit, tune qui in lecto non iacuerint non omittunt ad majorem missam interesse usque dum evangelium sitlectum; finito evangelio, facto ante et rétro, recedunt ad Sanctum Benedictum ut cantent sextam, née ulterius prandere morantur. At si conventus usque ad nonam jejunaverit. ipsi post capitulum, vel. si capitulum est ante tertiam, ut ab idibus septembris usque ad kalendas octobris, ipsi post tertiam statim cantant sextam et reficiunt. Ergo quicumque carneni comedunt. ad prandium soient habere tria fercula, ad cœnam unum, et ad cœnani quidem omni tempore sic accelerare ut non sit necesse alla vice sapersedere collationem. Si vero non cœnaverint ante collationem, postea non cœnabunt, nisi per licentiam, sicut nec alii infirmi. Qai absque comestione carnis inorantar in domo infirmo-

ram, nec saut hajas valetadinis at cum aliis in refectorio comedere possint, eisdem qaoqac reficianl momentis. In sabbatis Qaadragesimœ vero omnes infirmi, post nonam, statim per antiqaam consaetadinem cantant vesperas et cetera qnue seqaantar, et sine mora accedunt ad mensam. Extra Quadragesimam si evenerit générale jejaniani, ut in Quatuor temporibus, iterum post evangelium missa; majoris cantant nonam et reficiunt. Si autem ex his qui assidue morantur in infirmaria alicujus manifeste talis est infirmitas quod non multum impediat virtutem jejunandi ut, verbi gratia, luminis amissio, conventu semel manducante, ipse quoque semel comedere [non] prohibetur.

Alii fratres qui non possunt ascendere dormitorium propter senectutem sed pro misericordia eis in domo infirmorum domire lantam conceditar, omnino a locatione ibi se debent cavere, sicut alii qai propter aliqaas infirmitates, pedam scilicet aat manuum aut quorumlibet membrorum, ibi manducant et dormiunt : isti possunt loqui cum hora loquendi fuerit. Alii vero qui pro infirmitate vel pro reparatione ad tennpus sunt in infirmaria |carnem habent] vel conductum quod sanctus Benedictus recipit, et ad mandatum prioris debent redire ad conventum. Nulla lex illi imponitur qui ex toto in lecto languescit nec in cibo nec in verbo.

Sed ut redeamus ad infirmarium, ad horam competentem accurrit ad coquinam officii sui (87) ut cocum faciat quœ prœparanda sunt prœparare. Ad horam competentem invitât infirmos ad reficiendum, fercula quœ apponenda sunt ipse facit apponi. Quidquid non comederint, si est hujus quantitatis, seponi facit. Habet namque armariolam in quo talia recondit. fet|adhuc candelas ceteraque necessaria ; raroque aut nanqaam desant in eo piper, caminum, gingibram, aliœque radiées quœ sant salabres, ut sit semper in prompta qaod valeat infirmo, fortassis at aliqaando contingit sabitanea passione percasso, vel. si expedit. at pigmentam ei conficiatar. Famalis autem qui infirmis obsequuntar, de reliqaiis ciboram aliqaam caritatem impendit. Aat si qaid est taie qaod infirmis honeste possit reprœsentari, eis réservât. Nanqaam infirmarias horam omittit regalarem absque licentia, nisi forte dominus abbas aut prior fuerint in infirmaria ; tune si propter eos omiserit, non notatur. Post completoriam apportât aquam benedictam. et aspergit per omnia lecta gravinm infirmoram.

Qaando camerarius, sacrista. cellerarius vel reliqui intus vel foris obedientiis occupati. domum infirmorum ingrediuntur, mox, sicut aliquis claustralis, omni lege regulari astricti, postposita suarum obedientiarum excusatione, efficiuntur, nec se ullomodo intromittunt de obedientiis sais absque licentia, in tantum ut neque camerarius absque licentia debeat adiré camerain. neque sacrista sacristariam. Fratres tamen sab ipsis positi, eorum consilio in omnibus agendis maxime debent uti. Si vero qaid eis a notis faerit directam, illis non prœsentabitar. sed ab infirmario recipietar. et in commune dispensabitar, ac postea nil nocere videtur. si ipsis quod factum est intimetur. Postquam frater manducaverit vel biberit in domo infirmorum, illa die et nocte usque in crastinum ad primam vel ad tertiam. prout tempus expostalat. extra conventam esse débet. Qai habet alcerosos pedes per licentiam in domo infirmorum lavari potest. Qui autem

coctus est, mane post très orationes vel si taie tempus est talisque dies post letaniam. et vespere statim mutatis diurnalibus calceis et cultello, in eadem doino aut in loco ad hoc deputato. se providere potest. Nihil loquitur ibi nisi fuerit causa pertinens ad infirmitatem suam et hoc ita <|uiete ut vix queat audiri.

Famulorum autem qui ad doinuni infirmorum pertinent [superius îneniini] : duo sunt ex more, unus qui eis cibum preeparat et ad mensam serviat, alius qui coram eis dormiat et lectos faciat et in necessariis aliis serviat, i'ocum faciat. aquam calefaciat qua scutellœ lavandœ sunt. Débet etiam infirmarius lignum procurare ut infirmi cura nccesse fuerit focum (88) possint habere. Cocus habet prœbendam inonacalem, in omnibus aliis vero septem tortas. Si vero plures infirmi et graves fuerint adeoquod non sufficiant dicti famuli, alii ponuntur cura eis quotquot necesse fuerit. qui in cellario debent panem et vinum accipere.

Quisquis fratrum ita cœpcrit infirmari ut conventuin tenere non possit, nisi infans sit, prius in capitulo veniam petit surgensque hsec verba ei qui capitulum tenet dicit : Infirmus sum et non possum sequi conventum. Tune dicit ei qui capitulum tenet ut extra chorum quiescat, donec videat utrum melioretur ejus valetudo. Cum vero biduum vel triduum transierit, si non melior ejus valetudo fuerit, iterum veniam petit, et dicit quia valde infirmatur. et tune jubetur ei ut eat in infirmariam. Aliquando prius invitât eum prior quam petat secundam veniam. Postquam illuc intraverit, secundo die vel tertio, si needum aliquantulum convaluit, prior ad horam prandii ad eum vadit, carnem sibi apportari facit. et ipse ante ponit, et ut comedat prmcipit. Si vero priori ut veniat congruum non fuerit, per infirmarium mittit. Ab illa hora nusc|iiam absque baculo incedit et nisi caput capello coopertus. Sciendum autein quoniam in prima die carnem non coniedit, nisi sit talis qui alio cibo uti non possit. Si doininus abbas in infirmaria fuerit, ipse mittet ei scutellam suam in primis. Sin autem per priorem vel per infirmarium ministrabitur ei, ut dictum est. Quamvis in capitulum non pergat. tamen intrat ecclesiam beati Benedicti. prope ostium manens, quod in capitulo legitur auscultât, scilicet sententiam régula' vel de; evangelio et expositionem, et rursus ad collationem. Sed cum ad hœc ventum fuerit ut de negligentiis fratrum agatur, ad hoc audiendum non débet esse curiosus. Mox enim inde débet discedere, et usque dum capitulum sit peractum ex more silens in lecto suo jacere. nisi forte de necessitate sua breviter infirmario loquatur.

Qui autein exire de infirmaria et in conventum vult redire, ita débet convaluisse ut coquinam, si scriptus ad hoc fuerit, valeat optime facere, et hic talis redeundi licentiam quœrita priore. Cum autem signum pulsatur ad primam, vel si est eo tempore eaque die qua tertia cantatur ante capitulum, ad tertiam stat prope ostium ad Sanctum Benedictum per quod in claustrum itur, et pueros prœstolatur. Quos cum transisse viderit sequitur eos in ecclesia, et aquam benedictam accipit, et chorum ingrediens conventui se jungit. Cum ventum fuerit in capitulum et, post lectionis expositionem, prior jusserit ut loquatur de ordine, statim surgit, veniam petit eteoqui capitulum tenet interrogante : Quid dicitis? — ■ Mea culpa respondet, etjubente eodem ut surgat, surgit et dicit: In infirmaria fui, nostrum ordinem sicut debuissem non custodivi. lis dictis,

dicit qui tenet capitulum : Noster Dominus vos absolvat de omnibus in quibus ibi offendistii. Et conventu respondente Amen, facit très inclinationes : primam versus priorem, secundam versus fratres qui sedent ad sinistram prioris, tertiam versus illos qui ad dexteram, non flexo genu ad terrain. Tuncprœcipitur ci a priore (89) utdicatloco pœnitentise septem psalmos vel septies Miserere mei Deus vel etiam totidem dominicam orationem, et ut eat sessum. Si vero plures fuerint, prior eorum loquitur et eadem cum pluritate [dicit] quœ solus diceret.

Puer vero nihil horum agit, sed, patefacta magistro valetudine sua, ipse magister innotescit priori, [et] eum accepta licentia |commendat uni ex magistris] in infirmariam ducendum. Quamdiu moratur in doino infirmorum commendatur uni ex propriis magistris, ut dictum est, vel alii custodi maturo et cautissimo. Morantem autem in infirmaria fréquenter eum suus principalis magister visitât. et cum primum eum viderit hujus esse valetudinis, epdem quo adduxerat modo reducit; non enim redit per ecclesiam sancti Benedicti, queinadmodum alii, sed per parlatorium eum adducit, et ad arcum parlatorii ceteris pueris adjungit ecclesiam jam intraturis ad primam, vel in hyenie in diebus privatis ad tertiam. In capitulo pro excessibus suis nequaquam ut alii infirmi veniam petit.

Igitur infirmi qui nullo ducente possunt venire ad monasterium, quaque die audiunt minorem missam usque dum prior collectam ad complendurr. finiat. et mox facto ante et rétro discedunt. [Dum comedunt,] sicut sunt priores ita in ordine sedere debent. Et sciendum quoniam nullus débet inde surgere nisi summa cogente necessitate. nec mappulam suam plicare. Quamdiu ibi quilibet, etiam minimus, comederit. ad initiuin prandii et ad finem legitur ab aliquo eorum vel a puero, si ibi est. brevis lectio corde tenus, qua finita, versus dicitur et Miserere mei Deus ab omnibus qui stare possunt ibidem stando cantatur.

Si autem quilibet loquax juventus fuerit, débet corripi verbis mansuete semel et bis vel etiam tertio ; quod si non emendaverit, prœcipitur a domino abbate vel ab illo qui tenet capitulum, si clamor de eo factus fuerit. ut adducatur. Qui si fuerit de his qui carnibus vescuntur, veniet cucullato capite, baculum tenens in manu usque ad arcum parlatorii, ibique deponens baculum et capellum, capitulum intrat. et ultimus sedet. acceptoque juxta domini abbatis vel prioris arbitrium judieio, factoque ante et rétro, domum repetit infirmorum; non tamen sine jussu capitulum egreditur. Verum de litigio nimis soepissimo vel inordinato risu et similibus. ordine suprascripto, per antiquam consuetudinem débet emendari.

Illi autem qui pro reparatione carnis in domo infirmorum ad tempus habitantes carnibus vescuntur, a sacrée eommunionis perceptione abstinent. Ipsi vero qui ex toto et semper ibi habitant nec carnibus vescuntur, dominicis diebus et in majoribusfestivitatibus, si voluerint, (90) possunt communicare ad Sanctum Benedictum. Tamen illi qui carnibus utuntur sicut omnes communicant, si forte intervenerit aliqua de illis quinque prœcipuis solemnitatibus.

Circuitores vadunt fréquenter in domum infirmorum, et diligenter explorant quomodo ipsi se habeant. Item infirmarius si quam viderit eorum negligentiam, prius corripit eos; quod sinon einendaverint, clainat in capitulo.

Nec illud silendum est do illis infirmis qui pro infirmitate vel reparationo sunt in infirmaria, quod nullo modo debent claustrum ingredi, nisi solummodo eum vadunt in ccclesiam majorerai audire ea quœ consuetudinaliter ibi audiunt, vel cum inde redeunt. Si camerarius indiguerit potest ire cameram, et secretarius in secretariam. Quando morantur nunquam tamen, ut superius dictum est, sine lieentia. et tune ita latenter quod omnes ignorent quibus non fuerit scire neeesse. Modem modo si quis indiguerit, potest ire in hortum post prandium per licentiam. AHis autem qui de lecto prœ magnitudine valetudinis surgere non possunt, non est lex posita. et quoniam hi taies non [possunt] ire in oratorium ut audiant horas cum aliis, infirmarius dicit priori ; prior vero uni vel duobus fratrum prœcipit ut cantent eis regulares horas quamdiu non poterunt surgere. Prœcipit etiam infirmario ut inveniatfamulos ad custodiendum et serviendum eos. quot opus fuerit ; et isti famuli quia non possunt déesse, rémanent cum illis et serviunt eis, quando manducant; et tamen hi taies cum aliquantulum [se] sentiunt inelioratos, faciunt se ferri a famulis [ad horas] et ad missain quœ ornni die cantatur ad Sanctum Benedictum. Si quis est adhuc infirmus etiam in ipso Adventu Domini, et in Septuagesima usque in caput jejunii, permittitur ei usus carniuin. Et quando convaluerit, etiamsisit | in] média Quadragesima, vel in Ramis palinaruin. petit veniam in capitulo sicut solet fieri pro comestione carnis. Sciendum autem quoniam ca die qua quis egreditur de infirmaria, si carnem non comedit, et ipse potest clamare de alio et alius de ipso. Prœterea débet infirmarius fratrihus minulis, qui sunt in infirmaria, per licentiam prioris, ignem in cameris et ad cibaria decoqtienda. et etiam sarsum. aliis vero nihil nisi de gratia preeter infirmos.

(91) XLVIII. — De camerario et Qvm sint qu.«

REGULARITER FRATRIHUS DEBEAT.

Camerarius invenit abbati et fratribus omnibus in claustro residentibus, et etiam extra sicut est consuetuin commorautibus, dare omnia vestimenta et omnia quœ regulariter debent habere : scilieet unicuique frocum et cucullam. quoties opus fierit. Dabit etiam unicuique tunicam uno anno pretio viginti solidorum Divionensium, et alio pelliciam honestam et corrigialem pretio viginti quinque solidorum Divionensium ad minus. Confert autem dictus camerarius unicuique fratrum coopertoriuni religiosum et honestum de quadrianno in quadriannum, pretio sexaginta solidorum ad minus, et duo strata regularia honesta de biennio in biennium, pretio duodecim solidorum Proveniensium. et vanas quoties opus fuerit. et duas rnappulas per annum de tribus ulnis et de competenti tela, et auricularia prout prior claustralis viderit expedire, et quolibet anno quatuor staminea insimul conserenda de telaRemensi, pretio scxdecim solidorum Proveniensium, et talia dentur quœ ad judicium planum recipiendum sint apta; et tria femoralia ad Pascha détela competenti. et caputium forratum honestum de biennio in biennium, pretio sex solidorum. Dabit etiam corrigias, cultellos, pectines, tabulas, acus, cum vaginiis suis, et bracilia singulis fratribus quibus neeesse fuerit et quoties.

Dabit etiam in die niagni Jovis œstivales fratribus in capitulo, et etiam ulnas telœ et tredecim paria sotularum et totidem caligarum, quœ distribuuntur tredecim pauperibus ad mandatum quod facit abbas cum duodecim fratribus. Dabit etiam in festo sancti Martini quolibet anno singulis fratribus botas hyemales. item caligas, cum duobus paribus pedulum et de panno honesto. Débet etiam reficere calceamenta fratrum quoties opus fuerit. Débet etiam dare quantum neeesse fuerit in refectorio, in caméra abbatis, in infirmitorio. et in hospitio mappas honestas, et in claustro tersoria honesta, qualibet hebdomada bis mutata. Et infirmis fratribus gravi infirmitate laborantibus cum neeesse fuerit culcitas cum pannis lineis; et in pistrino coopertoria et tclam ad ponendum super pastam et buretellos. Tenetur etiam dare abbati singulis annis duas cappas. unam in hyeme et unam in œstate, etsocio ejusdem abbatis, et equitantibus cappas et calceamenta idonea ad equitandum. Et débet vestire honeste octo conversos intus vel foris ad voluntatem abbatis.

Quando autem dabit nova vestimenta, vetera reddentur elemosinario ad (92) dispositionem prioris claustralis pauperibus conferenda. Quoties loquuntur fratres in claustro, camerarius vel ejus socius qui claveni cainerro portât nunquam débet déesse; tune enim auditurus est a singulis quod unicuique neeesse sit. et nec ad ipsos infantes venire negligere débet, ut ab eis si quid [sit] quo indigeant sciscitetur. Ergo ea vice dare débet quidquid dandum est. ne culpasua fratres eis horis quibus silendum est silentium infringant.

Ablutorcs pannorum et sartores sub eo sunt. Qui ablutores ouini tertia feria, lecto matutinalis missœ evangelio. ducuntur a vice-camerario in dormitorium, ut accipiant pannos fratrum; qui debent sollicite conspicere quid ipsi accipiant, vel quid ipsi reddant sabbato subséquente Refectorarius quoque eodem die reddit eis mappas refectorii et manutergia. Veruintamen ipsi habent alia vasa propria refectorariis pannis, in quibus eos lavant separatim. aliaque ad pannos fratrum. Si pellicia alicujus vel staminea tunica vel hujusmodi ita rupta sint quod adhuc valeant emendari, tradenda sunt sartoribus ut einendent ea cum suinptibus camerarii. Item si quis habet opus ut calcei sui ungantur. rogat vice-camerarium ut ungui eos faciat. Et sciendum quoniam si sotulares ad reficiendum portaverit. nunquam débet eos referre in claustrum quin prius ungantur.

Lectorum omnium débet idem vice-camerarius renovare fenum inter festivitatem sancti Joannis et sanctorum apostolorum Pétri et Pauli. Est etiam vice-camerarii ut ipse omnibus supervenientibus. tam hospitibus quam aliis. lectos distribuât nemoque sine ejus lieentia débet se mutare de lecto inlectum, vel vertere caput in aliam partent quam ipse jusserit: sibi licet tantum in donnitorio de hujusmodi signum facere. Nemo vero unquam de domitorio. postquam ad meridianam vel ad completorium introierit, débet exire, nisi forte ii qui necessarii sunt propter hospites foris sicut est hospitarius, grenetarius et hujusmodi, si cellerarius vocaverit eos. Quod si factum fuerit mirabiliter emendari débet, nisi forte alicui multum cognito et maturœ personœ contingat i|Uod sanguinet nasus ejus : hic poterit exire ad lavatorium ; si autem juvenis sit, talis débet ire ad necessarias. Si vero braehium cujuscumi|ue cum

affluentia sanguinaverit, post complctorium poterit exire dormitoriuin. Modem modo facicndum est pro vomitu.

Custodes juvenum ita debent jacere ut quos custodiunt jacentes provideant. Inschola nutritus non admittitur esse custos juvenum vel infantum. Puer vel juvenis qui est in custodia débet dormire totus coopertus etiam capite. Cum ad meridianam fratres se collocant, debent visus suos ab invieem divertore. et signum aliquod ibi omnino a nullo débet fieri. ad necessarias ex toto nullum. Quando fratres sunt in lectis nocte vel meridie, et propter intemperiam duo signa sonaverint, nemo débet propter hoc surgere : sed si scilla sonaverit et alia signa, tune omnes sine mora surgant et ita in loci ecclesiam pétant et letanias faciant; post. si non est hora (93) surgendi, revertantur.

Ejus est etiam balnea facere et sanis et infirmis ; habet namque famulum huic operi deputatum. Luminariaquoque tam in dormitorio atque in necessariis quam in infirmaria, atque in cella novitiorum. et in claustro ante ostium dormitorii, ipse procurât; mappas etiam refectorii, cum opus fuerit, tersoria quoque manuum, tam in claustro quant in coquina regulari ; et tersoria quidem ad duplum esse debent ut dum altéra lavantur, altéra prœsto sint, bisque in hebdomada mutantur. videlicet die dominica et sexta feria. Coveas et tersoria pedum quorum usus est admandatum invenit. peractoquemandato reponit. Necnnn vestimenta et calceamenta quibus tredecim pauperes indie Cœnœ Domini vestiuntur procurai. Habet quoque redditus suos et appenditia, ut inde supradicta implere suffieiat.

Page 1