‹ Histoire de l'Église Saint-Bénigne de Dijon. Ouvrage orné de 30 planches hors texteChapitre 74 sur 138 · I .XI. — De feria secunda Quadragesim.f · texte numérisé non relu

I .XI. — De feria secunda Quadragesim.f

Ipsa die, dum missa matutinalis canitur. prœcentor ordinat in capitulo libros qui dandi sunt in capitule Débet legi reculade Quadragesimœ observatione. Si vero in ipsa feria secunda festum duodecim lectionum evenerit, cum lectio evangelica fnerit recitata. post absolutionem defunctorum, puer sententiamsancti RenedictideQuadragesimrr observatione sine benedictione legit. Qua finita et dicto ab abbate vel priore Benedicite. Loquamur de ordine, hic fit sermo in capitulo. Factoque sermone, surgit statim prœcentor et récitât nominatim quibus prœterito anno libros dédit, redduntque singuli suos. Si quis suum non perlegit. cum post brevis recitationem libri distributi fuerint, petet veniam et si negligentiœ vel desidise causa non perlegit. sine judicio non evadit. At si persona talis fuent quœ, aliis curis occupata, légère non potuit, injunctis ei psalmis <|U0t prœsidenti visum fuerit, ita deraura parcitur ei. Post

recitationem itaque brevis librorum prœteriti anni, prœcentore 1,126) libros alios distribuante, subsequitur post eum succentor annotans in tabula nomina eorum qui distribuuntur librorum et nomina libros accipientium. Quo peracto petunt venias ordine supradicto qui libros non perlefrerint. Quorum causa finita, petunt iteruni venias quibus injunctum est monasterium circumire, quos et circatores vocamus. Quorum si qui relaxandi videntur absolvuntur, injunctis eis psalmis quot pruesidenti videtur, et alii quotquot necesse fuerit in eorum loco substituuntur. Prœcipiturquc eis ut secundum Deuin circam faciant, nulli proqualibet gratia parcentes, nec per inalitiam quemquam clamantes. Hoc facto distribuunturaltariain quibus debeant fratres pertotum anni circulum celebrare. Hoc facto constituitur tricenarius pro familiaribus ut mos est. Pro hujusniodi tricenariis qui ter fiunt per circulum anni, cellerarius duodecim pauperes pascit de pane et vino et unius cibi ferculo qui eo vesci possit die. [Inchoantur] septem officia et septem missœ in conventu. triginta diebus prœbenda in refectorio. et totidem Verba mea post matutinas, et triginta missa' privatœ. Hac die in refectorio inensœ mappis omnino teguntur. Omni feria secunda, quarta et sexta Quadragesimœ in capitulo versus Deus in adjutorium non dicitur, nec in claustroloquuntur. Feria quarta jejunii Quatuor temporum, ad missam, dicitur ad primam collectam Dominus vobiscum; deinde legitur lectio eodem tono quo epistola; ad secundain collectam dicitur tantum Oremus; tractum cantant duo in albis ad prœceptum cantoris, qui post offerendain statim devestiunt se.

De sabbato jejunii. — Sabbato sequenti ad missam dicuntur omnes collectœ sine salutatione. et dicitur Fleclamus genua prœter ultimam, ad quam dicitur Dominus vobiscum, non autem dicitur Flertamus genua. Hebdomadarius in cappa régit chorum; omnia responsoria incipit c|uœ conventus simul postea eantat. Ad banc missam una tantum oft'ertur hostia. Ille qui chorum régit, aliis ad orationes procumbentibus. non procumbit. Illi sex revestiti in albis qui cantanl Benedictiones, istarum non finiunt primum versum, sed inceptum ab eis chorus prosequitur et finit; alios versus alternatim cantant ita ut, dum très de uno choro cantant versum suum. alii très sedent, et sic fit persingulos versus, conventu tamen post unumquemque versum repetenteff ymnum dicite et. Illi sex cantores simul stantes canunt versum ultimum qui sequitur; chorus repetit hune versum Hymnum dicite. Statim illi sex cantores incipiunt Bencdictus es; quem versum inceptum ab eis chorus prosequitur et finit. Quo finito sacerdos dicit coll. /)ci/s(127) qui tribus pueris, ad quam dicitur Dominus robiscum, sed non dicitur Flectamus genua. et non dicitur nisi una collecta. Post quam legitur epist. Rogamus vos corripite. Duo juvenes revestiti in albis cantant tractum Laudate. Ad hanc missam qui chorum régit non ponit incensum in thuribulum. nec prœfatio de jejunio dicitur.

Dominica secunda Quadragesimx. — Dominica qua cantatur Rcminiscere. cum illi duo qui cantant responsorium ad missam primum versum inceperint. chorus eumdem versum reincipit et finit: alios duos versus illis duobus eanentibus, chorus finem cujusque versus prosequitur. Ouilius finitis ijisi cantores primum versum reincipiunt.

Page 1