‹ Histoire de l'Église Saint-Bénigne de Dijon. Ouvrage orné de 30 planches hors texteChapitre 78 sur 138 · DOMIN'IC-E · texte numérisé non relu

DOMIN'IC-E

Nocte ipsa Dominicœ Resurrectionis matutina pulsantur et cerei accenduntur sicut fit in prœcipuis festis. Cantica Quis est iste qui venit, et hoc tenetur (143) usque ad octavas Pentecostes. Versic. Surrexil Dominus et alii duo dicuntur ad nocturnos usque ad Ascensionem Domini. Ad laudes hymnus Aurora lucis sine divisione. Versus Hœc dies quam fecil Dominus, qui etiam dicitur ad laudes et ad horas usque in sabbatum. Ad processionem resp. El valde mane, coll. Deus qui pro salute mundi. Per totam autem hebdomadam vadit processio ad Crucem post vesperas et laudes, et dicuntur responsoria per ordinem. Versic. Dicite in nationibus, coll. Deus qui pro nobis Filium tuum, quod etiam dicitur usque ad octavas Pentecostes. Missa matutinalis ad Crucem canitur, et etiam per totam hebdomadam. Introit. Rcsurrexi cum toto officio suo. Prœfatio Te quidem. Communicantes elDiem sacratissimam et Hanc igitur dicuntur similiter per totam hebdomadam, exceptis missis quœ pro defunctis cantantur.

Et est sciendum quod si aliqua festivitas infra octavas istas evenerit, de eadem erit missa matutinalis; et, si talis festivitas evenerit quœ non possit omitti, usque in feria quinta et duobus sequentibus diebus non potest celebrari, sed tune suo more agitur, et tune canitur missa matutinalis ad altare ejus cujus est festivitas, ut festum sancti Benedicti, Annuntialio Dominica.

Cantata missa matutinali et omnibus revestitis, ad aspersionem aquœ canitur ant. Vidi aqiiam. Processio festive agitur, et vadit ad Sanctam Mariam cum ant. Tota pulchra es, quœ finitur cum alléluia, et ibi dicto versic. Post partum et coll. Gratiam tuam, sequitur ant. In die Resurrectionis. Sedil angélus, processione eunte per claustrum; sacerdos circuit officinas sicut aliis dominicis. Ad stationem quœ fit in vestibulo ecclesiœ, nutu cantoris sex cantant ante altare sanctœ Crucis versum Crucifixum in carne, post quem sacerdos dicit versic. Dicite in nationibus et coll. Deus qui pro nobis. Post hœc vadunt ad Corpus sanctum cum resp. Insignis confessor, quem sequitur versic. et coll. de sancto Renigno. Ad ingressum chori cantatur resp. Christus reswgens et versus Dicant nunc ab illis sex dicitur ante gradum presbyterii qui cantaverunt alium versum. Deinde subsequitur versic. In résurrections tua et coll. Via sanctorum omnium. Qua finita cantatur tertia solemniter. Hymnus Chorus novœ [Jérusalem], qui dicitur tribus diebus sequentibus ad tertiam, et in die octavœ. Similiter missa ita solemniter canitur, sicut decet in hujusmodi festivitatibus.

Ad mensam, post expositioncm evangelii, legitur sermo sancti Augustini qui incipit Bénéficia; deinde sermones Hieronymi, scilicet Ho lie fratres earissimi. Quomodo fratres in omni psalterio. Magnum fratres et mirabile; qui, si ipsa die finiri non possunt, leguntur duobus sequentibus, donec finiantur.

Ad vesperas, super psalmos ant. Alléluia Surrexit, et per totam hebdomadam, et deinceps diebus dominicis ad vesperas per totam Resurrectionem. nisi festum duodecim lectionum eveniat; in sabbatis vero alléluia Crucifixus. Psalmi Dixit Dominus, etc. et dicuntur per totam hebdomadam usque sabbato. Ad processionem versic. Dicite in

nation ibus, coll. Deus qui nobis Filium tuum, et deinceps pertotam Resurrectionem. Ad collationem lcgantur homiliœ Eusebii et deinceps donec finiantur.

(144) lxix. quid faciendum s1t feria secunpa

[et hebdomada] post Resurrectionem.

Feria secunda ad matutinum pulsatur una scilla, deindc signa de Gratta Dei. sigillatim, postea vero duo simul. Très cerei accenduntur ante altare. Ilebdomadarius cantat invitatorium ([uod est Surrexit Dominas vere alléluia; per totam hebdomadam dicitur usque in sabbato. Hymnus Aurora lucis. Ad nocturnos psalmi feriales dicuntur. Ilebdomadarius imponit responsoria et antiphonas, ut antiphonarius indicat. Ad preces nocturnorum altare discooperitur. Quindecim cerei de ciborio, quinque decandelabro, duo super altare accenduntur. Deinde pulsantur omnia signa et cetera festive aguntur. Très cantant resp. Surrexit Dominus de sepulchro. Ilymnus Claro paschali gaudio. Antiphona de evangelio bis repetitur. Minor missa Resurrexi cum toto officio suo canitur cum una collecta tantum, et duobus sequentibus diebus. Major missa in cappis solemniter canitur. Armarius cum socio suo et quodam alio in cappis regunt chorum. Très dicunt responsorium ; quatuor dicunt alléluia. Ail horas très cerei ante altare accenduntur. Ad mensam, post expositionem evangelii, legitur sermo Leonis papre Exultandum, postea alius qui incipit Diximus, postea Augustini de Caritate qui legitur per totam hebdomadam. Ad vesperas ant. Alléluia Surrexit, quœ dicitur per totam hebdomadam usque in sabbato. Quinque cerei de candelabro accenduntur et duo super altare. Duo sacerdotes adolent incensum. Antiphona de evangelio bis repetitur. Ab hac die non dicitur diebus feriatis ad horas nec ad nocturnos psalmus Miserere mei Deus, nec etiam prosternuntur super formas usque post octavas Pentecostes.

Et sciendurn est quod si festum duodecim lectionum in hac secunda feria vel duabus sequentibus evenerit, protelabitur usque in quintam feriam, et tune dicuntur antiphonœ de communi, scilicet, Beatus vir vel In lege. Responsoria duo hte sanctus vel Exige serve bone, nisi habeat proprietatem. Rem sciendurn est quod hic incipiunt ambrosiani qui tenentur usque ad calendas septembris, tam in festis duodecim lectionum quam in dominicis ; tantum in inceptione cujuslibet historiœ dominicalis non dicuntur ambrosiani donec historia fuerit semel cantata; postea semper dicuntur.

Per hebdomadam dicitur resp. Surrexit Dominus de sepulchro ad vesperas, et deinceps cum isto resp. Gavisi sunt discipuli alternatim usque ad Ascensionem Domini. Similiter ad laudes, feria secunda, tertia et quarta, deinceps dicuntur Surrexit Dominas vere. Resarrexit Dominus. Feria tertia eodem modo fit per omnia. Feria quarta eodem modo pulsantur matutina excepto quod pulsantur duo majora signa de choro. loco aliorum, et ad laudes signa de choro solummodo; très cerei ad nocturnos ante altare accenduntur, ad iaudes vero quinque, et très rétro altare. Cetera fiunt sicut in festis in cappis. Feria quinta matutina pulsantur sicut feria quarta. Ad laudes fit sicut in duodecim lectionibus ; sacerdos indutus alba adolet incensum. Missa cantatur

sicut in duodecim lectionibus. Feria sexta fit eodem modo.

Quœcumque s.inctorum festivitas a Pascha usque in Pentecostcn evenerit, quantumlibet reverenda et colenda, tamen ad nocturnos non plures cantantur antiphonœ quam una tantum alléluia super psalmos senos, et alia super alios senos, excepta beatœ Mariœ Annuntiatione (145) et transitu beati Benedicti. Quorum solemnitas cum intra paschalem hebdomadam agitur, similiter ad nocturnos et per horas omnes antiphonœ canuntur, etiam ad vesperas, sicut in alio tempore. Quod scilicet non fit de beato Ambrosio, vel sancto Marco, vel sancto Gregorio, vel sancto Roberto, eo quod careant proprietate cantus. Quorum scilicet festivitas si in eadem paschali hehdomada evenerit, sic per omnia celebrabitur, veluti si eveniret in sequentibus diebus, excepto quod ad missam, loco primœ alleluiœ, canitur responsorium eidem festivitati convenions. Ceterum ad nocturnos et ad laudes vel ad reliquas horas non antiphona sed alléluia canitur. quod non ageretur nisi propter ipsam festivitatem. Si talis est festivitas quœ proprias habeat antiphonas, ut sanctorum apostolorum Philippi et Jacobi, vel sanctœ Crucis ad matutinum, hœ non omittuntur cantari et ad matutinum et ad reliquas horas. At si non habet nisi quœ sunt communes de quibuslibet sanctis, ut ant. In endestibus regnis et similes, hœ nec ad matutinum nec ad ullam horam regularem cantantur, sed tantum alléluia, et eo modo quo earumdem antiphonarum est melodia.

Sabbato unus puerorum dicit invitatorium Alléluia, alléluia, alléluia et incipit antiphonam, scilicet Alléluia, ad nocturnos. Ilebdomadarius incipit ad laudes et ad horas. In primo nocturno hymnus Rex seterne Domine; ad laudes Aurora lucis; ad vesperas Ad ccenam Agniprovidi; et hoc modo dicuntur usque ad Ascensionem. Ad nocturna non dicuntur ut in Pascha. Xullum festum duodecim lectionum simplex fit hodie, propter alléluias quœ incipiunt dici tam ad missam quam ad omnes horas. Ad vesperas capitulum Beatus et sanchis quod dicitur in omnibus sabbatis usque ad Ascensionem. Ad processionem resp. Christus resurgens. Ad laudes Dicant nunc Judwi. Quod observatur omnibus sabbatis usque ad Ascensionem.

[In octavis Paschœ] in primo nocturno ant. Alléluia Angélus autem; in secundo nocturno, AU. Erat autem; ad cantica, AU. Post dies octo. Ad laudes. AU. Et valdemane; capitulum Christus resurgens. Ad secundas vesperas. capitulum Facta est vox. Et hoc tenetur omnibus diebus dominicis usque ad Ascensionem. Hic incipiunt legi Actus apostolorum, in ecclesia et in refectorio. Ad primam. ant. Vcspere autem; ad tertiam, AU. Post dies octo : ad sextam. AU. Mille manum ; ad nonam. .4//. Scio guod Jesum. Missa matutinalis est Quasi modo geniti ; coll. Deus qui hodierna, item Prxsta quxsumus omnipotens Deus ut qui paschalia, et aliœ consuetœ ; epist. Expurgate vêtus; alléluia Post dies octo ; evang. Maria Magdalcne ; offert. Terra tremuit; prœfatio Tequidem omnitempore. Communicantes. Ad utramque missam dicitur cum Pascha nostrum. Cantata missa matutinali, ad aspersionem aquœ benedictœ cantatur ant. Vidi aquam, etc. sicut in die sancto Paschœ. Processio fit in albis ad Sanctam Mariam ; canitur antiphona solemnis de eadem Domina secundum arbitrium cantoris; versic. Post partum, coll. Gratiam

tuam, quœ dicitur omnibus dominicis per totam Resurrectionem. Per claustrum canitur ant. In die Resurrectionis. Sedit angélus; versus Crucifixum a quinque», nutu cantoris, ante altare Crucis canitur ; quem sequitur coll. Deus qui pro nobis. Eodem modo canitur versus Dicant nunc ante altare in ingressu chori. Qui modus cantus tenetur in omnibus dominicis usque Pentecosten, excepto quod prœfati versus non canuntur eodem modo usque in die Pentecostes. Peracta processione et cantata tertia, missa solemniter et in cappis canitur.

(146) LXX. — Df. aliquibus consuetudinibus post octavas Pasch.e.

Post octavas Paschœ aliquœ consuetudines inchoantur quœ non hactenus in privatis diebus fiebant. Xam ad preces genua non flectimus, necpsalmum L dicimus. Post matutinum nos dicimus laudes sine aliquo intervallo. Psalmi Dominas rcgnavit, etc., qui dicuntur usque ad octavas Pentecostes. Et cum post secundum nocturnum dicuntur collectœ. secretarius incipit pulsare unum signum ad laudes. Post matutinas ad lectos dormitum revertimur. donec sonitum audiamus. Nam primeta remanet a sabbato sancto usque in crastinum sancti Leodegarii. Audito vero sonitu omnes surgunt, manus et faciès lavant, pectunt capita, petunt ecclesiam, et accepta aqua bencdicta quisquc très orationes facit. Ad quas cum quisque primum venerit, dicit quod ei placuerit. Completis orationibus, sedent in claustro. Sacerdotes vero qui voluerint. celebrabunt. Pueri vero postquam orationes suas fecerint, super gradus dormitorii ante crucifixum, cantant L psalmum. Verum postquam pueri exierunt et légère inccperint, si postea moram feccrit quis ut non et ipse ad lectionem sedere exeat, facile incurrit ut in capitulo rcprehendatur. Et quoniam de illis tribus orationibus quœ fiunt ant.' nocturnes tam in .Tstate quam in hyeme alibi dictum est, de ceteris quœ fiunt ante singulas horas et post completorium dicere decrevimus. Orationes autem singulis prœmiitendœ horis nihil aliud vel amplius sunt (|uam dominica oratio. Post completorium vero nihil aliud quam ipsa dominica oratio. Ad singulas horas dicitur. Orationes vero quœ fiunt ante nocturnos, vel in hyeme ante tertiam, sicut noctes et dies producuntur vel corripiuntur, producend<œ vel corripienclœ sunt. Post primam. in ipsa secunda feria sequitur letania, prœmissis VII psalmis. Post letaniam, missa matutinalis. Post capitulum, sonata vero tabula, licentia loquendi.

Et quoniam de ipsa locutione loqui cœpimus, dicendum est quibus temporibus debeant loqui fratres in claustro. Et est sciendum quod locutio est in claustro. post capitulum, omnibus diebus in quibus non fiunt duodecim lectiones. exceptis hebdomadibus Xatalis Domini. Paschœ, Pentecostes; tribus diebus Rogationum, et omni secunda, quarta et sexta feria Quadragosimœ.

Cum vero tempus fuerit, vice-sacrista puisât unum de minoribus signis. Tune pueri lavant manus, et iterum pulsatur unum de mediocribus signis. Et tune prior orationem terminât; qua terminata, sacerdos et qui servituri sunt ad officium missœ revestiunt se ; intérim sedent fratres in choro donec sacerdos sit revestitus. Quo revestito, cantatur tertia existentibus sacerdote et antiquis inferius

in choro. Cantata tertia mutant antiqui sedes, et cantatur missa. Post missam sedent in claustro, iterum legentes cum magna disciplina et silentio, donec pulseturad sextam. Post sextam cymbalum [pulsatur et] in refectorium itur. Post prandium. meridiana agitur, quœ in Ramis palmarum incipitur, et usque in calendas octobris tenetur. In qua qui voluntdormiunt, qui volunt legunt ita ne alios inquiètent, sed nullus (147) scribere vol aliud facere débet. Postquam quantum videbitur secretario pro quantitate diei pausaverint, quœdam scilla pulsatur. Qua audita omnes surgunt, lavatorium petunt, manus et faciem et ora abluunt, capita pectunt, et in ecclesiam vadunt, ubi iterum legunt donec signum ad nonam pulsetur. Quo puisante surgunt stantes versis vultibus ad altare, donec pueri ad sedes suas veniant, et continuo inclinantur, et oratione facta signum dimittitur et nona incipitur. Post nonam agitur officium defunctorum, et sic deinceps omnibus diebus in quibus non fiunt duodecim lectiones, vel nisi die crastina debeant fieri, usque post festum sanctœ Crucis. Dicto vero officio, in refectorium itur et a refectorario vinumpropinatur. Postea facto sonitu cum scilla a priore, bibunt qui volunt. Inde surgentes, percussa scilla tribus ictulis a priore, vadunt in claustrum ad legendum, novitiis prœeuntibus et prioribus subsequentibus. Cum tempus fuerit, signum ad vesperas pulsatur. Post vesperas fit cœna. Post cœnam fratrum cœna servitorum. Post cœnam servitorum collatio. Postea completorium.

Page 1