‹ Histoire de l'Église Saint-Bénigne de Dijon. Ouvrage orné de 30 planches hors texteChapitre 77 sur 138 · I.XIV. — De Mandato pauperum [quod fit int claustro · texte numérisé non relu

I.XIV. — De Mandato pauperum [quod fit int claustro

Intérim prsepositus, elemosinarius, hospitarius exeuntes de refectorio introducunt pauperes in claustrum et eos (135) in tribus trisantiis claustri [ordinant]. Provideant autem ne pauci introducantur, vel plures quam necesse fuerit ne forte nihil accipientes discedant tristes. Cum autem videbitur abbati ut surgat, exeunt eo ordine quo ingressi sunt ; ultimi omnium infantes exeunt. Qui. cum ostium refectorii egressi fuerint, divertunt se in scholam cum magistris ibique faciunt mandatum. Domnus abbas usque in eum angulum claustri qui est ante capitulum vadit, aliis sequentibus sicut sunt priores de choro suo ad eamdem partem ; altcr chorus quippe ad aliam partem vadit. prioribus prœcedentibus. Tune camerarius ex una parte et socius ejus ex altéra innuunt singulis fratribus pauperes quibus lavare debeant pedes, ad quorum ostensioncm quisque inclinât. In duabus partibus claustri debent prœparari cuppœ plenœ aqua a famulis elemosinarii qui debent servire de aqua, et a camerario prœparantur tersoria. Famuli prœpositi et hospitarii et camerarii ibi serviunt.

Tune domnus abbas vel, si ipse abfuerit, armarius incipit ant. Dominus Jésus, et mox super genua venia ab omnibus petitur. Psalmus Deus misereatur, flnita antiphona, subjungitur et per singulos versus ejusdem psalmi ipsa antiphona repetitur. Postea sequitur ant. Mandatum novum. Postquam surrexit, et de [aliis] quantum opus fuerit. Intérim quisque pauperibus sibi assignatis pedes lavât. Famuli stantes infundunt aquamjugiter invasis. quœ mutantur quoties opus fuerit. Lavatis pedibus singulorum et tersis et osculatis, ministratur aqua ad manus pauperum lavandas et tersoria, eo modo quo pedes laverint. Quo facto prior percutit tabulant, prius vino in aliquot scyphis infuso, rpiod est signum petendœ benedictionis ad potum. Abbas de loco suo, sub silentio, elevata manu, dat benedictionem : Omnipotcns Deus benedicat potum servorvm suot'um, et tune quisque, sicut pedes et manus laverint, ita propinant potum quem panetarius débet providere; et cum ipso potu dantur etiam a singulis fratribus singulis pauperibus duo denarii quos camerarii, alter ex altero choro, etalter ex altero, fratribus ministrant.

Quo peracto percutit prior tabulam ut omnes surgant, sedent enim dum potus ministratur. Tune domnus abbas, sicut ad quotidianum mandatum fit, dicit versic. Ostende nobis Domine submissa voce, et dicendo Kyrie eleiso7i petunt venias super genua. Postea prosequitur domnus abbas versic. et coll., sicut sunt in collectario. Quo peracto

et facto ante et rétro, incipit mediocriter Miserere rhei pergendo ad ecclesiam. Tune, in ea parte quœ (136) est versus capitulum, quamplures tabulée a prœposito prœparatœ a custodibus ecclesiœ et aliis vice signorum percutiuntur ad classicum, antea tamen singula tabula bis pulsata eo modo quo soient signa pulsari. Et cantato Miserere mei pergendo in chorum mediocriter, procumbunt super formas, finientes unusquisque per se capitula et coll. Actiones noslras ; et, tribus cereis ardentibus ante altare, unus puerorum incipit ant. Calicem, et cantant vesperas.

Post vesperas thesaurarius omnia discooperit altaria. Tune vadunt in refectorium ad prandendum. Ipso die et crastino percutitur pro cymbalo tabula et in refectorio pro scilla. Qui legitad mensam non accipit benedictionem, sed tantum stans ad gradum, post benedictionem a sacerdote dataminclinans, vadit ad lectorium et legit. Ad surgendum vero non dicit 7t< autem, sed tantum audito signo ab abbate eumdem versum quem legit reincipit et finit, sicut fit ad matutinum, et veniens ad gradum facit ante et rétro. Postea tabula percussa ab abbate vadunt ad ecclesiam gratias agentes sub silentio.

Post domnus abbas, cum duodecim sacerdotibus quos cantor eligit, facit mandatum suum, scilicet XIII pauperum, et dantur singulis pauperibus panis et vinum, camisia et femoralia et caligœ et sotulares. Deinde cum jussum fuerit priori, percutit tabulam et vadunt ad biberes.

De mandato fratrum quod fit in capitulo.

Cum autem tempus fuerit percutitur tabula ad mandatum quod fit in capitulo. Tune hebdomadarii coquinœ prœsentis et prœteritœ hebdomadœ prœparant aquam calidam. Domnus abbas lavât priori et fratribus ex una parte, et sacerdos hebdomadarius ex altéra parte juvenibus et ceteris. Servitores de aqua et manutergiis sufficienter [ministrant] et ita serviunt quod de una aqua non laventur tune nisi pedes unius. Madefactis autem tersoriis, parati debent esse camerarii qui alia prœbeant et mutent. Intérim cantatur ant. Dominus Jésus, et per singulos versus psalmi Misereatur repetitur. Deinde hymnus Tellus et xthra jubilent ; post singulos versus primus ejus versus repetitur. Deinde Postquam surrexit, et aliœ hujusmodi, in fine omnium ant. Ante diem festum, ad cujus inceptionem cantor surgit et vadit ad analogium,etstat ibi donec prœdicta antiphona finiatur. Postquam autem laverint pedes in capitulo, domnus abbas lavât pedes iis qui servierunt, ad ultimum sacerdos hebdomadarius lavât pedes domno abbati. Post hoc servitores lavant manus suas et propinatur aqua omnibus ad manus lavandas et manutergia eo ordine quo supra. Peractis iis domnus abbas parum prœcedens et hi (137) qui cum eo servierunt veniunt in médium capituli. et faciunt ante et rétro. Tune omnes assurgunt domno abbati. nam antea in lavatione pedum nemo vel ullus serviens ei assurexit. Et facto ante et rétro petit locum suum, et datur ei locus a priore, qui in sede ipsius sedebat.

Intérim dum cantatur ant. Ante diem festum, diaconus egrediens de capitulo, et cum eo très conversi. vadit ad ecclesiam, et induitur alba parata et stola pretiosa, et très conversi revestiuntur. In fine prœfatœ antiphonœ, sacrista, petita licentia. sonat tabulam pro signo ad collationem. et postmodum diaconus ita indutus intrat capitulum, por-

tajns ante pectus suum textum cvangelii deauratum. Quem praecedunt conversus portans analogium feslive ornatum et très conversi induti cura candelabris et thuribulo et acerra, cum plurimo incenso unde ipse diaconus in ecclesia jam abundantissime posuit. Tune conventus assurgit ei, et ad terram de scabellis in quibus pedes tenebat descendit, stansdonec totum evangelium quod fuit lectum ad missam finiatur. [Deinde sedet conventus, dum lectio prosequitur.] Cum autem ad illud ventum fuerit ubi legitur Si quis diligit me, domnus abbas significat priori ut eat percussum tahulam cum audierit Surgite eam.ua hinc. Quam cum audierint surgunt omnes et, prœeunte diacono cum processione sicut [in] capitulum venerat, vadunt in refectorium.

Tune, priore in loco abbatis considente, domnus abbas et qui cum eo pedes laverunt et terserunt, ingressi refectorium, accipiunt vasa vitrea vino plena, legente diacono in medio refectorii. [et] portant ad gradum sicut mos est. Refectorarius vero ex quo accepto [potu] ineunt iter, paulatim percutit tabulam ter aut quater festinantius et cessât. Omnes vero sub silentio dicunt benedictionem, et sacerdos elevata manu cum signo crucis dat benedictionem eodem modo sub silentio, et tune domnus abbas porrigit priori scyphum, osculans manum ejus. Ille vero stando recipit Deinde omnibus ex una parte porrigit scyphum, osculans cuique manum, ministrantihusscyphos coadjutoribus suis. Stando omnes accipiunt. Similiter sacerdos hebdomadarius ex alla parte porrigit potum cum sociis suis, singulorum manus oscuiando. Ad ultimum porrigit etiam domnus abbas infantibus vinum. Postea offert iis qui servierunt. Illi vero oblatum vinum ponunt ante se super tabulam, donec ante et rétro fecerint. Deinde domnus abbas cum servitoribus venit ad diaconum, et expectato fine cujuslibet versus porrigit ei phialam, oscuiando manum ejus, et ab eodem recepta phiala ponit eam super mensam. Simili modo porrectis phial^s conversis et ab eisdem receptis ponit eas ubi et priorem. Deinde domnus abbas et qui cum eo servierunt faciunt ad gradum ante et rétro, sicut mos est, domno abbate parumper prœcedente (138), omnibus assurgentibus, sicut factum fuit in capitulo, donec domnus abbas in loco suo consideat, priore cedente ei et cunte in ordine suo. Tune aliis sedentibus, quidam sacerdos offert domno abbati vinum. Consummato igitur sermone domnus abbas percutit ictulum in tabula, et diaconus deponit stolam et complicatam ponit super librum, et aliquibus fratribus accipientibus candelabra cum thuribulo a revestitis, faciunt ipsi revestiti ante et rétro ad mensam principalem, et considentes bibunt. Tune iterum tribus ictibus tractim in tabula percussis propter conventum ut possit surgere, surgit domnus abbas et dicit sub silentio Adjutorium nostrum fratribus eodem rnodo sub silentio respondentibus Qui fecit cwlum, et prœeunte processione, diacono textum ad pectus et stolam in manu plicatam ferente, redeunt omnes ad ecclesiam, et facto sonitu a domno abbate faciunt confessionem , et dicunt quisque sibi completorium sub silentio.

De oleo vero sacrato prœteriti anni si quid residuum fuerit, pridie, id est quarta feria ante Cœnam Domini, in loco apto et mundissimo igné crematur, vel etiam in abditissimo vel secretiori reconditur loco. Inde cura est apocrisarii per strenuum legatum, sive clericum, sive laicum,

cum ampulla adepiscopum Lingonensem mittere, ut sacrœ unctionis oleum in die sancto Cœnœ Domini confectum fratribus mittat.

De sexta feri

'ARASCEVE.

Parascevc ad nocturnos eodem modo agitur quo et in Cœna Domini. Ad primam universi nudis pedibus vadunt, sic permansuri usque post orationem vesperorum. Qua finita sub silentio, dicuntur manifeste VII psalmi pœnitentiales cum letania et omnibus appenditiis suis absque Gloria Patri. Finita letania exeuntes, intrant capitulum, sed ante et rétro non faciunt, nec sessuri nec exsurgendi, ibique cantant communiter totum psalterium, quod incipit domnus abbas, ibidem sedens donec finiatur; quo finito domnus abbas dicit coll. Fidelium Deus omnium.

Intérim ecclesia a famulis elemosinarii mundatur. Post tertiam discooperiuntur cruces et cetera quœ quadragesimali tempore fuerunt cooperta. Post capitulum thesaurarius defert in claustrum crucifixum qui est rétro altare sancti Bartholomœi et optime lavât vino et aqua. Deinde ponit eum super gradum presbyterii, in lapide concavo ad hoc aptum. Ponit etiam juxta parvam crucem ubi est de sancta Cruce mundo velamine coopertam. Pavimentum etiam consternit tapetibus, ut crucem adoraturi super eos toto corpore prosternantur. Ad processionem quœ ipsa die post nonam ad novum ignem agitur, fiunt omnia sicut in prœcedenti die, et omnes qui ad officium missœ servituri sunt et infantes revestiuntur. Ipso die prior portât ignem, et sciendum quod omnes qui ad officium (139) missœ servituri sunt et ad crucem sacerdotes sunt, prœter diaconum. Unus solus cereus post benedictionem ignis ante altare ardet.

In reditu processionis, mox ut ingressi fuerint ecclesiam, absque mora incipitur prima lectio absque titulo. (Juniores primi legunt et alii per ordinem.) Quam sequitur tractus Domine audivi, qui videlicet a duobus revestitis inchoatur. et ita canitur ut, post singulos versus ab illis duobus dictos, a toto conventu repetàtur prirnus versus dimidius et in fine totus. Altare majus duobus palliis lineis in superficie tantum operitur, juxta quod, in superiori margine, duœ pallœ similes sibi invicem leviter connexœ extenduntur ut sine damno ab invicem possint separari. Sacerdos indutus rubea casula, ferons missale, cum diacono ad altare procedit, ubi tamen nec orationem facit nec confessionem, sed mox posito in altari libro sessum vadit. Post primum tractum sequitur collecta sine salutatione. Quam sequitur alia lectio et tractus Eripe me, quem cantant sex cantores sine conventus repetitione : a tribus canitur unus versus, et a tribus alius; primum tamen versum et ultimum simul incipiunt et finiunt. Quo finito, recitatur passio Domini sine salutatione et Gloria tibi Domine. Cum ad illum locum fuerit ventum ubi ad ovangelica testimonia profertur propheticum Partiti sunt vestimenta etc., duo sacerdotes albis et cappis induti supradictis pallis altare nudant in modum furantis. Ad orationes quœ ex more sequuntur Flectamus i/cnua a diacono pronuntiatur, et quamvis ad illam quœ pro Judœis est genua non flectantur, ad collectam tamen omnes inclinantur.

Finitis collectis, domnus abbas vel sacerdos deponit slolam et casulam in vestiario, similiter et diaconus sto-

lam, et veniunt iu chorum cura aliis. Duo sacerdotes albis et stolis et casulis induti, tenentes baculos in manibus, vadunt rétro crucem cantantes hos versus Popule meus. Quia eduxi. Quid ultra, respondeturque post singulos versus a duobus aliis cappis indutis stantibus ante crucem Agios; qui nec ad initium nec ad flnem ante et rétro faciunt, sed tantum inclinant; etachoro cum venia dicitur Sanctus Deus. Et his finitis, illi duo qui sunt rétro crucem, baculos ponentes sub pallio, élevant pallium discooperientes crucem et incipientes ant. Ecce lignum crucis, et mox omnes petunt venias. Tune domnus abbas vel sacerdos primum super tapeta toto corpore prostratus petit veniam (|uasi in fine tapetorum; postea paulatim procedens, petit aliam veniam adorando crucem; postmodum accedit ad crucem et, flectens genua ad terram, osculatur pedes crucifixi, deinde crucem ubi est sancta Crux. Deinde reliqui paulatim procedentes eodem modo adorant crucem, et quidem primo illi qui sunt revestiti, postmodum alii sicut sunt priores. Dura autem adorant crucem cantantur hse antiphonœ : Crucem tuam. Dum fabricator mundi. 0 admirable, et si necesse fuerit hymnus Crux fidelis. Unus sacerdotum (140) sedens juxta crucem tenet crucem auream in (|ua continetur de ligno pretiosœ crucis Christi quam osculantur omnes, postquam osculati fuerint pedes crucifixi. Adorata autem cruce ab omnibus etiam infantibus, adorant infirmi qui quoeumque modo aut per se possunt aut alio sustentante accedere. Adorata cruce ab omnibus domnus abbas vel sacerdos élevât crucem auream et ponit eam in baculo et collocat super altare, imponens ant. Super omnia ligna; quœ dum incipitur petitur venia ab omnibus ut prius. Magna vero crux fertur extra chorum et adoratur a popularibus.

Post elevationem sanctœ crucis sollicite procurât sacristaad preeparationem sacrosanctee eucharistiœ necessaria quœque adhibere, et candelabra festiva cum cereis, thuribulum quoque l'estivum cum copia incensi. Domnus abbas vel sacerdos hebdomadarius stolam et casulam induit, similiteret alii duo sacerdotes stolas et casulas induunt, quorum unus cum domno abbate portât corpus dominicum, quos pœcedit alius portans calicem cum vino et aqua. I lis rite peractis proceditur ad locum cum cereis et incenso. Domnus abbas incensat corpus dominicum, et ipsum accipiens manibus cum alio sacerdote, redeunt ad altare cum processione. Omnes assurgunt, genua tlectuntur. Altare linteis candidissimis operitur, desuper corporale extenditur, calix veluti ad missam superponitur cum vino et aqua, et cooperitur, et ante eum patena cum corpore Domini ponitur et incensatur. Sacerdos accipiens hostiam sacratam et tenens super calicem subsequitur et dicit altiori voce Oremus. Prœceptis salularibus cum oratione dominica et sequenti coll. Libéra nos. Cum vero dixerit Per omnia secula seculorum, sumit partem de sacro corpore et mittit in calicem, et sanctificatur vinum non consecratum per panem sanctificatum. Pax Domini non dicitur, quia nec signum pacis eo die datur. Deinde communicat prinius sacerdos de sanctis, ac postmodum cunctis per ordinem distribuit. Quidquid de corpore Domini superfuerit a sacerdotibus a quibus hoc die omne ministerium in ecclesia impletur diligenter suscipitur atque sumitur.

Peracta communione tangitur tabula et fit oratio vespertina, lotisque fratrum pedibus et calciatis, hoc denuo

tabulis tactis, canitur sub silentio officium vespertinuni, antiphona tamen de evangelio altiori voce canitur. Deinde, accedentibus ad mensam fratribus, thesaurarius aliquis in ecclesia de honestioribus retinet sacerdotibus qui cuncta altaria aqua et vino lavent diligenter; qui tamen non calciatis sed nudis hoc pedibus expient. Quidquid autem liquoris majori altari fusum fuerit, spongiis colligitur indeque expressum in sacrariis reconditur. In refectorio panis etherbœ crudœ sumuntur. Potus in justis sicut aliis diebus ponitur, sed totus ad elemosinam datur. Unapitantia ad mensam principalem affertur, et pueris distribuitur. Post prandium servitorum, sicut aliis diebus, itur in refectorium quasi bibendi causa, quod nihil ibi, nisi qui voluerint aquam, bibant. Ad collationem legitur sermo De Crucis. (141) Quœre in homiliario hyemali. De collatione itur ad caritatem in refectorio, et de vino quod tune propinatur nullus prœsumere débet abstinere, ut non quantulumcumque gustet.

De sabdato sancto Pasch.«.

Sabbato sancto Paschœ, vigiliœ et horœ sicut inprœcedenti die canuntur. Post matutinum omnia altaria cooperiuntur, nullumque linteamen super aliquod altare mittitur quod non sit optime lavatum. Ecclesia tota paratur; majus altare suis pretiosis ornamentis paratur; philacteria ante ipsum appenduntur. Ecclesia, capitulum, claustrum a famulis elemosinarii foliis virentibus, scilicet hedera et linga spargitur cernua. Post capitulum locutio est in claustro. Sacrista débet prœparare, ante majus altare, columnam ceream et cereum magnum desuper; et post nonam, omnibus revestitis qui ad officium îr.issœ notati sunt, processio fit ad novum ignem sicut pœcedenti die. Domnus abbas vel sacerdos hebdomadarius indutus aurato vestimento ipso die portât ignem. -,

Diaconus, processione peracta, indutus alba deaurata et stola et dalmatica, venitjuxta cereum et ponit librum super lectorium ibi festivo velamine ornatum et absque mora, stantibus cunctis in choro, cum dulci modulamine incipit benedictionem cerei Exultet. Dum autem dicit diaconus fugat odia, defertur juxta diaconum quidquid incensi vel thymiamatis in ecclesia habetur, super quod diaconus manum imponens benedicit sub silentio. Benedicto incenso, armarius in columnœ foraminibus ante prœcavatis crucem facit cum quinque granis incensi, et inscribit in ea quotus annus dominiez lncarnationis, quota indictio, concurrens et epacta. Diaconus vero accipiens thuribulum cum incenso perfundit fumo cereum. Cum vero dicit rulilans ignis accendit, accenditur a diacono cereus cum pertica in cujus summitate est candela ardens, quam perticam sustentât secretarius donec cereus accendatur.

Peracta benedictione cerei diaconus exuit dalmaticam et stolam donec missa incipiatur. Lectorium ad gradum chori affertur, super quod ponitur liber ad legendum. Statim incipiuntur legi lectiones a prioribus sicut sunt in tabula notati, et absque titulis leguntur. Dum vero quisque legit lectionem manipulum habet in manu, et lecta lectione ipsum manipulum ponit super librum. Tractus bini et bini cantant. Prima lectio In principio, coll. Deus qui mirabiliter ; lect. Factura est, tract. Cxnlemus, coll. Deus

cirjus anliqua miracula; lect. Appréhendent, tract. Vinea, coll. Deus qui nos ad celebrandum; lect. Hœc est hœrcditas , tract. Attende, coll. Deus qui ecclesiam tuam; tract. Sicut cervus, coll. Concède qucesumus omnipotens. Statim domnus abbas vel sacerdos hebdomadarius exit de choro et deponit casulam sedeti|ue in vestiario. Subsequitur letania ab armario et socio ejus in cappis canenda; quœ ab utroque choro sigillatim respondetur, a dextro prius, deinde a sinistro. Ad singula nomina sanctorum, prœter angelorum, inclinatur ab iis a quibus nominantur : armarius autem et socius ejus non inclinant. Sacrista sic débet prœparare quinque cereos ante altare ut, cum audierit Accendite sine mora (142) eos accendat. Cum autem dicitur Peccatores te rogamus, deponuntur chordœ signorum ut sint promptiora ad pulsandum. pronuntiato Accendite et incipiente Kyrie eleison. Finita vero letania, mox cantor et socius ejus sublimi voce incipiunt Accendite. Statim omnia signa tamdiu pulsantur donec Gloria in excelsis [incipiatur].

Intérim dum pronuntiatur Accendite sacerdos indutus alia casula quant antea habuit, et diaconus dalmatica sumpta qua prius exutus fuit, et subdiaconus tunica accedunt ad altare, preecedente converso cum thuribulo, et sic missa canitur sine introitu. Si quis sacerdotum privatim missam cantare voluerit, licentiam accipit, et similiter a Kyrie eleison incipit. Provideat autem ut Communicantes et Noctem sacratissimam et liane igilur non omittat. Illi très qui cantant Alléluia, et illi duo qui cantant tractum in cappis sunt. Qui postquam cantaverint, in médium chori cum armario'veniunt. Coll. Deus qui hanc sacratissimam ; epist. Si consurrexistis cum Christo ; evang. Vespere sabbati. Offertorium non canitur. Prœfatio Te quidem omni tempore sed in hac potissimum nocte. Communicantes et Hanc igilur oblationem dicitur. Solus prior offert. Pacem omnes accipiunt. omnesque communicant. Nec Agnus Dei, nec communio dicitur. Intérim dum communicant cantatur ant.- Venile populi; cum autem dicitur Ipsum solum adoremm, omnes flectunt genua. Sequitur coll. Spiritum nobis Domine tuse. Missa celebriter peracta statim. ut mos est in prœcipuis solemnitatibus, duœ scillee pulsantur ad vesperas, deinde alia signa bina et bina. J''it oratio; illi qui rexerunt chorum non recedunt hinc, sed inclini stant donec oratio terminetur, et tune demum altare discooperitur. Domnus abbas non divestitur, sed indutus cappa venit ad vesperas, et sedes ejus cortinis lineis propter cappam ornatur. Cerei de candelabro et duo super altare accenduntur. Vesperœ solemniter canuntur. Super psalmos ant. Alleluvi Crucifixus. Psalmus Confiteantur cum aliis canitur. Ad commemorationem de omnibus sanctis dicitur hœc ant. Alléluia, ego sum vitis vera ; ail laudes. In cœleslibus regnis.

Et est sciendum quod ab hac die usque ad octavas Pentecostes dicitur alléluia tam in responsoriis quam in antiphonis. Ad processionem quœ fit ipsa die et per totam hebdomadam post vesperas ad Crucem, resp. Cum transisset, coll. Deus gui pro sabde mundi. Ad mensam legitur expositio evangelii, postea sermo Maximi episcopi qui incipit Non immerilo. Ad collationem, sermo Hieronymi Quomodo juxta Mattheum. Hymnis omnium horarum additur versus Quxsumus auctor omnium, et novissimus mutatur ita Gloria tibi Domine, Qui surrexisti, usque ad Ascensionem Domini.

Page 1