‹ Histoire de l'Église Saint-Bénigne de Dijon. Ouvrage orné de 30 planches hors texteChapitre 80 sur 138 · LXXII. — De tribus diebus Rogationum · texte numérisé non relu

LXXII. — De tribus diebus Rogationum

Feria secunda, finitis matutinis eunt fratres dormitum, et plus solito dormiunt usque ad solis ortum, quia meri-

dianam omissuri sunt, nec sonitu ut moris est cxcitantur; tamen, postquam pueri légère cœperint quos ad horam competentem magister virga excitât quam quietius potest, amplius jacere non preesumunt. Post primam dicitur Verba mea quod omissum fuit ad matutinum, si tricenarius agitur. Deinde dicuntur VII psalmi cum letania, quos sequitur missa matutinalis, non ut solet pro defunctis, sed de die cum consuetis collectis quœ soient (148) dici ad magnam missam privatis diebus. Sanctorurn tuorum non dicitur, quia ipsa missa canitur ad majus altare, et est eadem quœ et major, nisi festum intervenerit, et tune de ipsa festivitate canitur missa matutinalis. In capitulo, post versum Pretiosa in conspectu, non dicitur Deus in adjutorium, nec locutio est in claustro. Post tertiam mixtum accipiunt pueri. Post sextam ascendunt oranes dormitorium quasi pausaturi, sed cum, parvissimo intervallo transacto, audierint scillœ pulsationem, descendunt in claustrum, lavant manus et faciem, capita pectunt, et pulsato majore signo in choro in ecclesiam vadunt, faetaque oratione incipitur ab uno puerorum ant. Exurge Domine, psalmus Deus auribus adjuncto Gloria Patri. Sequitur a sacerdote hebdomadario versus Ostende nobis. Kyrie eleison. Pater noster. Et ne nos ; psalmus Detts misereatur, versus Et reniât super nos, collecta Mentent familise.

Intérim omnia signa pulsantur. Deinde, incipiente cantore ant. De Jérusalem, processio exit per ostium sancti Stephani, famulis vexilla prœferentibus; sequuntur duo juvenes, unus scilicet qui portât aquam benedictam, et alius crucem ; post quos subdiaconus alba indutus, ferens textum evangelii; deinde sacerdos revestitus in cappa, portans sanctuarium ; postea sequentibus aliis sicut est ordo eorum, prœcedentibus novitiis. Finita ant. De Jérusalem, incipit armarius de aliis prout sibi placuerit. Ipsa die débet ire processio ad capellam Ducis. nisi tempus pluviosum impedierit, aut villa in interdicto fuerit : tune enim non exit processio de claustro. Quod si cessaverimus nulla fit processio, sed solummodo sacerdos majoris missœ cum cruce et aqua benedicta circuit officinas, ut die dominica, conventu in choro sedente.

Ad ostium ecclesiœ stantes, duo famuli elemosinarii cum gemino fasce baculorum ministrant singulis fratribus, qui ad introitum ecclesiœ ad quam itur reddituri, iterum exituri recipiunt eosdem a [famulis], sicut et ad introitum monasterii, quando reditur, [reddunt], Cum ventum fuerit ad introitum ecclesiœ ad quam itur, incipit cantor responsorium vel antiphonam de sancto in cujus honore fundatus est locus, collectaque prœmisso versiculo subjuncta cum tono, faciunt orationem cum inclinatione consueta. Facta oratione, cantatur nona, cantanda quoque intérim in majori ecclesia, signo pulsato ad horam competentem a custode ecclesiœ, ab infirmis qui ad processionom exire nequiverunt.

Incepta nona, hebdomadarius sacerdos, diaconus et subdiaconus, cuntes in [vestiarium] revestiuntur; inde simul revertentes in presbyterium, sacerdos finit eam. Similiter très juvenes ad missam servituri revestiuntur. Post hoc cantatur missa. Introit. Exaudivit. Post primam collectam dicitur collecta de sanctis in quorum honore fundata est ecclesia, deinde A domo tua. Post evangelium panetarius. subcellarius accipientes licentiam revertuntur. Missa finita, ad quam antiqui non mutantur versus altare,

cantor imponit antiphonam vel responsoriurn de sancto in cujus honore fundata est ecclesia. Intérim sacerdos et qui cum eo servierunt ad missam, cito devestiunt se. Postea duo cantores quos (149) cantor invitaverit incipiunt letaniam Aufer a nobis, et dicunt totum versum, et conventus repetit eumdem versum. Subsequuntur illi aquibus letania fit, et dicunt Miserere, et conventus iterum repetit idipsum. Inde illi a quibus letania fit semper dicunt Exaudi, et conventus repetit alternatim Aufer a nobis et Miserere.

Cum autem sanctum in cujus honore habetur ipsa ecclesia, post nomina angelorum, bis nominaverint, revertuntur, sed non ea via qua venerunt, sustentantes baculos [et] manibus gestantes sicut in eundo sic et redeundo. Ubi ad monasterium appropinquaverint, prœcipitur duobus fratribus a prœcentore ut prœeuntes vadant se revestire cum cappis. Finita autem prima letania, illi duo prœfati incipiunt sequentem letaniam ab Agnus Dei, stante conventu in navi ecclesiœ, ipsis vero stantibus ante altare sanctœ Crucis, dicuntque ipsi duo Agnus Dei et conventus idipsum. Subjungcntibus illis Suscite deprecationem nostram, inclinant omnes et dicunt iterum Agnus Dei. Subjungunt iterum illi duo Gloria Patri et rursum inclinant omnes, cumque inceperit Sicut eral. ingrediuntur omnes chorum, dicentes Sicut crat. Agnus Dei. Post omnes intrant duo illi a quibus fit letania. dicentes Exnudi Deus, et subjungente choro Preces nostras, et ita deinceps qui faciunt letaniam nomina sanctorurn p'ronuntiant, et conventus complet precem dicens Intercède pro nobis. Ad omnia sanctorurn nomina inclinant omnes. prœter sanctorurn angelorum.

Ad priorem letaniam, qui eam cantant sunt prope prœcentorem, et est ad nutum ejus secundum vire quantitatem ut letania vel proteletur vel brevictur. Ad secundam vero letaniam débet esse prœcentor juxta eos qui eam faciunt ne forte fallantur. Notandum autem quia cantores secundœ letaniœ non inclinant ad nomina sanctorurn. Intrante conventu ecclesiam, omnia signa pulsantur, quœ et pulsantur quousque totus conventus ingrediatur chorum. Finita letania cantatur nona de sancta Maria. Intérim vadit prior et puisât cymbalum, et vadit conventus in refectorium. Ibi singulis fratrum propinatur in scypho suo de absinthio propter restum. Ibi parantur herbœ crudœ, videlicet lactucœ, porrectaet legumina, et générale de flatonibus pillis his tribus diebus datur. Deinde surgentes a mensa vadunt ad ecclesiam reddere gratias. Post gratias sedent in claustro, donec servitores manducaverint. Postea pulsantur vesperi et cantantur. Post vesperas cantantur vesperi pro defunctis, sine antiphonis et cum tribus collectis. Deinde vadunt in dormitorium. Postea sedent in claustro donec audiant signum ad bibendum, et cum tempus fuerit. vadunt ad collationem, et de collatione itur ad caritatem in refectorium. In his tribus diebus non fil officiuin mortuorum. nisi brevis de foris venerit pro quo debeat fieri, vel frater ali(|uis intus finierit.

Feria tertia, eodem modo omnia aguntur, excepto quod ad aliam ecclesiam vadit processio, scilicet in (150) capellam Dominici Divins, nisi tempus pluviosum impedierit. vel villa in interdicto fuerit; et quod ipsa die in reditu, non cantatur letania, sed loco letaniœ cantantur responsoria,

imprimis de Cruce ant. 0 crux vel resp. Tuam enicem, de Trinitate Benedicat nos Dais, de sancta Maria Félix namque es, de angelis Te sanction Dominum, de sancto Johanne Baptista Inter natos, de apostolis In omnem terram, de martyribus 0 vencranda vel ant. Gaudent in cœlis, de confessoribus Sacerdotcs Dei, de virginibus Offerentur, de sancto Philiberto Sanctissime confessor, etc. Venientibus in navim ecclesiœ, incipitur a preocentorc resp. Laudeni dicite vel ant. Salvator mundi, et finito responsorio vel antiphona, cantatur noua de sancta Maria. Cetera ornnia fiunt ut in prœcedenti die disposuimus.

Feria quarta eodern modo fiunt sicut superius dictuui est. Post primam tota ecclesia cortinis et palliis solemniter paratur, et altare siniiliter pretiosioribus ornamentis ornatur. Thesaurarius cuni uno vel duobus sociis remanet de processione. ut idonee serviant canonieis Sancti Stephani, qui eodem die cantaturi sunt missam ad majus altare. Processio vadit ad Sanctum Stephanum. Ad ingressum ecclesiœ incipit cantor resp. Sancte Dei preliose; sacerdos dicit versic. et coll. de eodem sancto preemissa salutationc : postea cantatur nona. Qua cantata incipitur missa. Duœ collectée dicuntur, prima de die. secunda de sancto Stephano. Post missam fit commemoratio d(i sancto Stephano cum ant. Tu principatum ; qua finita, nutu cantorissecundum quantitateni vinc [letania] vel protelatur vt'i breviatur. Cum autem sanctum in cujus [honore] habetur ipsa ecclesia bis nominaverint, revertuntur, sed non ea vin qua venerunt, et cetera omnia liunt eo online quo supra scriptum est. Post hoc sequitur alia letania ■ eodem ordine quo supra scriptum est.

Page 1