‹ Histoire de l'Église Saint-Bénigne de Dijon. Ouvrage orné de 30 planches hors texteChapitre 81 sur 138 · XXI1I · texte numérisé non relu

XXI1I

De Ascension!-: Domine

natum fuerit in capitulo, et processione intrante ecclesiam incipit cantor resp. sive ant. de sancto in cujus honore fundata est ecclesia. et cantato resp. vel ant. dicit abbas vel sacerdos versum et collectam solemniter, prœmissa salutatione, incensato prius altari. Qua dicta, incipit cantor alia responsoria, quantum opus fuerit, ut sunt illa : Post passionem suam. Cumque intuerentur. Ponis nubem. Asrendit Peus. Omnis pidchritudo. Et revertente processione usque in navim ecclesia-, fit ibi statio et canitur resp. Viri Galilœi. Quo finito. incipit cantor ant. 0 rex gloriw, et processione intrante in chorum pulsantur omnia signa ; cerei de candelabro et duo super altare accenduntur. et cantatur rnissa solemniter. Cantor cum quatuor sociis régit chorum in cappis albi coloris, et cetera fiunt sicut consuetudo est in tali festivitate.

Finita missa pulsantur omnia. signa de choro, et devestitis omnibus pulsantur ad sextam. Qua cantata vadunt in refectorium ad prandendum. Ibi debent esse tabulée coopertae. Fabam fractam, générale festivum et pitantiam et pigmentum debent omnes habere. liane procurationem débet prior Brittiniacoe-curtis. Item secunda feria post Ascensionem Domini débet conventus pitantiam. Ad mensain leguntur semaines Eusebii Cœsariensis et Johannis Chrysostomi. IIos sermones invenies in libro Baruch. Ad vesperas super psalmos dicitur melodia de ant. Pater sancte: ant. do evangelio ter repetitur. Ad collationem legitur sermo Leonis papa1 cujus initium est Post beatam et gloriosam, et de collatione itur in refectorium ad caritateni.

LXXIV. — QuiD CANTANDUM SIT l'I'.K OCTAVAS A'SCENSIO- N1S. [ET SEXTA EERIA ET SABliATO ANTE PENTECOSTEN |.

Ad vesperas ipsa die pulsantur duiv scilla- et alia signa bina et bina, deinde classicum et accenduntur cerei de candelabro et duo super altare ob reverentiam sanctuarii quod est super altare. Cantantur vesperi solemniter; |jsalmi feriales dicuntur ; melodia de ant. Sic veniet super psalmos dicitur; resp. a tribus canitur; ant. ail Magnificat ter repetitur. et cetera omnia sicut in majoribus soleinnitatibus fiunt. Post, vesperas processio vadit ad Crucem cum resp. Viri Galilœi, el ad laudes cum resp. \on relin- (juam, nec remanet commemoratio de Cruce. llymnis omnium horarum apponitur versus Du nohis Mue scdula, et ultimus ita mutatur Gloria tibi Domine, Qui scandis super sidéra. Antiphona de evangelio liis repetitur. Post prima ni facto capitulo missa matutinalis canitur ad Crucem et est eadem qua- major, cum una tantum collecta. Prœfatio et Communicantes ad utranique missam et ad privatas missas dicuntur (151) qua- de die canuntur. Finita missa matutinali cantatur tei-tia. Ad omnes horas i]psa die très cerei arilelit ante altare.

Post tertiam ordinatur processio, sicut in quinque prœcipuis solemnitatibus. et, ordinata processione, incensatur ab abbate. vel a sacerdote si abbas absous fuerit. altare et sanctuarium. Duo majora signa pulsantur. l'une incipiente cantore resp. Eduxit Dominus exil processio per ostium sancti Stephani, et pnecedentibus vexillis, aqua benedicta, cruce et coreis et thuribulo et sanctuario, vadit ad ecclesiam ulu concorditer doternri-

Octavee Ascensionis similes sunt octavis Epiphaniro. Per octavas invit. Ascendit. Christus in altum alléluia. Suum est prœcentoris prospicere ut illarum antiphonarum melodias faciat d ici quœ specialius videntur loqui de Ascensione, ut est Nonne sic oportebat. Data est mihi. Venit misericordia. Ile nuntiatc. Ego sum pastor bonus. Modicum iterum. Usque modo. Tamen ad laudes et ad tertiam quotidie dicitur melodia antiphona- Sic veniet. Ad primam Data est mihi. Ad laudes in evangelio Elevatis Jésus, etc. alléluia. Responsoria dicuntur pur hebdomadain sicut notata sunt. Dominica infra octavas. ad vesperas ant. AU. Pater sancte. Ad Magnificat ant. Vado (152) pararc etc. alléluia. Epistolee canonicœ per ipsas octavas leguntur. Sabbato post Ascensionem. ad vesperas capitulum Prirnum guident; ad Magnificat ant. Dominus guidem. coll. Omnipotens senwiterne J)cns fac nos. Post Bencdictus fit commemoratio de Ascensione. cum ant. Nisi ego, cum versic. Ascendit Deus et coll. Concède qusesumiis. Ad Crucem vadit processio cum ant. Crucifi.ru m , et ad laudes Crucem sanctam. y. Dicite in nutionibus, coll. Deus qui pro nobis. Per totas octavas non omittitur conim. de Cruce. Ad mandatum in capitulo cantatur in fine ant. 0 liex gloriœ. Siniiliter dicitur in sequenti quinta feria ad mandatum.

De dominica in octavis. — Dominica infra octavas invit. AU. Regem. In primo noct. ant. AU. Nonne sic, lectiones Glorificatio Domini. resp. Eduxit dicitur. quartum respon-

sorium ambrosianum Ascendil Deus; in secundo noct. ant. .4//. Oportebat, octavum resp. Ascendens Christus; ad cantiea ant. AU. Sic veniet, cantica Quis est iste, duodecimum resp. Dominus in cœlo, evang. Cum venerit Paraclilus, coll. Omnipotent. Ad laudes ant. Pater sancte. capitulum Et eonvescens. Ad vesperas ant. Cum venerit et coll. de dominica. Post Benedictus fit mentio de Ascensione cum ant. Cumque intuerenlur, y. Ascendens Christus, coll. Concède. Ad primam ant. AU. Data est. In capitulo legitur evang. Cum venerit. Missa matutinalis de Ascensione. Sciendum tamen est quod si festum trium lectionum evenerit ipsa die. comm. tantuni fit de ipso festo ad primos vesperos et ad laudes, et missa matutinalis erit de ipso, et illa de Ascensione remanebit. Si vero festum duodecim lectionum evenerit, omnia de festo fient, et missa matutinalis de dominica erit. Ad processionem cantatur In die Resurrectionis. Sedet Angélus: ad ingressum chori Viri Galilsei ; ad tertiam ant. AU. Sic veniet et capitulum Estote prudentes, coll. Omnipotens sempiterne l)eus. Major missa de dominica erit. evang. Cum venerit, cujus expositio legitur ad mensam. Ad sextam ant. AU. Venit misericordia, capitulum Unusquisque sicut accepit, coll. Deus qui nos Resurrectionis et Ascensionis ; ad nonam ant. AU. Ite nuntiate, capitulum Si quis loquitur, coll. Deus vita fidelium. Ad vesperas ant. AU. Pater sancte, capitulum Joliannes quidem, ad Magnificat ant. Sedhsec locutus sum vobis. coll. Omnipotens. Post Benedicamus fit comm. de Ascensione cum ant. Spiritus sanctus docebit vos, et coll. Concède quœsumus.

De octava Ascensionis. — In octava Ascensionis, ad vesperas capit. et coll. sicut in die. Post vesperas vadil processio ad Crucem cum resp. et coll. de Ascensione. et ad laudes similiter. Invitât, in albis est, scilicet AU. Regem, et resp. sicut dominica infra octavas ; psalmi sicut in Ascensione ; lectiones Sacramcntum dilectissimi : evang. Ecce eyo mittarn: capitula et collectre sicut in die. Missa matutinalis canitur ad Crucem. Major missa est eadem quœ in die Ascensionis. excepto quod prosa non canitur; evang. Ecce eqo mittarn ; prœfatio de die dicitur. Ipsa die fit mandatum quod faciendum esset sequenti sabbato.

Ordo cantus sexta feria et sabbato ante Pentecostcn. — Feria sexta et sabbato post octavas Ascensionis totum est de Ascensione, nisi festum intervencrit duodecim lectionum. quœ si venerint nulla mentio fit de Ascensione sabbato. Invit. AU. \Asccndit\. Adlkocturna incipiunt dici a capite melodiœ antiphonarum quœ per totam (153) Resurrectionem cantatec sunt, ita tamen ut ibi in sabbato ad nonam dimittantur. ibi in secunda feria post Pentecosten ad nocturnum reincipiantur, et sic tara ad nocturna quam ad horas totius hebdomadœ quœ proprias melodias non habent usque in sabbato ante Trinitatem per ordineni dicantur, et tune ad nonam finiantur. In secundo nocturno capitulum Unicuique nostrum. Coll. Deus cujus Filins in alla cœlorum. Ad laudes capit. Et eonvescens prœcepit eis. A<1 Benedictus ant. Eapcctate, coll. Deus aux nos Resurrectionis cl Ascensionis. Ad tertiam capit. Joliannes quidem. coll. Deus cujus Filiusin alla. Ad sextam capit. Non estvcstrum nosse, co\\. Deus vita fidelium. Ad nonam capit. Unusquisque sicut accepit, coll. [Deus qui nos Resurrectionis]. Si vero in sabbato festum trium lectionum evenerit. vesperi

de festo erunt. sicut in collectaneo scribuntur; sin autem missa matutinalis pro defunctis erit sicut in aliis diebus.

De sabbato Pentecostes. — Sabbato Pentecostes ecclesia tota sicut in Pascha intègre et solemniter paratur, et juncis novis et virentibus sternitur. Ilic pronuntiatur verbum Dei in capitulo. Post capitulum locutio est in claustro. Post sextam simulatur meridiana. Intérim paratur majus altarc solemniter, videlicet palliis, crucibus. textis et sanctuario ; et phylacteria appenduntur. Postea, pulsata scilla. surgentes vadunt ad lavatorium. et lotis manibus. pexis capitibus, pulsato majori signo, petunt ecclesiarn.et oratione terminata revestiuntur fuîmes qui in tabula notati sunt etiam infantes, et fit officium hoc ordine.

Abbas solus vel sacerdos, si abbas non fuerit. vadit ad altare in sinistro brachio ferons librum. et nullam orationem ibi faciens sedet in cathedra. Sacrista prœparavit analogium ad gradum presbyterii. super quem ponitur epistolarius in quo leguntur lectiones. juxta quem ponetur manipulus, ut qui legit lectionem habeat eum in manu sua. Lectiones istœ sine superscriplionibus et titulis leguntur. Lectio prima Tentavit Deus Abraham, quam sequitur coll. Deus qui in Abrahte. Post collectam sequitur lectio secunda Scripsit Moyses ; post eam canitur a duobus in albis canticum Attende cœlum ; similiter et alia canuntur: deinde coll. Deus qui nobis per prophetarum. Lectio tertia Appréhendent . canticum Vinca facta est, coll. I)eus qui nos ad celebrandum. Lectio quarta Audi Jérusalem, coll. J)cus incommutabilis, canticum Sicut cerrus, coll. Concède quœsumus omnipotens Deus. Post collectam domnus abbas vel sacerdos exit de choro et venit in vestiarium. Lctania a cantore ejusque socio sicut in Pascha canitur. sed versus ille Per adventum Spiritus Sancti Paracliti bis repetitur. Finita letania pronuntiatur Accendite, et accenduntur ante altare quinque cerei et duo super altare propter honorem sanctuarii. et pulsantur omnia signa. Archichori incipiunt Kyrie eleison. Tune vadit abbas vel sacerdos ad altare, preeeuntibus cereis et thuribulo, et subdiacono tunica et diacono dalmatica indutis. et faciunt confessionem. Missa solemniter canitur. Qui cantant alléluia et tractum in albis sunt, et postquam cantaverunt vadunt cum illis qui tenent chorum. Sacerdotes qui voluerint privatim cantare licentiam accipiunt, (154) et a Kyrie eleison missam incipiunt. Caveant illi ut prœfatio de die et Communicantes et Hanc iyitur. quœcumque missa per octavas Pentecostes cantetur. nisi fuerit de jejunio Quatuor temporum vel de mortuis, non délient omitti. Finita missa pulsatur signum ad nonam. Archichori stant inclini in choro donec oratio terminetnr. Qua terminata. faciunt ante et rétro, et exeunt de choro. et divestitis omnibus pulsatur aliud signum, et cantatur noua. Post nonam vadunt in refectorium, et fiunt ibi omnia sicut in Pascha. Ad mensam legitur expositio evangelii de eadem die.

Ad hanefestivitatem conveniunt omnes cellarum priores, sicut in festivitate Omnium Sanctorum. Quod propterea a domno abbate Jarentone primum preeceptum est quia, cum in festivitate Omnium Sanctorum conveniebant. dies illi tantum occupati erant ut non possent singulorum negligentiee discuti nec singulorum causa* audiri. et ideojussum est ut in Pentecoste convenirent, quatenus et singulorum causai licentius tractarentur, et unanimi concordia adventum Spiritus Sancti prœstolarentur.

In sabbato sancto Pentecostes ad vesperas duœ scillœ pulsantur, deinde alia bina et bina, ad ultimum siinul omnia. Septem cerei de candelabro et duo super alfare accenduntur, et cetera omnia ut in Pascha celebrantur. Cereus paschalis super columnam per totam noctem, et in crastino per diem usque post completorium jugiter ardet. Post vesperas comniemoratio fit de Cruce et ad laudes, et tanien ad Crucem vadit processio per totam hebdoinadam cum resp. vel ant. de festo. Ad collationem legitursermo qui ita incipit Nosse credo, et itur in refectorium ad caritatem. Hymnis omnium horarum additur Hinc Christe nunc Paraclitus, et ultimus mutatur ita : SU laus Patri cum Filio.

Page 1