‹ Histoire de l'Église Saint-Bénigne de Dijon. Ouvrage orné de 30 planches hors texteChapitre 89 sur 138 · SEU PERDANT CAPITULORUM I.OCA · texte numérisé non relu

SEU PERDANT CAPITULORUM I.OCA

In festivitatibus quœ duobus vel tribus diebus continuatim eveniunt. sciendum summopere est quoniam, secundum quod dignitates earum expetunt, mutantur capitula ad vesperas : verbi gratia, si hodie est quœdam privata festivitas duodecim lectionum et cras futura sit in albis, ad vesperas erit capitulum totumque quod sequitur de festivitate futura in crastino, de hodierna vero solummodo commemoratio fit post vesperas. nisi fuerit dominica; in dominicis enim nihil inde solet fieri, etiamsi privata sit festivitas quœ sequitur, nisi in Adventu et Quadragesima, vel nisi debeat incipi historia et hoc locum habet diebus sabbaticis ad vesperas, nain diebus dictis fit semper commemoratio de dominica ad vesperas. Similiter si crastinam (|uœ in albis erit sequatur solemnitas in cappis. mutabitur eodem modo capitulum ad vesperas. Eadem ([uoque ratione, si hodie est festivitas in cappis et cras futura sit in albis, non mutabitur capitulum, sed tantum commemoratio de crastina fiet. Sic pcr omnes festivitates tenetur ut quœ majoris dignitatis habetur semper ant auferat aut retineat capitulum. Hoc observatur etiam in duabus festivitatibus in albis ut quœ majoris dignitatis fuerit semper vendicet sibi principatum capituli.

Si vero aliquando forte contigerit quatenus très solemuitates in tribus diebus continuis eveniant. quarum prima sit in albis et postrema in cappis aut e converso prima in cappis et postrema in albis, tertia autem quœ est média privata sit, sicut quœdam dominica, ipsa privata non habebit alios vesperos nisi in die suo psalmos usque ad capitulum, sive postrema festivitas, ut dictum est, in albis sit. sive etiam sit talis dominica in qua debeat historia incipi.

Si vero duœ festivitates duodecim lectionum eveniunt in uno die, nisi in crastino sequatur tertia duodecim lectionum, similiter ipsa die celebrabitur inia et in crastino altéra; si vero in crastino contigerit festivitas alia duo-

deeim lectionum , pridie ante festivitates supradictas celebrabitur una et in ipsa die altéra.

Et si in dominicis extra Adventum et Septuagesimam et Quadragesimam et extra illain in qua incipitur historia aut in qualibet privata solemnitate duodecim lectionum evenerit festivitas trium lectionum, tertium nocturnum et matutinœ laudes erunt de festivitate ipsa trium lectionum et (196) minor missa, nisi pro obitu fratris remaneat, et si dominica fuerit, non fiet inde commemoratio ad laudes. Si vero in dominicis de Adventu vel Septuagesima vel Quadragesima vel in illa in quadebeat historia incipi, seu in festivitate [in cappis]vel in albis, sive etiam infra hebdomadam paschalem vel Pentecostes, vel infra octavas sancti Beuigni vel Assumptionis sanctte Mariœ, evenerit festivitas trium lectionum, nihil fiet ad matutinum nisi quantum ad vesperas, videlicet tantum commemoratio; minor vero missa in dominicis et festivitatibus inde cantabitur, nisi pro obitu fratris remaneat; quod si eveniat, ad majorem missam dicetur collecta post primam collectam. In hebdomada vero Paschœ et Pentecostes dicetur collecta ad minorem missam post primam collectam, nisi eadem minor missa pro obitu fratris dicatur. In octavis vero sancti Benigni et Assumptionis Genitricis Dei Mariœ semper ad majorem missam solummodo dicetur post primam collectam. Simili modo lit in omnibus festis in quibus ad minorem missam non dicitur nisi una collecta, hoc modo in omnibus istis in quibus omnia responsoria sunt duplicia et in Ramis palmarum.

LXXX1V. — [De] dominicis qui retineant vel qui

PERDANT CAPITULA FESTIS SUPERVENIEiNTIBUS.

Generaliter potest dici de omnibus dominicis in quibus non est alia solemnitas quam ipsa dominica, excepta Ramis palmarum, quod queecumque festivitas duodecim lectionum in secunda feria eveniat, semper mutabitur capitulum in ipsa dominica ad vesperas ; mutato autem capitulo, postea de dominica memoria fit.

In dominicis vero in quibus historia incipitur et in ois de Septuagesima unus omnino inodus est, scilicet ut, si in sabbato eveniat festum in albis aut in cappis aut cujus invitatorium in albis sit, non mutetur capitulum; si vero privata fuerit festivitas, mutabitur capitulum ad vesperas in sabbato et postea memoria de festivitate fiet. In aliis autem omnibus sabbatis extra Adventum et Quadragesimam, quœcumque festivitas duodecim lectionum eveniat. nunquam mutatur capitulum.

Item ose très dominica1, videlicet prima de Adventu et Septuagesima et Quadragesima omnimodo similes sunt; in sabbatis ante quas, si evenerit festivitas in cappis aut in albis, non mutatur capitulum, sed tantum antiphona et collecta de dominica dicitur. Si autem evenerit festivitas cujus invitatorium sit in albis. mutabitur capitulum.

In sabbato autem Mediœ Quadragesimœ, quœcumque festivitas eveniat, mutabitur capitulum, sicut in Ramis palmarum. In aliis vero sabbatis Adventus et Quadragesimœ, non mutatur capitulum, si evenerit festivitas cujus invitatorium in albis sit; si autem minor fuerit, continue mutatur. Prœterea est una dominica, scilicet ea quœ Adventum prsecedit, quœ habet unam solam memoriam, id est, ad matutinum propter antiphonœ et collectée proprie-

tatem, quœ nunquam dimittitur, quœcumque (197) festivitas in ea eveniat. Et si festum trium lectionum in ea evenerit, nihil inde fit ad matutinum nisi memoria tantum. Sciendum autem quoniam in œstivis dominicis in quibus incipienda est historia, si evenerit festivitas duodecim lectionum, aut protelabitur ipsa inceptio historiée usque ad sequentem dominicain et celebrabitur ipsa festivitas; aut, sit non est opportune producenda, in crastino fiet festivitas. Capitulum autem epistolœ cujuslibet non prius dicendum est donec ad vesperas in sabbato cujus in crastino legenda est. Simili modo, in paschali tempore, non prius dicitur ad missam alléluia de evangelio donec in dominica in qua legendum est ipsum evangelium.

Page 1