‹ Histoire de l'Église Saint-Bénigne de Dijon. Ouvrage orné de 30 planches hors texteChapitre 92 sur 138 · LXXXVII. — Quid cantari debeat per anni circulum · texte numérisé non relu

LXXXVII. — Quid cantari debeat per anni circulum

AD MANDATUM <i\OV> FIT IN CAPTTULO.

Ab Adventu Domini usque ad Septuagesimam cantatur antiphona Mandatum novam et aliœ, deinde Caritas est summum bonum ; in fine vero usque ad Xatalem Domini dicitur antiphona Veni Domine visi lare, a Xativitate usque ad Purificationem dicitur antiphona Hodie Intacta virgo vel sic post octavas Nativitatis Maria intacla virgo.

A Septuagesima usque in Pascha dicuntur antiphona Rogabat Jesum et aliœ : in fine dicitur antiphona Maria ergo cum versu Dimissa sunt, si necesse fuerit.

A Pascha usque ad Adventum Domini dicuntur antiphona; Poslquam surrexil : in fine dicitur antiphona Christus resurgens usque ad Ascensionem Domini. infra octavas Ascensionis Domini dicitur antiphona 0 rex gloriœ, infra octavas Pentecostes dicitur Veni (202) Sancte Spiritus, alio vero tempore dicitur pr.rdictii antiphona Maria ergo.

lxxxvii!. ql'ando ad missam debeat cantari

« Gloria in excf.i.sis ».

Gloria in excclsis Deo in initio missee et Ile missa est in fine parem habent vel in dicendo vel non dicendo consuetudinem. Ad quameumque enim missam hymnus prœdictus dicitur, ad eam quoque Ile missd est; et ubi ille non preemittitur, iste quoque non sequitur. id est Ite missa est. Omittitur autem utrumque a prima dominica Adventus usque ad primam missam in noete Nativitatis Domini et a Septuagesima usque in Pascha; feria tamen quinta Cœnœ Domini, si episcopus cantat missam. canitur Gloria in excelsis Deo ; alias autem non. Et sciendum est quia, cum Gloria in excelsis Deo omittitur. nec subdiaconus tunicam nec diaconus induit dalmaticam, sed uterque utitur casula ; et levita quidem lecturus evangelium casula se circumcingit, subdiaconus vero lecturus epistolam eam omnino exuit, sed tamen post epistolam ministraturus eam reinduit; item diaconus dicturus Bencdicamus Domino eam ut moris est revestit.

Page 1