LXXXVI. — De libris a» collationem legendis
Ad collationem juxta regulœ prœccptum talis scriptura débet legi de qua. quisquis studiose audierit, aliquid capere possit. Et hoc proinde pênes prœcentorem consistit. Tamen per consuetudinem, immo prœccpto regulœ, ad collationem
debent legi instituta ot vitœ patrum, sed et collationcs eorum quee a Cassiano édita* sunt; legitur et vita Captivi monachi, vita Pauli primi eremitee, vita Antonii, vita Ililarionis, vita Johannis Elemosinarii, vita Marine Egyptiacee, vita Pelagiœ, vita Thaisis. Diadcma monachorum, vita Frontonii, vita utriusque Pachomii, vita Patrum, excepta de gestis Anglorum. libri Dialogorum Gregorii, homiliœ Ceesarii, admonitiones Basilii, libri Ephrem diaeoni, Isidori sententiarum, Isidori soliloquiorum, et alise seripturee quee et ad intelligendum faciles et ad eedificandum sunt habiles.
Sane sciendum esse quasdam festivitates quibus ad collationom nihil aliud quam de ipsis legendum est. ut est natalis Domini. natalis sancti Stephani, natalis sancti Johannis. Epiphania Domini. dominica prima Quadragesimœ, dominica Palmarum, septimana post Palmas, septimana Paschee, Ascensio Domini, sabbato Pentecostes. hebdomada sequcns, natalis beati Johannis Baptistœ, natalis apostolorum Pétri et Pauli, Assumptio et Xativitas sanctee Maria?, natalis sancti Mauricii. festivitas [Omnium] Sanctorum. Sed repetamus easdem festivitates et dicamus quid in singulis legendum sit.
In vigilia Dominicee Nativitatis legitur ad collationem sermo Maximi episcopi cujus initium est Lielitia quanta sit. In die vero legitur sermo Rogo vos fralres et deinceps usque ad Purificationem beatœ Mariée, nisi aliqua proprietas impedierit. In natali sancti Stephani legitur sermo Hesterna celebravimus. In natali (201) Johannis evangelistee legitur sermo Johannes Aposlolus. In natali Innocentium legitur sermo Dedicatur novus. In Circumcisione Domini legitur sermo Quod mortuus Christus. In calendis januarii legitur sermo Omne pcccatum. In Epiphania Domini legitur sermo Quamvis scientia dilectissimi. Omnes isti sermones supradicti continentur in quodam volumine quod ita incipit Lsetitia quanta sit.
In Purificatione beatee Mariée sermo Exullenl virgines. Dominica Palmarum legitur sermo cujus exordium est Scire débet vestra fraternilas ; require in libro qui dicitur Spéculum ecclesire. Per sequentem hebdomadam sermones Leonis papee ita incipientes Sacramentum ilileclissimi; qu;cre in homiliario paschali.
Sabbato Pentecostes sermo cujus primordium est Nosse credo. In die sancto Pentecostes et per hebdomadam leguntur sermones Hodiernam solemnitatem et alii ; tamen feria quarta et sexta et sabbato leguntur sermones de jejunio, scilicet Hodiernam dilectissimi fesliuitatem de Ascensione et alii. Omnes isti sermones supradicti continentur in libro qui Spéculum nuncupatur.
In die natalis sancti Johannis Baptistœ sermo qui- ita incipit Pcrsuasum Itabet hactenus error ; per soquentes octavas, qui supersunt. In natali apostolorum sed et per octavas sermones de ipsis Apostolis, scilicet Omnium quidem sanctarum et alii. In die Assumptionis sanctœ Mariée sermo cujus initium est Fralres carissimi cum aliquid : pur sequentes octavas sermones qui habentur de ipsa festivitate. In natali sancti Laurentii sermo qui ita incipit Beatissimi Laurentii. In Xativitate beatœ Mariée sermo Adest nobis dilectissimi. Omnes isti sermones continentur in quodam volumine quod ita incipit Quomodo juxta Mathxum.
De sancto Benedicto legitur sermo Fesliva beatissimi
Benedicti. De sancto Mauritio sociisque ejus sermo Sacra hac hodierna. In festo Omnium Sanctorum sermo Solemnitas omnium sanctorum. In festivitate sancti Benigni legitur sermo Inler forlissimos ; require versus médium supradicti sermonis. Isti très sermones continentur in quodam volumine, versus principium, quod ita incipit Festiva beatissimi Bertedi<ii.