XC. — Df pr.f.fationibus dicendis ad missam
In Nativitate Doniini ad oinnes missas dicitur preefatio Quia per incarnat i et Communicante* et ad missas privatas dicitur et ad omnes missas per octavas, exceptis missis pro defunctis. — In Epiphania dicitur prœfatio Quia cum Unigenitus et Communicantes ad omnes missas dédie; per octavas non dicitur: die octava dicitur prœfatio ad majorent missam solummodo. Communicante* non dicitur. — In vigilia Paschœ dicitur preefatio Te quidemomni tempore et Communicante* et Hanc igitur ; similiter dicitur oinni die per octavas ad omnes missas, excepta missa pro defunctis. — In Ascensione Domini dicitur prœfatio Qui post resurrectionem et Communicantes ad omnes missas de die; per octavas non dicitur: die octava dicitur pr;ofatio ad majorem missam tantum, sed Communicante* non dicitur. — In vigilia Pentecostes dicitur prœfatio Qui ascendens el Communicantes (203) et liane igitur, et per octavas ad omnes missas. excepta missa pro defunctis : tamen feria quarta, sexta et sabbato non dicitur ad majorem missam quœ est de jejunio. — Die octavo Pentecostes dicitur ad minorem missam prœfatio Qui nscendens e1 Communicantes, sed Hanc igitur non dicitur: ad majorem missam dicitur prœfatio Qui cum Utiigentio et ad omnes missas qum sunt de Trinitate ipsa die. — In natal i apostolorum Pétri el Pauli dicitur prœfatio Te Domine suppliciter ad utramque missam et ad omnes privatas quœ de ipsis ipsa die canuntur. — In omnibus festis sanctœ Mariœ dicitur prœfatio Quia per incarnati ad omnes missas quœ de ipsa canuntur. — In Inventione et in Kxaltatione sanctœ Crucis dicitur prœfatio Qui salutem humanam. — Per totam Quadragesimam usque ad diem magni Jovis ad omnes missas de jejunio dicitur prœfatio Qui corporali jejunio; in sabbato vero quo ordines celebrantur non dicitur prœfatio Qui corporali nec ad fineni missœ Humiliate capita veslra Deo.