‹ Histoire de l'Église Saint-Bénigne de Dijon. Ouvrage orné de 30 planches hors texteChapitre 95 sur 138 · XC · texte numérisé non relu

XC

De Vioil.lis SANCTORUM 'iUALITER

Johanne et eade dominica. quœ potissimum cantari debeat, in capitulo vel extra, cum majoribus tractandum est; rationale tamen nobis videtur ut, quoniam matutini fiunt de sancto Johanne, conveniret quod major missa cantaretur de sancto Johanne, minor autem de vigilia, et dicerentur collectée de vigiliis, et dicerentur collecUo de sanctis quorum festa eo die aguntur et illa de dominica. Porro missa de dominica in sequentis hebdomadœ diebus festivitate carentibus plenarie cantabitur. Illis assimilatur vigilia sancti Laurentii et sancti Mathœi et sancti Andreœ et apostolorum Simonis et Judœ.

Aliœ vero vigiliœ sanctœ Maria- et Omnium Sanctorum apud nos œquales sunt. Xam in vigilia sanctœ Mariœ. ad minorem missam. quœ de sancto Eusebio dicitur. (204) post primam collectam de sancto sequuntur illre quœ debent dici privatis diebus ad majorem missam. illa tamen de vigilia non dicitur: ideo autem ad minorem missam prœfatœ collectœ dicuntur quia ad majorem missam ea tantum de vigilia dicitur. Ad majorem missam infantes omnes revestiuntur; quinque luminaria accenduntur; très juvenes revestiuntur ut in duodecim lectionibus. Ad orationem quœ fit ante missam. superformas nemo prosternitur. Ante missam omnia signa pulsantur. Chorus [ab] hebdomadario cum cappa regitur. Sacerdos cum solemnibus ornamentis cantal missam; subdiaconus Jcum'| lunica legit epistolam ; diaconus vestit dalmaticam; rjui cantant responsorium et qui alléluia, si est dominica, cappis indttuntur, incipiente subdiacono epistolam ; ubi cantaverint, cum hebdomadario in médium chori vadunt. Ad offerendam unus vadit. Ad canonem missœ nullus prosternitur super formas. Post missam fit oratio ad nonam, ut in duodecim lectionibus. Ipsa quoque noua canitur ut in duodecim lectionibus. Hoc eodem modo fit et vigilia Omnium Sanctorum ob venerationem sancti Renigni.

Excipitur sane vigilia Epiphaniœ; de qua etsi missa cantatur. tamen non jejunntur; et hoc proinde quia missa ipsius authentica non est; sed usus ubique pêne obtinuit ut cantetur. Similiter etiam vigilia sancti Mathœi non est de authentieis. sed tantum jejunatur in eadem. Missa canitur de quibus dicitur.

Sane iis vigiliis leguntur in refectorio expositiones evangeliorum, ut de vigilia Xativitatis si in dominica evenerit. de vigilia Paschœ, de vigilia Ascensionis. de vigilia Pentecostes, de vigilia sancti Johannis, de vigilia Pétri et Pauli, de vigilia sancti Andreœ. De aliis vigiliis nequaquam.

Yigiliarum nulla apud nos agitur nisi qua- propriam missam habet in liliro Sacramentorum, ut vigilia Natalis Domini. vigilia Paschœ, vigilia Ascensionis. vigilia Pentecostes. vigilia sancti Johannis Baptistœ, Apostolorum Pétri et Pauli, Laurentii, Assumptionis sanctœ Mariœ, Mathœi evangelistœ. Simonis et Judœ. Omnium Sanctorum, Andréa1 apostoli. Verum quatuor priores quo online fiant supra dictum est.

In vigilia apostolorum Pétri et Pauli. si tamen privata die accident, missa minor est de sancto Irenœo et de sancto

Leone; collectœ sub una conclusk dicuntur, ac deinde

sequuntur illœ pro defunctis. At si in dominica evenerit. <piia tune quatuor missa- hahentur, ea scilicet de sancto Irenœo et de sancto Leone, et ea de vigilia et ea de sancto

XCII. — DE PROCESSIONIBUS DIEBUS DOMINICIS PER CLAUSTRUM PER ANNI CIRCULUM.

Faciendis prima dominica Adventus Domini ad Sanctam Mariam resp. Missus est, y. Ave Maria, collecta Quœsumus ômnipotens Deus gui de beatœ Mariœ, quœ et dicitur usque in Xativitatem Domini ; per claustrum. ant. Eccc carissimi, quœ et dicitur usque in Xativitatem Domini; ad ingressum chori, Krumpant monte*; tamen, si festivitas sancti Andreœ occurrerit sabbato, dicitur resp. Eccc die* veniunt, quia non fuit dictum supra ad vesperas. Dominica secunda, ad Sanctam Mariam resp. Ave Maria ; ad introitum chori, Rci; noster. Dominica, tertia, ad Sanctam Mariam resp. Suscipe cerbum; ad ingressum chori, Ecce Dominu*

veniet. Dominica quarta, ad Sanctani Mariam resp. Eccc no v uni ; ad ingressum chon. Nascetur nobis ; tameii si vigilia Nativitatis Domiai evenerit ipsa dominica dicctur 0 Juda.

In Nativitate Domini, ad Sanctam Mariam resp. Stirps Jesse, f. Post partum, collecta Deus qui sulutis, quœ et dicitur usque ad Purificationem ; per claustrum. dicitur resp. Descendit de cœlis, f. de prosa dicitur, scilicet Familiam ; ad ingressum chori, ant. Hodie Christine. Omnibus diebus dominicis post Nativitatem usque ad Purificationem dicitur antiphona per claustrum 0 Maria, licct festum quodcumque interveniat ; ad ingressum chori 0 beata infantia, nisi (205) festum sancti Stephani vel sancti Johannis vel Innocentium in dominica evenerit. lit tune dicitur ad introitum chori de sancto Stephano resp. Sancte Dei, de sancto Johanne resp. Appariât, de Innocentibus Centum quadraginta. lit est sciendum quod si Septuagesima ante Purificationem beatte Mariœ virginis evenerit, nihilominus per claustrum cantatur ant. 0 Maria: tamen ad ingressum chori Ubi est Abel. Si vero Purificatio ante Septuagesimam evenerit, repetuntur antiphona: de œstate, scilicet Cum vencrimus et Oremus. In Epiphania Domini, ad Sanctam Mariam 0 Maria clausa; per claustrum In columbse. Fontes aquarum ; ad ingressum chori Tria sunt; si vero in dominica evenerit, dicitur per claustrum ant. 0 Maria, ad ingressum chori ut supra. In Purificatione quid debeat cantari dictum est superius, scilicet in ipsius festi | die] .

Dominica in Septuagesima per claustrum ant. Cum sederit, quœ et dicitur usque dominica prima Quadragesiinœ; ad ingressum chori resp. Ubi est Abel. Dominica Sexagcsimœ, ad ingressum chori Igitur perfecti sunt. Dominica Quinquagesimœ, ad ingressum chori resp. Ange lus Domini vel ant. Eccc ascendimus. Dominica prima Quadragesimse, per claustrum ant. Christe Pater, quœ et dicitur per totam Quadragesimam : ad ingressum chori resp. Scapulis suis. Dominica secunda, ad ingressum chori resp. Vidi Dominum vel. ant. Eqressus Jésus. Dominica tertia, ad ingressum chori Igitur Joseph. Dominica quarta, ad ingressum chori ant. Cum sublevasset vel resp. Audi Israël. Dominica quinta ad ingressum chori resp. Adjutor. Dominica in Ramis quid cantari debeat dictum est superius.

In die sancto Paschœ, ad aspersionem aquœ Vidi at/uam, et hoc dicitur usque prima dominica post octavas Pentecostes; per claustrum ant. In die, resurrectionis ; ad ingressum chori resp. Christus resurgens, et hoc tenetur usque ad Ascensionem Domini : cetera dicta sunt superius.

In Asccnsione quid cantandum sit dictum est superius. Dominica in octavis Ascensionis, per claustrum ant. ht die resurrectionis : ad ingressum chori, resp. Viri Galilœi. De Trinitate dictum est superius. Dominica secunda post octavas Pentecostes. incipiunt dici per claustrum antiphonœ Oremus et Cum venerimus, quœ alternatim dicuntur usque ad Adventum Domini; quibus. si necesse est. additur resp. Deum lime vel Benedictus Deus; ad ingressum chori resp. Laudem dicite vel. ant. Salvator mundi. Dominica qua cantatur historia de libro Regum, ad ingressum chori resp. Planxit autem David. Dominica qua cantatur de libro Sapientiœ, ad ingressum chori resp. Adversio. Dominica qua cantatur de libro Job, ad ingressum chori Adesto dolori mco. Dominica qua incipitur

resp. de libro Tobia?, ad ingressum chori resp. Adonai. Dominica qua cantatur resp. de Machabfeis, ad ingressum chori resp. Hic est fralrum. Dominica qua cantatur resp. de Prophelis. ad ingressum chori resp. Qui cœlorum. Dominica quœ prœcedit primam dominicam Adventus Domini, (206) ad ingressum chori Cum sublevasset.

Page 1