Aulu-Gelle, XL
prodire. Omnes nos qui vorba facimns, aliquid petimus; neque ullius rei causa quisquam ad vos prodit, nisi ut aliquid auferat. Ego ipse, qui apud vos vcrba facio uti vectigalia vestra augeatis, quo facilius vestra commoda et rempublicam administrare possitis, non gratis prodeo : verura peto a vobis non pecuniam, sed bonam existimationem atque honorem. Qui prodeunt dissuasuri ne hanc legem accipiatis, petunt non honorem a vobis, verum a Nicomede pecuniam. Qui suadent ut accipiatis, hi quoque non petunt a vobis bonam existimationem, verum a Mithridate rei familiaris su3e pretium et prœmium. Qui autem ex eodem loco atque ordine tacent, hi vel acerrimi sunt. Nam ab omnibus pretium accipiunt et omnes fallunt.Vos, cum putatis eos ab his rébus remotos esse, impertitis bonam existimationem. Legationes autem a regibus, cum putant eos sua causa reticere, sumptus atque pecunias maximas prsebent : uti in terra Grsecia, quo in tempore tragœdus quidam gloriae suse ducebat, talentum magnum ob unam fabulam datum esse, homo eloquentissimus civitatis suae Demades ei respondisse dicitur : (( Mirum tibi videtur, si tu loquendo talentum acquisivisti? Ego, ut tacerem, decem talenta a rege accepi. » Item, nunc isti pretia maxima ob tacendum accipiunt. »