Chapitre XXII, page
Fragment du discours de Caïus Gracchus de legibus a se promulgatis (122 av. J. C.) '.
(( Si vellem apud vos verba facere et a vobis postulare, qiiiim génère summo ortus essem, et quum fratrem propter vos amisisseni, iiec quisquam de P. Africani et Tib. Gracchi faniilia nisi ego et puer restaremus, ut pateremini hoc tempore me quiescere, ne a stirpe genus nostrum interiret, et uti aliqua propago generis nostri reliqua esset : haud scio an lubentibus a vobis impetrassem. »
Autre fragment du même discours'^.
(( . . . Nuper Teaniim Sidicinum consul venit : uxor edixit se in balneis virilibus lavari velle. Quœstori Sidicino a M. Mario datum est negotium uti balneis exigerentur qui lavabantiir. Uxor renunciat viro parum cito sibi balneas traditas esse et parum lautas fuisse. Idcirco palus destitutus est in foro; eoque adductus suœ civitatis nobilissimus homo M. Marins. Vestimenta detracta sunt. Yirgis caesus est. Galeni, ubi id audierunt, edixcrunt ne quis in balneis lavisse vellet, cum magistratus romanus ibi esset. Ferentini ob eamdem causam praetor noster quaestores arripi jussit. Alter se de muro dejecit; alter prehensus et virgis cœsus est... Quanta libido
1. Scholiasta Ambrosinus Ciceronis ad pro Sylla, 9, p. 135, édition Orelli.