Versio GftlHca habet Salonic. Cassandre
D£ CHARTES. 44i
ctione coasulum Januensium. Et si aliquis de terra nostri imperii, vel aliquis qui non sit nostro imperio, nec sit Januensis, offenderît aliquem prsedictorum Januensium , vel erit debitor de aliquâ quantitate, imperium nostrum procedet, et faciet justitiam summariam et expeditam.
Item y quod non promittet de caetero in totâ suâ terra , vel in insulis nostri imperii, quas babet, et Dei misericordiâ adquisierit, aliquam armatam fieri , quod armata sit , et esse debeat contra commune Janus vel Januenses, et districtus , non receptabit neque receptari permittet aliquam armatam contra Januenses in toto dicto imperio , neque concedet inimicis cornmunis Januensium mercatum aliquod, exceptis Pisanis, qui sunt fidèles nostri imperii; et omnes piratas contra commune Januensium de toto nostro imperio expellet, et persequetur eoSy atque puniet secundùm justitiam offensores.
Item promisit^ convenit^ et confirmavit jura, rationes et privilegium jurium , et aedificiorum , divinâ misericordiâ favente, quod commune Januae, seu aliquis pro communi consuevit babere in urbe magna Constantinopoli. Et si Dominus omnipotens concesserit imperio nostro recuperare, et capere dictam civitatem, tune dabit in civitate praedictâ palatium communi Januae, stallum, possessiones et in terris, et gratiam faciet dicto communi, videlicet quod dabit dicto communi ecclesîam S. Marias quam modo tenent Venetici cam logiis quae sunt intra ipsam ecclesiam, et cimiterio ipsius, atque solum Castri Yenetorum quod est in ipsa civitate, si dictum commune instantem et efficacem ad dictam civitatem capiendam succursum miserit galearum.
Item dédit, et concessit jura proprietatis et dominii, cum pleno , jurisdictione merâ et mixtâ, civitatem, sive locum Si* mirri et ejus portum , cum supradictis possessionibus , et districtu,et babitatoribus, introitu, exituque maris, et terrae liberam et expeditam perpetuo possidendam : videlicet totum illud quod pertinet imperatoriae majestati, salvis juribus espiscopatus , et ecclesiarum ipsius civitatis, et eorum militum qui sunt privilegiati in ipsâ civitate, inhabitare ab imperio nostro in ordine
44a RECUEIL
militiae quae cunctis est utilis ad usum mercatioaum , et liabet
bonum portum , et est aflQiiens bonis omnibus.
Pronoisit iterum et convenit dare annuatim commum Januae pro solemniis Ysperos quiogentos , et duo Pallia deaurata , et archiepiscopatui Januensium Ysperos lx. et pallium unum deauratum^ ut memoratur in privilegio felic. memor. Domini Manueiis imperatoris quondam Graecorum.
Item y promisit et convenit quod non faciet de cdetero communi Januae ^ devetum aliquod in toto dicto imperio quod habety et Dei miseiicordia adquisierity de aliquibus mercationibus, victualibus, atque grano, sed ipsis mercationes, yictualia, et granum permittet contrahere de toto jam antedicto impeiio, omnibus et singulis Januensibus, et déferre libéré , et expeditè, sine aliquod impedimento dacitae commercii, sive exacûonis.
Item promisit et convenit quod neu detinebit, nec detineri faciet^ nec permittet aliquam navium, neque lignum alicujus JanuensiS) aliquâ occasione, nec aliquem Januensem in personis et rébus» sed ipsos et ipsas semper exire permittet de toto imperio , personaliter , et realiter , nisi inculpatus foret de aliquo debito, furto, vel rapinâ, de quibus sub cuoâ Januensium debeat judicari.
Item promisit et convenit quod non imponet, aut exiget, nec exigi faciet ab aliquâ personâ aliquod novum commercium, dacitum , seu exactionem in toto imperio praedicto , quod habet vel quod adquisierit Dei misericordià, de illis mercationibus quas émit à Januensibus, nec ipsis vendiderit, nec qui dicuntur Januenses, nisi ut hinc rétro tempore felic. memorix domini imperatoris Kalojoannis agnati nostri solitum fuerit exigi , et baberi de civilibus mercationibus.
Promisit iterum et convenit quod non permittet de caetero negotiari inter Majus mare aliquem Latinum nisi Januensem et Pisanum, et eos qui deffenderent portum, seu res vestiarii, quibus Januensibus devetum non faciet eundi inter Majus