‹ Histoire de la conquete de l'Angleterre par les NormandsChapitre 217 sur 233 · AN DE J. C · texte numérisé non relu

AN DE J. C

Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Aetio v. inl. comiti et magistro utriusque militiae et patricio.

Certum est, et nobis et imperio nostro unicum esse praesidium in supernse divinitatis favore, ad quem promerendum preecipue ehristiana fides, et veneranda nobis religio sufîragatur. Cum igitur sedis apostolicse primatum sancti Pétri meritum, qui princeps est episeopalis coronae, et romans dignitas Civitatis, sacra! etiam synodi firmaverit auctoritas, ne quid praeter auctoritatem sedis istius inlicitum preesumptio adtentare nitalur. Tune enim demum ecclesiarum pax ubique servabitur, si rectorem suum agnoscat universitas. Heec cum hactenus inviolabiliter fuerint eustodita, Hilarius Arelatensis, sicut venerabilis viri Leonis romani papae fideli relatione comperïmus, contumaci ausu inlicita quaedam preesumenda tentavit; et ideo transalpinas ecclesias abominabilis tumultus invasit; quod recens maxime testatur exemplum. Hilarius enim, qui episcopus Arelatensis vocatur, ecelesiae romans llrbis inconsulto pontifice, indebitas sibi ordinationes episcoporum sola teineritateusurpans invasit. Nain alios incompetenter removit, indecenter alios, invitis et repugnantibus civibus, ordinavit. Qui quidem, quoniam non facile ab 1 's qui non elegerant recipiebantur., manum sibi contrabebat armatam, et claustra murorum, in hostilem morem, vel obsidione cingebat, vel aggressione reserabat, et ad sedem quietis pacem praedicaturus per bella ducebat. His talibus et contra imperii majestatem, et contra reverentiam apostolicœ sedis admissis, per ordinem religiosi viri Urbis papa? cognitione discussis, certa in eum ex bis, quse maie ordinaverat, lata sententia est. Et erat quidem ipsa sententia per Gallias etiam sine imperiali sanctione

valitura. Quid enim tatiti pontificis auctoritati in ecclesias non

licerei? Sed nostrani quoque prseceplionem liaec ratio provocavit,

ne ullerius vel Hilario, quem adhuc episcopnm nuncupari sola

mansueti piaesulis permittit humanitas, nec cuiquam alteri

ecclesiasticis rébus arma miscere, au t. praeceptis romani antistitis

liceat obviare. Ausibus etiam talibus (ides et reverentia nostri

violatur imperii. Nec hoc solum, quod est maximi criminis,

submovemus : verum, ne levis saltem inter ecclesias turba nas-

catur, vel in aliquo minui religionis disciplina videatur, hoc

perenni sanctione decernimus, ne quid tam episcopis galli-

cauis, quam aliarum provinciarum, contra consuetudinern ve-

terem liceat, sine viri venerabilis papa Urbis eeternae auctori-

tate, tentare; sed illis omnibusque pro lege sit, quidquid sanxit

vel sanxerit apostolicae sedis auctoritas. Ita ut quisquis episco-

porumad judicium romani antistitis evocatus venire ncglexerit,

per moderatorem ejusdem provinciae adesse cogatur, per omnia

servatis, quaj divi parentes nostri romans Ecclesias detulerunt,

Aëti P. K. A. Unde inlustrîs et praeelara magnificentia tua, prae-

sentis edictalis legis auctoritate, faciet quae sunt superius statuta

servari, decem librarum auii muleta protinus exigenda ab uno-

quoque judice, qui passus fuerit praecepta nostra violari. Et

manu divina Divinitas te éervet per multos aunos, parens

carissime. Datum VIII. Idus junias Romae, Valentiniano Au-

gusto VI. Lunsuie.

[Script, rer. gallic. etfrancic, t. I, p 1b8.)

CONFÉRENCE DES ÉVÈQUES CATHOLIQUES ET AHIENS POUR LA CONVERSION DU ROI DES BURGONDE5

Colhtio episcoporum, praesertim Avili Viennensis, corain Gnndebaldo Burguudioniiui rege, adversus arianos.

Providente Domino Ecclesiaj suoe, et inspirante pro salute tolius gentis cor domni Remigii, qui ubique allaria destruebat

idolorum, et veram fidem pc-tenter cum multitudine signorum amplificabat, factum est ut episcopi plures non contradicente rege congregarentur, si fieri posset, ut ariani, qui religionem christianam scindebant, ad unilalem possent reverti. Quod ut melius fieret videre turque id non consilio accidisse sed occasione, domnus Stephanus scripsit ad episcopos multos, et invitavit illos ad festivitatem Sancti Justi quse instabat, in qua ob frequentiam miraculorum fiebat concursus plurimus populorum. Venerunt itaque de Vienna Avitus, de Arelate iEonius, de Valentia... de Massilia... jus, et plures alii, omnes catholicae professionis et laudabilis vitae in Domino. Qui omnes ad salutationem régis cum domno Stephano ad Sarbiniacum, ubi tune erat, profecti sunt. Erant quidam inibi de potentioribus arianis cum eo, qui si potuissent, probibuissent nostrorum accessum ad regem, sed, Domino coopérante , nihil profecerunt.

Postsaluiationem factam, domnus Avitus, cui, licet non esset senior nec dignitate nec aetate, tamen plurimum deferebatur, dixit ad regem : « Si Excellentia vestra vellet procurare pacem « Ecclesiae, parati sumus fidem nostram tam clare demonstrare « esse secundum Evangeliuin et apostolos quod nulli dubium « erit, quam retinetis non esse secundum Deum et Ecclesiam. « Habetis hic de vestris qui sunt instructi in omnibus scienliis, « jubeatis ut nobiseum alloquantur, et videant si possint res- « pondère rationibus nostris, ut parati sumus respondere race tionibus eorum. » Ad quae rex respondit : « Si vestra tides est « vera, quare episcopi vestri non impediimt regem Francorum, « qui mihi bellum indixit, et se cum inimicis meis sociavit, ut « me destruerent? Nam non est Mes ubi est appetentia alieni, « sitis sanguinis populoium; ostendat fidem per opéra sua. »

Tune humiliter respondit domnus Avitus, faciera habens angelicam ut et sermonem : « Ignoramus, o rex,quo consilio, et qua « de causa rex Francorum facit quod dicitis; sed Scriptura « nos docet quod propter derelietionem legis Dei sœpe subver- « tuntur regua, et suscitantur inimici omni ex parte illis qui se « inimicos adversus Deum constituunt. Sed redite cum populo i. . 21

« vestro ad legem Dei, et ipse dabit pacem in finibus vestris. « Nara si habetis pacem cum illo, habebitis et cum ceteris,et non « praevalebunt inimici vestri. » Cui rex : « Nonne legem Dei « profiteor? Sed quia nolo très Deos, dicitis quia non profiteor « legem Dei; in Scriptura sancta non legi plures esse Deos, sed « unum. » Ad quas domnus Avitus... et cum videret regem pacifiée audientem, protelavit sermonem, et dixit : « 0 si vellet « sagacitas vestra cognoscere quam bene fundata sit nostra fides, « quantum boni vobis et populo vestro inde proveniret ! Nam et « cœlestis gloria vobis non deesset, et pax et abundantia in tur- « ribus vestris. Sed vestri cum sint inimici Christi, super re- « gnum vestrum et super populum iram desuper accendunt, « quod, ut speramus, non esset, si velletis audire monita nos- « tra, et jubere ut vestri sacerdotes de his nobiscum collo- « quantur coram sublimitate vestra et populo vestro; ut sciatis « quia Dominus Jésus est aeterni Patris aeternus Filius, et « utrique coeeternus Spiritus Sanctus, unus Deus benedictus in « seecula, simulque ante tempora, et absque ullo initio. »

Cum haec dixisset, procidit ad pedes régis, et amplectens eos, flebat amare; procubuerunt etomnes episcopi cum eo. Unde rex valde commotus est, et inclinans se usque ad eos, erexit domnum Avitum cum céteris, quibus amicabiliter dicit se responsum daturum illis super petitionibus illorum. Quod est crastina die factum. Nam rex per Sagonam rediens ad urbem, misit ad domnos Stephanum et Avitum, ut venirent apud illum. Qui cum venissent, îex dixit ad illos : « Habetis quod postulatis, nam sa- « cerdotes mei parati sunt vobis ostendere, quod nullus potest esse « coeeternus et consubstantialis Deo. Sed nolo ut id fiât co- « ram omni populo, ne turbœ excitentur, sed tantum coram « senatoribus meis, et aliis quos eligam, sicut vos eligetis ex « vestris quos volueritis, sed non in magno numéro, et id iietdie ce crastina in hoc loco.» Quo diclo episcopi salutato rege discesserunt, et reversi siHit ut omnia intimarent aliis episcopis. Erat autem vigilia solemnitatis Sancti Justi : et licet optavissent quod hoc fieret die solemnitatem sequenti, noluerunt tamen

propter tantum bonum amplius procrastinare. Sed unanimiter decreverunt apud S. Justi sepulcrum pernoctare, ut illo intercedente obtinerent a Domino petitiones cordis sui. Evenit autem ut ea nocte cum lector secundum morem inciperet lectionem a Moyse, incident in illa verba Domini : Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Mgypti, et non audiet vos. Deinde cum post psalmos decantatos recitaret ex prophetis, occurrerunt verba Domini ad Esaïam dicentis : Vadc et dices populo huic : Audiie audientes, et nolite intelligere ; et videte visionem, et nolite cognoscere. Excœca corpopuli ejus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude, ne forte videat oculis suis, et auribus audiat, et intelligat suo corde, et convertatur, et sanem eum. Cumque adliuc psalmi fuissent decantati, et legeret ex evangelio, incidit in verba quibus Salvator exprobrat Judœis incredulitatem : Vœ tibi Corrazaim, vœ tibi Betzaida, quia si in Tyro et in Sidone virtutes factœ fuissent quœ sunt factœ in vobis, jam dudum in cilicio et cinere pœnitenliam egissent. Denique cum leclio fieret ex apostolo, pronuntiata sunt verba illa : An divitias bonitatis ejus et patientiœ et longanimitatis contemnis ? Ignoras quoniam sustinentia Dei ad gœnitentiam te adducit? Secundum autem duritiam tuam et impcenitens cor thesaurizas tibi iram in tempore irœ. Quod cum ab omnibus episcopis observatum fuisset, cognoverunt lectiones illas sic occurrisse volente Domino, ut scirent induratum esse cor régis, Deumque illum in sua impœnitentia relinquere, ad ostendendum divitias justitiee suœ; unde valde tristes effecti> noctem in lacrymis transegerunt. Non destiterunt tamen veritatem nostrse religionis contra arianos asserere.

Igitur tempore quo rex jusserat conveniunt omnes episcopi, et simul ad regiam vadunt cum multis sacerdotibus et diaconibus, et quibusdam de catholicis, inter quos erant Placidus et Lucanus, qui erant de prœcipuis militiœ régis. Venerunt etiam ariani cum suis. Cum ergo sedissent coram rege, domnus Avitus pro catholicis, Bonifacius pro arianis, sermonem haiuerunt. Sed postqnam domnus Avitus proposuit fidem nostram

cum testimoniis sacrae Scripturae, ut erat alter Tullius, et Dominus inspirabat gratiam omnibus quai dicebat, tanta consternatio cecidit super arianos, et qui satis amieabiliter audientiam praebuerat Bonifacius,, nihil omnino respondere posset ad rationes domni Avili, sed tantum quaestiones difficiles proponeret, quibus videbatur velle regem fugitare. Sed cum ab Avito urgeretur ut responderet ad antedicta, promittens se etiam responsurum ad ea quae proposuerat, non potuit respondere ad unam de rationibus quae fuerant a domno Avito propositœ neque ullam pro defensione suae partis allegare; sed tantum os suum in conviais aperiebat, et dicebat catbolicos esse prsestigia tores, et colère multitudinem deorum. Quod solum cum diceret, videretque rex confusionem suœ sectae, surrexit de sua sede, dicens quod in craslinum responderet Bonifacius. Discesserunt ergo omnes episcopi : et quia adhuc dies non erat inclinata, iverunt simul cum ceteris catbolicis ad basilicam domni Justi, confitentes Dominum quoniam bonus, et laudantes eum, qui dederat illis talem victoriam de inimicis suis.

Sequenti vero die iterum ad regiam profecti cum his qui in praecedenti aderant. Cumque ingrederentur, invenerunt Aredium, qui eis persuadere volebat ut regrederentur : dicebat enim quod taies rixœ exasperabant animos mullitudinis, et quod non poterat aliquid boni ex eis provenire. Sed domnus Stephanus, <jui sciebat illum favere arianis, ut gratiam régis consequeretur, licet fidem nostram profiteretur, respondit ei quod non timendum erat ne rixœ procédèrent ex inquisitione veritatis, et amore salulis fratrum suorum; imo nihil esse utilius ad jungendos animos in sancta amicitia, quam cognoscere apud quos esset veritas, quia ubicumque est amabilis est, et professores ejus reddit amabiles. Addidit insuper omnes hue venisse secundum jussionem régis : contra quod responsum non est ausus Aredius amplius resilire. Ingressi sunt ergo,, et cum rex eos vidisset, surrexit in occursum eorum, mediusque inter domnum Stephanum et domnum Avitum, adhuc multa locutus est contra Francorum regem, quem dicebat sollicitare fratrem suum contra se. Sed cum respon-

derent prœfati episcopi quod non esset melior via ineundi pacem, quam concordare in fide, et operam suam, si gratam haberet, pollicerentur pro tam sancto fœdere conciliando, nihil amplius locutus est : sed unusquisque locum, quem prœcedenti dietenuerat, occupavit.

Cum itaque sedissent, domnus Avitus tam lucide probavit quod catliolici non plures deos adorabant, ut sapientiam ejus tam catliolici quam adversarii cum stupore mirarentur. Id autem feeit, ut responderet conviciis qua3 Bonifacius in nostram tidem jecerat. Postquamergo conticuit, ut locum daret responsionibus Bonifaeii, nihil aliud potuit ille dicere, quam quod prœcedenti die fecerat : et conviciis addens convïcia, tanto impetu claïuabat, ut prœ raucitate non posset amplius loqui, et quasi suffocaretur. Quod cum rex vidisset, et safis diu exspectasset, tandem surrexit vultu indignationem prœtendens contra Bonifacium. Tune domnus Avitus dixit ad regem : « Si subli- « mitas vestra vellet jubere, ut hi responderent propositionibus « nostris, ut posset judicare queenam fides esset retinenda. » Sed nihil respondit, neque ceteri ariani qui erant cum illo : adeo stupefacti erant de doctrina et sapientia domni Aviti. Qui cum videret eorum silentium, subjunxit: « Si vestri non possunt res- « pondère rationibus nostris, quid obstat cur non omnes simul « conveniamus in eadem fide? » Tune murmurantibus illis, de sua fide securus in Domino, addidit : « Si rationes nostree non « possunt illos convincere, non dubito quin Deus fidem nostram « miraculo confirme!. Jubeat sublimitas vestra ut tam illi quam « nos eamus ad sepulcrum homiuis Dei Justi, et interrogemus « illum de nostra fide, similiter et Bonifacius de sua : et Domi- « nus pronuntiabit per os servi sui in quibus complaceat. » Rex attonitus annuere videbatur : sed inclamare cœperunt ariani, et dicere se pro fide sua manifestanda facere nolle, ut fecerat Saùl, et ideo maledictus fuerat; aut recurrere ad incantationes et illicita, sufficere sibi et hnbere Scripturam, quae sit fortior omnibus prœstigiis; et haec semper repetentes et boantes potius quam vociférantes. Rex qui jam surrexerat,accipiens per manus

domnum Stephanutn et domimm Avitum, duxit eos usque ad cubiculum suum; et cum intraret, amplexus est eos, dicens ut orarent pro eo. Cognoverunt quidem illi perplexitatem et angustias cordis ejus; sed quia Pater eum non traxerat, non potuit venire ad Filium,ut veritas impleretur : Non est volentis, neque festinantis, sed miserentis Dei.

[Script, rer. gallic. et francic, t. IV, p. 99-i01.)

Page 1