XVIII. B
Lettre de la comtesse Jeanne ' concernant la cession à elle faite par les Templiers de la tenue d'une foire à Ypres (i).
Privilegium fratrum militise templi Yprensis. Ego Johanna Flandrise et Hainoniœ comitissa omnibus notum facio, quod talis est divisiô inter me ex una parte et fralres militise templi ex alla, quod ego debeo habere de csetero nundinas templi, quœ sunt apud Ypram in septimana rogationum, quse se extendunt in villa Yprensi et infra bannileucam villse Yprensis et bas nundinas debeo habere ita libéras, sicut eas fratres templi tenebant , et debeo habere omnes emendas et escancias , quse infra dictas nundinas evenerunt usque modo et evenient, exceptis illis, de quibus finis factus est (i) fra tribus templi, et exceptis illis,qus illi, qui manent super terram templi debent ; et salvo eo , quod nihil juris habeo super terram templi juxta Ypram nec infra nundinas nec extra et pro dictis nundinis habendis remitto eis singulis annis in perpetuum quadraginta libras redditus, quas mihi debebani in terra de Sclipso. Sciendum est itaque,quod prœdictas nundinas possum constituere infra villam Yprensem ubicum> que voluero, et fratres militise templi non possunt recipere aliquem hominem extraneum super terram suam juxta Ypram infra dictas nundinas, unde nundinse possint pati detrimentum , nisi de consilio scabinorum de Ypra. Ut hoc
(1) Archives de la Chambre des comptes à Lille, 4« cartulaire de Flandre, n» 132.
(2) Finem facet^e^ composer, faire un arrangement.
autem sit firmum et stabile présentes lilteras fecisigilli mei munimine roborari.
Actum anno domini MCCXX quinto.
La comtesse Jeanne mande aux échevins d'Ypres quils aient à procurer la réconciliation juridique entre les amis et parents de Jean Medem et ceux de Lambert Voet{\).
7 octobre 1225.
Joanna Flandriœ et Hainoniae comitissa dilectis suis scabinis de Ypra salutem et dilectionem. Intellexi , quod vos iiberam'habetis potestatem corrigendi et componendi inimicicias et discordias et dîstantlas inter burgenses villœ Yprensis secundum voluntatem vestram, meo et omnium jure salvo. Unum vobis mando : volo et per sacramentum , quod roichi fecistis et per fidem,qua mihi tenemini vos submoiieo , quatenus discordias, quse suiit inter amicos et parentes Joannis Medem ex parte una et inter amicos et parentes Lamberti Pedis (2) ex parte altéra ita corrigere et compouere maturetis , quod propter defectum vestrum et propter pigritiam vestram villse meae nullum malum eveniat; alioquin sciatis pro vero , quod de prœdîcta liberlate vos de celero gaudere non permittam. Datum Insulis feria tertia ante festum beati Dionysii anno Domini MGCXXV.
(1) D'après Toriginal, Archives dYpres, 2« bureau voûté, layette 1, n» 30 A, eiRoodenbouck, fol. 127, collalionné sur ce cartulaire.
(2) Pes, traduction latine du mot flamand voet.
Ferrand et Jeanne donnent un nouveau privilège pour Sélection annuelle des échevins d'Ypres (I).
2i mars 1228, nouv. si.
Fernandus Flandriœ et Hanoniae Comeâ et Johanna uxor ejus, Flandrise et Hanonise comilissa omnibus praesentes litteras inspecturis salutem. Noverint univers! ; quod nos di lectis Scabinis et Burgensibus nostris de Ypra concessimus scabinagium de anno in annum habendum in perpetuum in hune modum videlicet , quod illi , qui modo sunt scabini, anlequam annus scabinatus eorum finiatur , per sacramentum suum accipiant quinque probos viros infra dictam villam Yprensem, qui jurabunt corporaliter tactis sacrosantis, quod quinque viros eligent utiliores, quos noverint in tota villa Yprensi ad scabinatum; et illi quinque stalim jurare debent scabinatum, etpostmodum illi quinque, qui scabinatum juraverunt per sacramentum suum , debent octo alios probos viros eligere in eadem villa, qui similiter jurabunt scabinatum. Et sciendum, quod nullus amplius , quam per duos annos simul , scabinus esse poterit; et si per duos annos continuos aliquis scabinus fuerit , per annum ad minus de scabinatu cessabit; nec possunt simul et semei pater et fîlius esse scabini, vel frater et frater, nec avunculus vel patruus , et nepos, vel duo consanguinei germani, nec socer et gêner. Quod ut ratum et stabile permaneat in perpetuum, prœsentes litteras sigillorum nostrorum munimine fecimus confirmari. Datum Brugis anno Dominicse incarnationis, mil-
(1) Archives d'Ypres , livre rouge , fol. i verso , bureau secret , case 98.
jusTincATivES. 547
lesimo ducentesimo vigesimo septimo , mense Martio in die sancti Benedicti.
Règlement de la foire et tarif du tontieu à Messines (i). Mars 1228 , nouv. st.
Nos A. divine patiencia hamilis abbatîssa et totusconventus mecinensis. Notum facimus omnibus présentes litteras înspecturis. quod cum inter nos ex una parte et mercatores Flandrie et aliarum terrarum ex parte altéra super nundinis pagamento et theloneo mecinensi diu contentio fuisset agitata : nos tandem et mercatores predicti de consensu et Yoluntate karissimi domini nostri Fernandi Flandrie et Hanonie comilis illustris. compromisimus in quatuor idoneos viros videlicet Ghildulphum et Henricum ram scabinos de Brugis. Johannem medem et Rogerum de sancto jacobo scabinos de ypra. fideliter promittentes quod quicquid predicti quatuor super predictis ordinarent : ratum et gralum haberemu^ ex ulraque parte. Ipsi igitur adinvicem consilio habito et privilegio ecclesie super confirmatione nundinarum mecinensium diligenter inspecto ordinaverunt in hune modum.
In festo beati remigii nundine mecinenses cum quatuor diebus abbatisse inchoentur. et sic per decem et novem dies sub jure ecclesie terminentur. Expletis vero hiis diebus pagamenlum duret usquead festum ommium sanctorum.
(1) D'après roriginal aux Archives d^Tpres , 2« bureau voûté , layette 8. n» 6.
Nune (Je theloneo mecinensi quomodo débet accipi est dicenduiD. A prima die nundinarum usque ad festum omnium sanctorum : vendentes nichil debent solvere per totas non* dinas. nisi quatuor denarios qui dicuntur durpcnghe vei pertusage. Exceptis mercatoribus brugensibus. Iprensibus. Gandensibus. furnensibus. illis de dixmude. de erdenborg. de ostborg. de oudeuborg. de greveninghe. de audenarde. manentibus intra pontem et hospitale. hii solvunt duos denarios durpenghe. et per hos denarios vendunt libère per totum terminum predictum. prenominati mercatores. Si vero aliquid emerint infra predictum terminum nichil debeut donec ad portas venerint nisi de eo quod ponderatur. et per predictum terminum solvunt medietatem tocius thelonei sicut postea declarabitur.Ëodem modo dicimus de hiis hominibus qui vendunt in stallis quod debent solvere quatuor denarios de stallatione. exceptis Brugensibus. iprensibus. et aliis prenominatis qui solvunt tantum meditaetem tocius ihelonei per omnia. nisi emant quod pertinet ad pondum. Qui vendit dolium vini quator denarios. et qui émit quatuor denarios similiter. et qui vendit dolium vini infra aqueductum nichil solvit. scd qui émit quatuor denarios solvit. Exceptis ubique brugensibus. Iprensibus. et aliis prenotatis. De omnibus hiis que ponunlur ad terram in foro quatuor denarios. siculi de pomis. de piris. de piscibus. et de karettis que vendunt panes et alia in foro. Qui vendit equum vel palefridum duos denarios. et qui émit duos denarios similiter. tam in foro quam extra. Qui jumentum émit unum denarium. et qui vendit unum denarium. Qui puUum equi vendit unum denarium. et qui émit unum denarium. Qui vaccam émit unum denarium. et qui vendit unum denarium. Qui porcum vendit unum obolum , et qui émit unum obolum. Qui ovem vendit unum obolum. et qui émit unum obolum. De emptione veterum pannorum de quinquesolidis unum denarium quaiiscumque sit pannus. de novis pannis qui inciduntur et venduntur per frusta similiter de quinque solidîs unum
dcnarium. si per frusta venerint ad portas. Pannus cappe ii d. sive incisus fuerit sive non. De penna agnina ii d. De peilicio agnino duos denarios similiter. De penna vei pellicia varia quatuor den. De foruris vulpinis duos den. De coopertoriis singuiis quatuor denarios.
Sciendum omnia nova que vendunlur vel emuntur non debenl solvere donec ad portas venerint. et ibi si venerint non ligata sed per partes : de quinque soiidis unum denarium. de hiis que incisa sunt. Si vero venerint ad portas ligata et corJata solvit lorcellus quatuor denarios tantum. Si vero panni non cordati venerint ad portas quilibet solvet duos denarios. nisi transierint per duviam (i). De culcitra quatuor denarios. De tica duos denarios. De cappa de cornualgeobolum. Duodena capparum sex denarios. Torcellus capparum quatuor denarios tantum. Quicquid ponderatum est nichil solvit ad portas nisi unum denarium de disle. Rusga vel cista plena varie opère quatuor denarios. Si in sacco millenarium varii operis quatuor denarios. Ârcha serata quatuor denarios. non serata duos denarios. Saccus lane empte non ponderatus ad portam decem denarios. lorica quatuor denarios. Halsbergul duos denarios. Cophia unum denarium.
I Nunc dicendum de iis que per pondum venduQtur. pondus
lane quinque denarios ponderatori. Saccus duorum pondorum decem denarios. Sciendum etiam quod ponderator ponderabit saccum integrum si requisitus fuerit a merca- ; tore, vel a nuncio suo et tune habebit duodecim denarios eo
I quod saccum integrum ponderabit : et quinque denarios pro
I ponderatione. De sacco integro tenente duas waghas et
I dimidiam habebit decem et septem denarios. Si plus tenet
plus solvet secundum aveoantum. et per hos denarios sunt
(1) La Douve, ruisseau, en flamand Doviebeek, prend sa source entre Locre et Bailleul, passe au midi des villages de Dranoutre et Wulverghem et de la ville de Messines, et se jette dans la Lys à Wameton.
liberi : peromnia depondo et tinbom (1). Brugenses autem et alii prenotati hoc totum integralîter solvunt. Sed alii et de aliis iocis dabunt de sacco intègre vinginti duos denarios.
Pondus casei quinque denarios. Pondus cere novem denados pro pôndo et tinbom quos novem denarios soWunt tam brugenses. Iprenses quam alii. et omnes alii. Pondus cepi vel sagiminis quinque denarios. similiter kerca quatuor denarios. Ponderatio aluni, grane fili tam lanei. quam linei. cotoni. et omnium specierum centum libre unum denarium. Centum libre cupri vel staminis unum denarium similiter. Omnis mercenarius vel apotecarius de quolibet sacco vel torcello duos denarios cum venerint ad portam. Omnis mercator qui emerit aliquid novi et hoc cum rébus suis posuerit cum ad portam venerit inde solvet prout debuerit.
Nune dicendum est de iis que intègre venduntur. Omnis emptor potest merces suas ad hospicium infra portas portare et in uno torcello si voluerit omnia ligare. et inde solvet dum venerit ad portam quatuor denarios. si vero res suas particulariter portare voluerit : de quolibet panno solvet duos denarios ad portam post se posito. si autem in dorso equi ves suas posuerit. pannum vel torcellum solvet quatuor denarios. exceptis mercatoribus Iprensibus. et aliis sepedictis qui medictatem debent thelouei. Currus honeratus uno torcello quatuor denarios tantum. si plures torcelli de quolibet quatuor denarios. Si vero multi panni vei alie res divise ponuntur in curru vel in karetta quelibet solvet portionem suam ut prediximus.
De solutione coriorum dicendum. quelibet dakera continens decem coria duos denarios ad portas. Manipulus ferri
(1) Espèce de treuil, essieu horizontal ou arbre à enlever des fardeaux, à charger et décharger. Le levier servant au transport des tonneaux s'appelle en flamand bierboom (arbre à bierre). Tiné, en patois picard, a également la signification de treuil.
oboliim. Dolium calibis vel stali quatuor denariosad portas. Qui émit gladium obolum.
Duodena gladiorum quatuor denarios. Centum pelles oilum vel agnorum duos denarios. Si non cordate venerint ad portos. Si cordate : de quolibet torcello quatuor denarios. Dakera pellium caprinorum cum pilis duos denarios non cordata. Duodena cordubani non cordala ad portas quatuor denarios. et torcellus quatuor denarios. De coriis boum paratis dakera quatuor denarios.
Preterea sciendum quod intrantes res nichil debent nisi unum denarium de calseia. nisi transierint per duviam.
Hec omnia observanda sunt sine difficultate et exactione aliqua a prima die nundinarum usque ad festum omnium sanctorum. exceptis pannis coloratis qui ad bannum pertinent quos non licet vendere transacto tempore nundinarum.
Sciendum autem quod abbatissa mecinensis warandizare et maniUenere débet omnes mercatores corpora. et res suas ad nundinas mecinenses venientes infra dominium suum et tractare per legem et sc^binagium et omni conquerenti et reo justiciam facere. infra tercium diem.
Nos igitur Â. dicta abbatissa et totus conventus mecinensis predictorum quatuor bonorum virorum dictum approbantes et ordinationem ipsorum stabiiem tenere volentes présentes litteras sigillis nostris duximus munîendas. Actum anno domini m*» ce® vigesimo septimo mense marcio.
xxir
Concordat entre le chapitre de Saint-Martin et les échevins d'Ypres au sujet de l'administration de Phôpital de Sainte-Catherine (i).
Mai 1230.
UnÎTersis Christi fidelibiis tam futuris quam presentibus présentes lilteras inspecluris. H., prepositus. et Capitulum sancti martini yprense. et Scabini de ypra salutem in domino. Universitati vestre notum facimus. quod de cornmuni consilio in hoc convenimus..quod.. Prepositus sancti martini in hospitali domine margarete potestatem habeat in spiritualibus. Ita. quod fratres. et sorores ipsius domus habitum religionis assumant ab eo. et obedientiam ei faciant manualem. et ipse excessus corrigat et peccata. sicut in ecclesia sua. et faciat fratres. et sorores domus regulariter et honeste vivere. Scabini vero post mortem ipsius margarete potestatem habebunt in temporaiibus ad honorem dei et utilitatem domus. Ita quod quocienscumque ipsa domus. magistro. vel aliquo novo fratre opus habuerit. vel sorore. fratres et sorores ipsius domus. sub periculo anime, et ordinis eligent personam ydoneam. et utilem domui. et Scabini confèrent ei temporalia si fuerit persona ydonea et utilis. Si vero non fuerit persona ydonea et utilis domui dicent fratribus elsororibus. ut aliam personam eligant magisydoneam. et utilem domui. cui temporalia domus ipsius digne conferre valeant. et honeste. Minuendi autem bona domus ipsius. vel in alios usus convertendi. nullam penitus potestatem habe-
({)Registrum rubrum S. Martini Yprensis, fol. 14 ; l'original existe aux archives de la ville.
ibw
bunt. nec. prepositus nec Scabini.. Prepositus aulem. vel capellanus qui confessiones audiet infirmorum. et corrige! peceata. tam fratrum. quam sororum« magis sciens necessitatem ipsorum quam alius. poterit dicere magistro domus cujusmodi victuaiia iofirmus desideret. et debebit ei providere magister domus pro possibilitate facultatum domus. secundum consilium.. prepositi. et Gapellani. Magister domus eiigetur de ipso coUegio a fratribus et sororibus. et Scabini committent ei temporaiia. quod si maie amministraverit : per Scabinos ab amministratione. sine contradictione amovebitur. Simiiiter. et frater. et soror. Ut igitur hrc rata et firma permaneant présentes litteras sigillis. Ecclesie. et ville duximus muniendas. Actum Ânno domini. M» CC" Iricesimo. mense maio.
Keure ou ordonnance pénale des échevins d'Ypres contre ceux qui enlèvent des filles mineures contre le gré de leurs parents ou tuteurs^ et contre les filles majeures consentant à leur enlèvement (I).
Juillet 1230.
Nos scabini et burgenses de Ypra notum facimus lam futuris quam prsesentibus, quod de communi consilio et consensu consensimus et stabilivimus ; quod quicumque puellam sub tutela patris vel matris sive alterius cujuslibel
(1) Aux Archives d'Ypres, 2« bureau voûté, tiroir I, n» 36 ; original scellé du scel de la ville en cire verte à lacs de soie rouge.
3K4 PiàCBS
tutoris coDStitutam sine volantate iilias, sub cojus tutela coDsîstit, abduxerit, oam querimonia inde delata fuerit ad scabinos, sivc non fuerit delata ad eos, abductor exiex erit in perpetuum et exheres omniam bonorum, quae ad ipsum possenl devenire jure hereditario, ita quod de bonis patris ipsius abductoris vel malris vei cujusiibet allerius cognati sui nihil unquam jure hereditario percipiet, puella vero si habuerit anuos suos et abduci spontanea voluntate se consenserit, similiter exheres erit de bonis patris sui et matris ot omnium cognatorum ipsias, quœ ad ipsam jure hereditario possent devenire ; si Tero paella annos suos non habuerit, non fiet exheres, sed ille, qui eam abduxerit caput suum amittet et idem erit quicumque eam receperit, dummodo ipsa in domo sua pernoctaverit in scabinagio nosiro (1) per bonam et legitimam verilatem»
Ut igitur haec rata et firma permaneant présentes litteras sigillo villse nostrse duxiraus muniendas.
Actum anno domini MCC tricesimo, mense Julio.