G. Item si. G. et À. per testimonium..…. et ipse
24. G. Itemsi. G.et 4. Quotiescunque. Poterunt contradicere, a Comite sibi.
25. G. Item de omnibus. G. pertinentibus, placita tenebunt ia praesentia Comilis, etc. , comme dans celle de Bruges. Plus loin, Instituti etiam. 4. pertinentibus, 1illi quem Comes ad justiciam tenendam inslituerit respondebunt.
G. et A. Burgenses. Consensum.
Ordonnance du comte Philippe d'Alsace, sur les attributions des Baillis en Flandre.
Vers 1178.
Huec sunt puncta, quue per universam lerram suum Comes vbservari praecepit |.
6 1. Primo qui hominem occiderit, caput pro capite dabit.
$ 2. Item baiïllivus Comitis poterit arrestare hominem qui forefecit sine Scabinis donec ante Scabinos veniat, et per consilium corum plegium accipiat de forisfacto.
$ 5. Item si baillivus volens hominem arrestare, non potuerit, ct auxilium vocaverit, qui primus fuerit, et baillivum non adjuverit, in forisfacto erit, sicut Scabini considerabunt, nisi forte ostendere quis potuerit per Scabinos, quod ille qui arrestandus erat, inimicus ejus sit de mortali faidà; et tunc sine forisfacto erit licet baillivum non adjuverit ad capiendum suum inimicum.
$ 4. Item baillivus Comitis erit cum Scabinis, qui eligent probos viros villae ad faciendas tallias et Assisas, sed cum talliabunt Scabini, vel Judicia facient, vel inquisitiones veritatis, vel protractiones, non intererit baillivus : aliis autem consiliis quae ad utilitatem villae pertinebunt, baillivus intererit cum Scabinis, scriptum autem talliae et assisae reddent Scabini baillivo, si postulaverit.
$ 5. Item baillivus accipiet forisfactum adjudicatum Comili per Scabinos, ubicumque illud invenuerit extra ecclesiam et ubicumque accipi debct per Scabinos.
8 6. Item qui bannitum de pecunià receptaverit eadem lege de
1 D'après Diericx, Lois des Gantois,t. 1, pay 61—74. Lesbroussart, sur D'Oudegherst, t. I, pag. 431, et trois cartulaires conservés à Gand.
pecunia tenebitur, qua ! bannitus; et si fuerit capite bannitus, qui receptatus est, tunc receptans tenebitur de forisfacto LX lib. Quod si vir domi non fuerit, et ejus uxor bannitum receptaverit, rediensque vir, tertià manu proborum virorum jurare potuerit : quod baonitum in domum suam receptum esse nescierit; sine forisfacto remanebit : si autem absentià mariti, uxori prohibitum fuerit per Scabinos, ne bannitum reseptet, de caetero non poterit eum sine forisfacto receptare.
6 7. Item de quindenä in quindenam habet comes, vel baillivus ex ejus parte, veritatem si voluerit de iis, qui bannitos receptaverunt 2.
$ 8. Item domus diruenda Judicio Scabinorum, post quindenam a scabinis indultam, quandocunque Comes praeceperit , aut baillivus ejus, diruetur a Communia villae, campana pulsata per Scabinos : et qui ad diruendam domum illam non venerit, in forisfacto erit, sicut Scabini considerabunt, nisi talem excusationem habuerit, quae Scabinis sufficiens videatur.
6 9. Item pater non poterit forisfacere domum vel rem filiorum, quae eis ex parte matris contingit nec filii poterunt forisfacere rem vel domum patris, quae ex parte patris venit.
$ 10. Item si homo per Scabinos domum suam sine scampo $ invadiaverit, eam forisfacere non poterit, nisi salvo catallo ejus, qui domum illam hbabet in vadio.
$ 11. Item fugitivus de aliquà villà pro debito, si in alià villà inventus fuerit, arrestabitur , et ad villam, de quä fugerat, reducetur , et judicium Scabinorum illius villae subire cogetur.
6 12. Item si quis vulneratus fuerit , et videatur Scabinis, quod non sit vulneratus ad mortem, et postea de illo vulnere mortuus fuerit, Scabini non erunt in forisfacto contra Comitem, qui minorem plegiaturam acceperunt de eo qui eum vulneravit, quam si mortaliter fuisset vulneratus.
1 C. III, quam.
2? InC.let IL, est hic $ in... positus.
% C. I, Scampa. C. II, Scampo. Ce mut signifie fraude , dol.
Charte par laquelle l'empereur Frédéric Is accorde aux negocians de Flandre deux marchés sur terre a Aix-la-Chapelle, et deux autres sur l'eau à Duisbourg , avec certains privilèges, ainsi que le droit de libre navigation sur le Rhin.
29 mai 1173.
Fredericus, Dei gratia, Romanorum Augustus : Notum facimus imperii fidelibus, quod, ex petitione dilecti nostri Philippi Comitis Flandriae, quatuor fora mercatoribus Flandriae statuimus, duo quidem apud Aquisgrani, per terram ; et alia duo apud Dusburch, per aquam, certis temporibus observanda. Initium autem unius erit fori apud Dusburch in festo beati Bertholomei, et per quatuordecim dies perdurabit ; alterius erit initiumi laetare Jherusalem et per totidem observabitur. Aquisgrani vero aliud forum habebit initium in capite jejunii per quatuordecim dies observandum ; aliud in festo Sancti Michaelis totidem dicbus frequentandum. Finitis singulis quatuordecim diebus, Flandrenses, et caeteri mercatores, postmodum quieti maneant per alios quatuordecim dies, nichil de pannis suis vendentes ; deindé verd , post illum terminum, omnia licenter vendant : solventes apud Dusburch, tale theloncum quale solent Coloniae persolvere, et precium dent de libra sive trutina. Ut autem mercatores melius habeant commodum, novam monetam apud Dusburch cudi praecipimus in denariis ; et apud Aquisgrani in obolis, quorum marcha praeponderabit uno denario Coloniensi monetae ; hos etiam denarios et obolos ,
l D’après le Witten Boeck, fol. 75 verso, aux archives de la ville de Gand. Diericx l’a donnée avec quelques inexactitudes dans ses Mémoires sur la ville de Gand, t.I, pag. 118.
Comes Flandrensis, per terram suam dandos esse praecipiet. Quicumque mercatores , sive Flandrenses sive alii, bona sua cuiquam crediderunt, coram judice et Scabinis haec faciant , qui testimopium rei creditae perhibeant ; et mercator ita faciens, per testimonium judicis et Scabinorum, bona credita sine contradictione recipiet. Sed si super bonis creditis, testimonium judicis et Scabinorum non habuerit, ille a quo bona requiruntur, sacramento sine vara 1 se expurget, quod bonorum debitor non extiterit. Cujuscumque terrae mercator bona sua per testimonium judicis et Scabinorum credita rehabere non potuerit, a judice et Scabinis illius loci, quem debitor inhabitat, justiciam requirat, et petat ‘ ut indè debitor secum transmittatur ad judicem et Scabinos, qui bonis creditis interfuerunt, coram quibus debitorem convincat : quod si justiciam requisitam non invenerit, deinde illius loci mercatoribus , ubi negata est ei justicia, pignus auferat, donec justitiam consequatur , et ob hanc causam loci alterius mercatores non infestet. Si quis insecutus fuerit mercatorem de majori loco ad minorem, imponens ei aliquod malum, si querimoniam prosequi voluerit , revertatur cum mercatore ad locum , in quo malum sibi fatetur esse illatum , et coram judice justitiam consequetur : priüs tamen quam revertatur conquerens , fidejussionem faciat merca- Lori, quod querimoniam suam, in majori loco, prosequi velit ; quam si non fuerit exsecutus, et defecerit, secundum fidejussionem prius factam, mercatorem pro gravamine per satisfaclionem , sibi conciliet ; sed si prius fidejussionem mercatori de prosequenda querimonia non feccrit, mercatorem non gravabit, sed in pace dimittet. Si quis mercator senserit se gravari contra justiciam in loco minori, licentiam habeat appellationem faciendi ad majorem locum , a quo minor locus justiciae suae leges acceperat. Nemo mercatorem de Flandria duello provocabit, sed si quid in eum habet dicere, juramentum illius absque vara recipiat. Idem mercatores, sub nosiro conductu , salvis rebus et personis , habebunt ascensum et descensum in Reno, et in aliis aquis sive terris in imperio nostro constitutis, et qui vim aut injuriam eis conferre praesumpserit , a gracia nostra sit exclusus. Ut igitur omnia supradicta permaneant
Garantie, caution, synonyme de wara, wardu , wurantia.
inconvulsa, sigillam nostrae majestatis, praesenti paginae, cum sigillo dicti nostri Philippi Comitis Flandriae praecipimus apponi. Acta sunt haec omnia anno dominicae incarnationis M. C. LXXIIF, indictione sexta. Datum apud Fuldamïiij Kal. Junii feliciter. Amen.