‹ Histoire de la mission du ThibetChapitre 136 sur 170 · CLE MENS PAPA XII · texte numérisé non relu

CLE MENS PAPA XII

Illuslris ac potentissime ttex, salutem et Lumen Graliæ.

Magnam nobis lætitiam attulit dilectus filius, Franciscus Horatius a Penna, Religiosæ Capucinorum Societatis Alumno , a quo Romam regresso diligenter edocti fuimus, Celsitudinem tuam singulari benevolentia ipsum, suosque Aposlolicos Missionarios excepisse, multisque Regiæ benignitatis argumentis luculenter honestasse ; tantam vero in Te reperisse egregiæ virtutis indolem, atque excelsam mentis sagacitatem, ut exposita Celsitudini tuæ admiranda christianæ fidei mysteria, sapientissimæ leges, morum disciplina mirificaque ad hominum cultum, moderandumve Imperium vitæ instiluta, Te ad ipsius laudem statim commoverint. Quin et illectus splendidissima nostræ Religionis specie, quæ non præoccupatis ingeniis facile patet, et Te plurimum delectare visus fuerit. Enim vero hac Tua in eosdem Missionarios humanitate, noscendæque veritatis inclinatione animum Tibi nostrum suavissimo charitatis vinculo devinxisti, idque Celsitudini Tuæ nostris hisce litteris compertum reddere statuimus, grata memoria prosecuturi, quidquid illis

APPENDICE

adhuc dederis Patrocinii, et in posterum daturum, spem fecisse libentei' accepimus quam ut alacrius implendam suscipias, ipsum Franciscum Horatium, qui præclaris virtutihus magnam sibi non minus a Nobis quam a Celsitudine Tua gratiam conciliavit, indulgentes desiderio Tuo, redire ad Te jussimus cum aliquot Ordinis sui sociis opem ipsi allaturis ad prædicandam, tradendamque subjectis Imperio tuo populis Evangelii veritatem, unde solum ad sempiternam felicitatem aditum patefieri, ac sterni viam posse pro certo reputare debes. Illos, ut Regia auctoritate munire, et eâ, quam hactenus experti sunt, beneficentia complecti velis, majorem in modum Te cupidissime oramus ac obtestamur.

Quin autem nostri Nos voti compotes facias, dubitare profecto non sinit ingens quæ hujusque pervenit, fama præstantissimi animi, Tui, eum præsertim Celsitudini Tuæ latere nequeat, niliil aliud, quam ut tuam, Tuæque Gentis immortalem salutem, de qua pro Apostolici nostri ministerii munere, pro Tuoque erga calliolicam Religionem studio plane solliciti sumus, præstandam, curandamque annitamur, præclaros istos Viros ad i 1er adeo salebrosum aggrediendum Nos adegisse.

II i ne autem, ut uberior proveniat fructus, Celsitudinem Tuam, qua vi maxima possumus, hortamur, atque obsecramus, ut Regio Diplomate iis, quos isthuc legamus, aliisque deinceps Catholicæ Religionis Præconibus faeultatem præbeas, libéré aperteque non Lhassæ tantum, in Domicilii tui Sede, sed per omnes Imper ii Tui regiones Evangelicam legem promulgandi, quam si ipse profiteri, tuoque exemplo cæteros præire tandem inducas animum, lætitiæ nostræ, cumulum adderes. Et sane, cum Tibi tua gens plurimum debeat mitissimo dominatu non parum præsentis prosperitalis adepto, nihil ei tamen, ac Tibi dedisse reputare debes, nisi hæc una salutis via sempiternam Beatitudinem in tuto collocet, quam Celsitudini Tuæ incredibili ac singulari studio vehemenler optamus.

Dat. Romæ die XXIV, sept. MDCCXXXVIII.

Autorisation de prêcher et d’embrasser la foi catholique.

(Vol. 1, page 41.)

Nos Nivagu, Rex Tibeti, mandamus universaliter omnibus hominibus, qui sub sole sunt, et particulariter omnibus Ministris Lhassæ, Capitibus hominum, Capitibus 10U hominum, Capitibus decem hominum, Capitibus Tartarorum, et omnibus parvis et grandibus, Ministris Hemor, Gnalep, Chirlajis, omnibus Fortalitiorum et Provinciarum Gubernatoribus, omnibus Gubernatoribus multorum Castellorum, Gubernatoribus subordinatis, et Nobilibus, privilegiatis, et omnibus aliis Potenlibus, et minus Polentibus, ut nullus vestrum Patres Europæos, Religionis Capucinorumappellatæ, seu Lama Gokhar (id est, Sacerdotes inferiores) qui cum aliis, ad quærenda propria commoda, hue venientibus, partem non habent, nec ad facienda negotia, seu mercimonia, sed unice ad beneficendium omnibus, et ad Nos in operibus verorum Sanctorum docendos, ad omnes per viam veram Paradisi ducendos, ad subjectos in vera obedientia erga suum Regem et Ministros instruendos, et ad legem veri Dei, id est, legem Evangelicam prædicandam et propagandam hue venerunt, ab executione præsentis privilegii impedire præsumat. Summus Pontifex, vel Magnus et supremus liorum Patrum Lama, haud aliter ac Pater amore plenus,

APPENDICE

omnes hommes compassione et amore prosequitur, et ideo ad eos a via inferni abducendos, et e contrario ad eos in semitam æternæ et immensæ gloriæ Paradisi dirigendos, non attentis quasi immensis expensis, ad omnia Régna, quantum possibile est, Prædicatores veræ legis ablegat, et ad hune quoque solum fînem, non ex alio motivo, eos ad hoc quoque nostrum Regnum misit. Hinc omnibus hisce Patribus, Europæis nuncupatis, seu Sacerdotibus parvis, et omnibus illis qui deinceps hue pertingent, Sigillum nostrum pro semper damus et concedimus, legem veri Dei prædicandi et propagandi, et quidem libéré, manifeste, publiée, non solum in Civitate Lliassæ, sedetiam in toto Thibeti Regno, in omnibus et quibuscunque locis, omnibus, et cujuslibet conditionis Personis, sive Religiosis sive sæcularibus. Et in hune fînem vobis omnibus supradictis generaliter, Potentibus et minus Potentibus, et particulariter Chinensibus, Tartaris, Hor, et omnibus aliis sive Religiosis sive sæcularibus mandamus, ne ullus eos impedire attentet. Et si qui lumine veri Dei in corde suo, ad veram legem amplectendam illuminati, liane libéré, et propria voluntate et arbitrio amplecti desiderant, et opéré amplectentur, Vos omnes supradicti non præsumatis illos desuper impedire : nullus vestrûm eos turbet, vel iis veram legem observare inhibeat. Notum insuper Vobis omnibus supradictis facimus, quod omnes, qui liane veram legem sequentur et observabunt, a Nobis, magis quam prius, ceu fidelissimi subditi sint recipiendi, omnesque illos, sicut et ipsos veræ legis Prædicatores, seu Missionarios Apostolicos defendemus, custodiemus, sub nostra particulari protectione habemus et habebimus. Nec præsumite facere rem minimam, quæ præbeat materiam seu occasionem illos inquietandis sed illos sua quiete frui quilibet sinat. Vos omnes supradicti hasce litteras vobis bene imprimite. — Datum ex Kaden Chagsar, Residentiæ Triumphatoris omnium partium, anno Avis Ferreæ 30 septimi mensis (ju.xla nos, 7 septembris 1741.)

Lettre du Grand Lama au Pape Clément XII.

(Vol. 1, p. 42.)

Clemens XII Pontifîci nuncupato, qui terrain vel regnum Romæ pacifïcè gubernat, præsentes litteras offero.

Occasione, quâ ad Regnum Tibeti Patres Europæos vocatos, Religionis dictæ Capucinorum, misistis, hi Nobis præsentarunt vestras litteras in forma Brevis, et munus, consistens in vitris ad modum trianguli ibidem formantibus, corona ex ambra, una crista ex vitro in argento cum duodedecim lapidibus fictis ligata, in octo vasculis clirystalli, parvis et magnis, in teloscopio magno ac optimo, in 4 aliis teloscopiis minoribus diversis, in sex paribus perspicilliorum diversorum, duobus vitris multiplicationis, speculo parvo, in chrystallo, argento ligato, quo accenditur agnis, et litteræ reduntur majores, 4, duodenis globorum cum lapidibus ex vitro coloris cærulei, capsacum diversis medicinæ ampullis, petio coralli, serto excorallis, tribus sigillis, 12 cultellis scriptoriis, in 3 paribus forticum, in duobus thecis acuum ex ebore, serico ornatæ, in multis aciculis, imagine cujusdam Lamæ, vel Cardinalis affabre depicta ; statua Papæ ex ambra, crumena acu phrygio variata, duobus vasibus pro conservando thee, uno ex aurichalco deaurato, et altero ex argento Augustano horologio ex aurichalco cum

Mission du Thibet. — II. 25

APPENDICE

pondéré, imaginibus omnium Paparum, Imperatorum, Regum Franciæ, Ilispaniæ, Portugalliæ, Magnorum Magistrorium Melitensium impressis, chartis geographicis, 8 iconibus Germanise incisis, variis quinternis chartæ Europææ, stalua equi cum conchylio ex petra, libro marmoris nigri, pelio telæ ex lino, duabus tubis in modum theatri, 2, pixidibus ex métallo gemmato, numismate argento cum effigie Papæ, etc.

Quod ad gubernium Regni, qualecumque illud sit, requiritur pax et tranquillitas illius totius. Àccepi, quod vestra essentia et incomparabilis potentia, copiosissima mérita, gloriosæ ac sublimes virtutes, optimique animi propensio consistant tum in amore, quo omnes prosequimini, tum in missione aliorum, ut operenlur bonum, quod vere optimum est regimen. Qualecumque sit infinitum et utile, si eo gaudeant viatores, qui su ni quasi innumerabiles, et si h i omnes maneant in pace, lande dignum est.

Hinc sicut propensus affectus vos commovit ad mittendas litteras, ita, ut deinceps idem sequatur, opto. Repeto noviter, quod efïicere, ut Regnum consistât in pace, sit actio laude digna, præsertim si et cor in tam excellenti opéra stabiliatur. Et quantumvis planities, montes, et maria Vos et Nos disjungant, cor tamen amicitiæ à nobis non elongatur, hinc ulterius vestra digna dictamina patefacite.

Nostrum munus in vélo serici albi, in 3 laminis auri mineralis, in corona ex lazulo, duobus velis llammantibus, 3 petiis auro laciniatis ex China, etc., consistit.

Datum in die optimo meriti primi mensis autumni, Stellæ Trumthô, anno terribili Avis Ferreæ ( id est 7 octob. 1741).

Lettre du roi du Thibet au Pape Clément XII.

(Vol. 1, page 42.)

Régi, qui condit et conservât legem, gubernat amplam regionem Europæam versus meridiem, et qui omnes Viatores ad fesla et gaudia immensa et interminabilia ducit.

Corpus vestrum resplendet haud aliter ac altissimus mons Ricoulnumbo, qui a longé ad instar solis et lunæ radiat. Sicut lex vestra omnibus viventibus suggerit pacem, ita et Nos illam gustare fecistis, transmittendo Nobis per Laman, vestrum subditum, tum litteras, tum plura dona mirabilia insimul cum incomparabili imagine vestra, egregiè depicta, et alia ex auro confecta ; quæ omnia cum ad Nos salva pervenerint, cor nostrum majore affecerunt gaudio. Nos quoque recognoscenles pro Pâtre et Matre omne Vivens, omnibus benefacere studemus, præsertim autem Vobis, et Vestris subditis, quos cum prædictis muneribus gaudenter excepimus, cor vivum et optimum iis debemus, cum ex regione longinqua, per vias abstrusas, et absque intentione negotiandi sed solum ob finem legis ad Nos pervenerint. Lama (Præfectus) legem docere, et Medicus (abus Missionarius) viventes ab infirmitate liberare student. Verè magnus, optimus, et mirabilis est vester zelus dum ad hune finem absque intuitu tôt laborum, et periculorum, quæ in itinere tam longo sufferre necessum est, hujusmodi homines ad Nos ablegatis. Quemadmodum vasta liæc regio tolum mundi pondus régit, ita Vos omnium Viventium onus portatis, quod stupore, laude, et gratiarum actione dignum est.

Lama Vester, Medicus, sicut et alii, qui in Tibeto cunctantur, et ad

APPENDICE

Chinenses, et alia loca se extendunt, aliud non quærunt et ambiunt, quam ut omnibus benefaciant Yiventibus ; bine et Nos eos adjuvamus, et, ne ullum daranum, vel contrarietatem sufferant, iis publicum cùrn nostrum Diploma dedimus, et pi’oin desiderium spei vestræ complevimus. In quantum ad propagationem legis, iliiusque executionem cùm diversus sit credendi modus in Yiventibus, solitnm non est, ut lege nostra ullius fldes proscribatur, vel ut ullus ad alterius legis transitum violenter cogatur, cùm hoc aliud non esset, quam Yiventes torquere ; nihilominus si qui reperiantur credentes in legem Dei veri, haneque profiteri et exequ velint, à Nobis nec impedientur, nec iis id prohibebitur. Et quanlumvis inter Régna nostra unum ab altero multum distet, oportet tamen vicinos nos esse corde, et litteris continuo ablegandis.

Munus quod Vobis mittimus, consistit in quinque laminis auri mineralis, pretio panni auro intexti ex China, centum crumenis moschi, foliis chartæ Thibetanæ etc.

Hanc Epistolam Vobis offerimus ex magno Palatio Regis Lliassæ, die meritorio mensis et anni Avis Ferreæ (id est 11 octob. 1741).

Mgr Borghi autorise les prêtres de la Société des Missions-Étrangères à évangéliser le Thibet.

(Vol. 1, page 65.)

Ego infrascriptus Fr Joseph-Antonius Borghi, Episcopus Bethsaïdæ et Vicarius Apostolicus Thibeti et Indostani, Vicario Apostolico provinciæ Sutchuensis in imperio Sinarum. Qui pertinet ad Societatem Missionariorum Gallorum, dictam Missionum ad Exteros, libenter impertior licentiam mittendi aliquos e Missionariis sive Gallis, sive Sinensibus suæ jurisdictioni subjectis, in regiones Thibeti et alias quæ sitæ sunt inter fines imperii Sinici et montes dictos Imalaya ; et iis qui a prædicto Vicario Apostolico mittentur, concedo facultatem in dictis regionibus, Evangelium prædicandi, et ministerii Apostolici munia obeundi, ut tantum utendo facultatibus ordinariis, quas Vicarii Apostolici, missionariis jurisdictioni subjectis communicare possunt juxta folium facultatum ordinariarum, quæ a Sacra Congregatione de Propagande Fide concedi soient.

Datum Parisiis, die 21a Augusti 1844.

F. JosEPn Ant. Ep. et V. Ap.

Bref de Grégoire XVI pour l’érection du Vicariat Apostolique de Lhassa (27 mars 1846).

(Vol. 1, page 66.)

Page 1