FIN DU SECOND ET DERNIER VOLUME
APPENDICE
Le P. Félix de Montecchio est nommé missionnaire apostolique au Thibet.
(Vol. 1, page 32)
Decretum Sacræ Congregationis generalis Propagandæ fidei ' habitæ die 1 1 Januarii 1704.
Referente R. P. D. Carolo Augustino Fabrono, Secretario, Sac. Congregatio Missionarium Apostolicum in Regnis Tibeti ad decennium declaravit P. Felicem a Montecchio Ordinis Capucinorum, sub directione tamen et dependentie P. Joannis Francisci a Camerino Præfecti, vel alterius Præfecti, seu Vice-Præfecti a Sacra Congregatione deputandi, cui omnino parère debeat, ac necessarias facultates ad Missiones exercendas ab eodem juxta sibi tributam auctoritatem in totum, vel in parte recipiat, servata semper ipsius Præfecti, vel Vice-Præfecti tam circa facultates, quam circa loca, et tempus easdem exercendi moderatione ; nullo vero modo extra fines suæ Missionis iis uti queat ad quam, donec et quousque pervenerit, nulla prorsus exemplione aut privilegio gaudere possit.
Dalum Romæ die et anno, quibus supra.
Lettre du Pape Clément XI au roi du Thibet.
(Vol. 1, page 33.)
Illustri ac Potentissimo Régi Lassæ CLEMENS PAPA XI
Illustris ac Potenlissime Rex salutem et lumen Divinæ Gratiæ.
Inter egregias magnoque principe dignas dotes, quibus Celsitudinem Tuam insignitam esse fama vulgavit, præcipuum sibi vindicare locum clementiam, quâ Christianæ fidei cultores in amplissima tua ditione respicis, ex Dilecto Filio, Religioso Yiro, Dominico Fanensi, Ordinis Minorum S. Francisci Capucinorum nuncupatorum professore, in istis partibus Apostolici Missionarii munere diuperfuncto, ac istbuc propediem reddituro, non sine ingenti lætitiæ sensu cognovimus. Quia vero ad Nos in
APPENDICE
primis pertinent bénéficia, quibus Celsitudo istos Christi fideles, ac præsertim Apostolicos Missionarios regia plané benignitate prosequitur, prætermittere nullo modo voluimus, quinhas ad Te daremus littei’as, ex quibus tum gratum, pronumque animum erga Te nosfrum, tum etiam propensum, quod eo nomine gerimus, desiderium gratificandi Tibi luculenter intelligeres. Et si autem lætiora in dies de singulari tua in eosdem Apostolicos Missionarios benevolentia nobis allatum iri constanter speremus, eos nihilominus prævalido Celsitudinis Tuæ patrocinio, ac Tutelæ majoremin modum commendamus, non omissuri interea Regem Regum, ac Dominum Dominantium enixe, ac assidue rogare, ut secundos faustosque rerum successus indesinenter Tibi tribuere, et quod caput est, perfectum veritatis suæ lumen ostendere non dedignetur.
Datum Romæ etc, die VI Januarii MDCCXIV Pontificatus Nostri anno quarto decimo.
Ordre au Général de la Compagnie de Jésus de rappeler ses religieux du Thibet.
(Vol. 1, page 34.)
Decrelum Sacræ Congregalionis Generalis de Propaganda fide die 12 decembris 1718.
Referente Eminentissimo et Reverendissimo Domino, Cardinali Francisco Rarberino, Sacra Congregatio, inhærendo ac confirmando Décréta alias édita sub diebus 13 januarii 1636, 28 aprilis 1698, prima Mardi et 20 Septembris superioris anni 1717, statuit, et mandavit serio, atque districlé injungit, ac præcipit Patri Præposito Generali Societatis Jesu, ut juxta ejusmodi Décréta omnino dimittat Missiones in Regnis Tibeti, utpote P. P. Capucinis llalis diu jam assignatas ; atque inde, quacumque dilatione, tergiversatione, ac mora sublata, revocet, ac removeat suos Religiosos, qui ad eas excolendas Missiones inconsultâ Sacra Congregatione, imo, et contra ejus Décréta se contulerunt.
Datum Romæ die et anno, quibus supra.
Lettre au Général de la Compagnie de Jésus rappelant du Thibet le P. Desideri.
(Vol. 1, page 34.)
Admodum Reverende Pater in Christo.
Pax Christi.
Jam anno elapso P. Provinciali Goæ scripsi, ut V. R. e Missionibus Tibeti revocaret, cùm mihi ita a Sacra Congregatione de Propaganda fide fuerit ordinatum, ex eo, quod Missiones utriusque Regni Tibeti PP. Capucinis cum exclusione cujuscumque alterius Religionis fuerint con-
APPENDICE
creditæ. Repetii et inculcavi hæc eadem mea jussa hoc anno tum dicto P. Provinciali, tum R. V. in meis responsoriis ad suas, Lisbonam jam missis, quatenus inde per viam ordinariam navium Goæ isthuc dirigerentur.
Quantumvis deprompta liujus meæ dispositionis executione dubitari non possit, nihilominus ex novo Illustrissimi D. Secretarii Congregationis de Propaganda fide impulsu, renovo hisce meis, quæ per aliam viam ad R. V. diriguntur, eumdem meum ordinem, cùm plurimùm me urgeat executio jussuum Sacræ Congregationis, præsertim ob Décréta 15 Januarii 1665, et 28 Aprilis 1698, emanata, quibus cavetur, ne ullus in locis, aliis Religionibus pro Missionibus assignatis, novam Missionem absque expressa Sacræ Congregationis licentia fundet. Quando R. V. dedi licentiam se transferendi ad Régna Tibeti, assignatio hæc Missionum Tibeti facta à Sacra Congregatione Capucinis nota mihi non erat : imo à me fuit suppositum. quod, cùm dicta Missio fuerit à nostris Patribus fundata, et ab iis usque ad annum 1650: quo ob persecutionem fuerunt ejecti, culta, ab aliis non ampliùs fuerit reaperta ; bine R. Y. novam banc dispositionem, à novis notitiis à Sacra Congregatione receptis provenientem non miretur, et hisce meis receptis illico de ista Missione discedere disponat, cum merito, quod Eam coram Deo ob iter tam arduum in se susceptum, et per cognitionem nostræ S Fidei cum solidis principiis et tanlo zelo in memorato Regno promotam acquisivisse conftdimus, cui sollicitam obedientiam Suæ Divinæ Majestati acceptiorem quam si omnia ilia Régna ad sedem veram converteret, adjungat, et statim me de executione hujus meæ dispositionis informet, qui me S. S. Sacrificiis et orationibus suis commendo.
Romæ, 16 januarii 1719.
Servus in Christo Michael Angélus Tamburinus.
Décret de la Propagande assignant mille écus à la mission du Thibet.
(Vol. 1, page 3a.)
Decrelum Sacræ Congregationis Generalis de Propaganda fide habitæ die 12 decembris 1718.
Referente Eminentiss. et Reverendiss. Dno D. Cardinali Francisco Barberino, Sacra Congregatio decrevit subministranda esse pro hac unica vice tantum Patri Procuratori Generali Capucinorum scuta mille monetæ Romanæ pro Missionibus et Missionariis ejusdem Ordinis in Regno Tibeti, quæ tamen pei Syndicum Sæcularem Catholicum si haberi possit, in aliquo earumdem Missionum loco cauto, ac luto deponi, ac servari debeant ; ita nullo modo, aut sub quovis colore, ac prætextu distrahi, mutuari seu negociari, etiam in minimo obulo, unquam possint sub pœna privationis Officii, atque etiam vocis activæ et passivæ, a contravenientibns incurrenda. Eadem tamen Sac. Cong. declaravit posse permitti, ut eàdem pecuniæ summa, aut aliqua ejus parte P. Præfectus, ac Missionarii pro tempore uti tantum valeant in casu, quo annua subsidia, ac provisiones alias à Sac. Congregatione assignatæ, et quotannis transmitti solitæ, aliquando in eas Regiones non pervenerint ; ita tamen, ut in
APPENDICE
earumdem provisionum adventu, eadem summa seutorum mille statim,ac intégré per eosdem PP. Missionarios compleatur, ac redintegretar, et, ut suprà, tuto deponatur : ejusmodi reintegrationis atque depositi publico aliquo, ac valido documento Romam ad Sacram Congregationem transmisso : quod et de hujus Decreti executione omnino, et quamprimum faciendum intelligatur.
Datum Romæ die et anno quibus suprà.
Décret de la Propagande ordonnant que tous les achats ou les dons de propriété soient au nom du Souverain Pontife.
(Vol. 1, page 35.)
Decretum Sacræ Congregalionis de Propcigandci fide habitæ die 12 decembris 1718.
Referente Eminentiss. et Reverendiss. Dno D. Cardinali Francisco Barberino, Sacra Congregatio decrevit, omnia et singula loca, Domos et Hospitia hujusque acquisita et acquirenda per emptionem, vel piorum benefactorum donationem, aut alio quovis titulo, a PP. Capucinis Italis Missionariis in Regnis Tibeti, et aliis in Indiis Orientalibus, ac prœcipue in Oppidis Chandarnagor, et Patna : præterea quidquid aliud ipsis Missionariis relictum, donalum vel in eleemosynam traditum fuerit, ab iisdem proprio nomine possideri non posse ; sed omnia esse debere, et intelligi sub immediata proprietate, et dominio Sedis Apostolicæ quibus uti tantum valeant dicti Patres Missionarii pro tempore,quo degunt in iis Regionibus. Id autem exprimendum esse in quibuscumque scripturis, et contractibus per Syndicum sæcularem catholieum, si haberi possit, faciendis tam privatim,quam in publica forma, sub pœna contra id agentes, ultra alias inflictas in Extravagantibus : Exiit qui seminat , et Exivi ; aliasque in Decretis Sacrarum Congregationum expressas pfivationis Officii, ac vocis-activæ et passivæ.
Datum Romæ die et anno quibus suprà.
YII
Achat par les Capucins d’un terrain où doit être construite une église.
(Vol. 1, page 37.)
Gokar. Seseipso existentis Dei Vicarius Lama (Cenbo) Maximus, Summus Pontifex Romanus Innocentius XIII pro Lamis Capuccinis tam præsentibus, qui venerunt in banc terrain excelsam et admirandam lucis, ac Sedis potentis et misericordis Regis Sciakhjœ in Regno Pot, quam pro successoribus eorum in perpetuum, ut illi ad legis suæ cultum orationis domum, et cœnobium exiguum ædificarent, émit intégré solutis tanghis argenteis octodecim, solum quadratum, cujus unumquodque latus est columnarum duodecim, situm in loco, qui dicitur Sar-kju-na-khar ; quemad-
APPENDICE
modum planius liquet ex tabulis Fisci. De vectigalibus atque tributis, mens, et vol an tas impleatur Yenerabilium Pedum. An. Ligni Serpentis die II Mens, secundi : idest, 8 Apr. 1723.
Autorisation de construire une église.
(Vol. 1, page 37.)
Yobis Lahis Gnier, Mi-phon-so , Ne-lep notum facimus, quod quum Lamæ Gokar venerint, ut omnibus in Tibeto viventibus bénéficiant, emerintque Lhassæ persolulo pretio solum Sar-kju-na-khar, ubi Cœnobiolum 1 ad norman diplomatis Venerabilium Supremorum Pedum erigere valeant, sigillum nostrum hoc ipso privilégie eisdem concedimus. Nemo eos vexare audeat, et impedire quominus ædificium absolvere valeant, sed curent singuli ut quiete Illi, et sine ulla perturbatione agant.An. Ligni Serpentis Mens. IV. die 9 : idest 21 Maii 1723.
Permission d’extraire des matériaux pour la construction de l’église.
(Vol. 1, page 37.)
Lahis Gnier, et Mi-phon. Quum lama Gokar ex beneplacito Venerabilium Supremorum Pedum diploma obtinuerint, quo parvum Cœnobium ædificare valeant, liceat eis ex (reservatis) latumiis, aliisque sodinis lapides, et bitumen haurire.Nec ullus sit sive Gnier , sive Mi-phon, qui eos quovis modo aut prohibeat, autimpediat. An. Ligni serpentis Mens. 5. die 20 : idest 1 Jun. 1725.
Subscribuni Kalonii
Sic fiat juxta Yoluntatem Venerabilium Pedum, et ad normam diplomatis : terrain et lapides sumant, dummodo respublica Regni nihil patiatur incommodi, nec materiem erutam vendant et sodinarum loca désignent Gnier et Mi-phon.
Défense d’empêcher les ouvriers de travailler pour les Capucins.
(Vol. ,i, page 38.)
Yobis Lahis Gnier Mi-phon, Ne-lep, cœterisqué Minis tris. Quandiu absolutum non sit Cœnobium Lamarurn Gokar, nulla Potestas, nullique Ordinarii
1. Cœnobii nomme apud Tibetanos inteliigitur Templum seu Ecclesia, in qua Sacrapublica celebrantur, conjuncta ædibus Monachorum.
APPENDICE
Reipublicæ Àdministri audeant fabricatores, aliosve operarios ab incœpto opéré avocare, aul quoquo modo vexare, el impedire.J •
An. Ligni Serpentis Mens 3. die 23 : idcst 6 Junii nostri An. 1723.
Addunt Kalonii.
Si Fisco fuerint opus, abducuntur : subdilis tantum, etiamsi opus babuerint, fabricatorum quemquam abstrahere, vel conducere nefas esto.
Décret confirmant tous les privilèges accordés précédemment aux Capucins.
(Vol. I, page 38.)
Universis hominibus, qui sub sole versantur, præsertim vero Lahis Gnier, Mi-phon , Khja-phon, Cjhu-phon, Taroka, cœterisque majoribus, minoribusque Ministris Nemor, Ngalep , Cjirlang, cunctis denique Subditis nostris magis minusque potentibus. Quum Larnæ Gokar An. Aquæ Leporis empto solo Sar-kju-nn-khar in extremitate Lliassse , solutoque pretio, exiguunt Cænobium ædificaverint ; venerintque hue non mercaturæ causa, sed ut viventibus benefaciant, sigillum nostrum eisdem concedimus. Itaque omnibus et singulis 1 Tibetanis, Tartaris, Horensibus, Sinensibus iterum edicimus alque jubemus, nequis eos vexare audeat vel perturbare: Eos præterea immunes facimus a vectigalibus ac tributis Poa, Trel, Hula, Tzhstrel, et ab alio quo vis onere ac censu sive hactenus imposito, sive in posterum imponendo : Agite vos ut Illi quieti vivant, nec ulla vel levi molestia afficiantur : Hujusque nostræ jussionis sensa mente, et corde impressa servate : Ex Kadenlhang-sar Domo Regis undique triumphantis : An. Terræ avis, Mense 12. die 10 : idest 29 Januarii nostri An. 1729.
Lettre du Pape Clément XII au Grand Lama.
(Vol. 1, page 39.)
Magnifico Viro, Vices Magni Lamæ gerenti in Regno Tibeti CLE ME NS PACA XII
Magnifiée Vir , salulem el Lumen Divinæ Graliæ.
Ea multa de. Tuo erga se, suosque socios Apostolicos missionarios benevolo studio ac voluntate nobis relulit dilectus fdius, Franciscus Horatius a Penna, Religiosæ Capucinorum familiæ Alumnus, quæ maximam Tibi a nobis gratiam comparunt, gratissimamque Tui nominis memoriam apud nos perpetuo non permansuram dubitare non sinunt ;
1. Nomina propria Nationum in Diplomate Tibeti, sunt : So, Pot, Hor, Sok, Ser, Khja, Cihetzhen, Su, Kiatig, Gnie , Tzher, etc, Adde Kaa ex Diplom. Lamæ M. Bez-ha-rar-bo-ba, bas omnes gentes quæ ad quatruples tantum, notiusque genus reducuntur, Thibetanos vertimus Horenses , Tartaros, atque Sinenses.
APPENDICE
qua de re nostris quoque litteris certissimum testimonium Tibi reddere æquum duximus. Simul vero ingenti nos gaudio perfudit narrata sagacissimi Tui ingenii præstantia, ac docililas, quibus internoscere Tibi licuit Catholicæ nostræ Religionis splendentissimam lucem, et veritatem amare insuper ac magis æslimare traditam ab ipsa morum disciplinam gravissimam, sanctissimasque vivendi leges. unde hominum genus ad animi tranquillitatem, et ad fortunæ casus pacifice ferendos institui queat. Quæ quidem Tibi vel ipsa docente natura, atque indito purgatis mentibus recti, bonique semine se prodidisse arbitramur.
Intelligimus enim Te ad honestatem, et virtutis cultum naturali instinctu, ac vestræ Religionis documentis plurimum propendere ; quocirca non inani ducimur spe, Summi Dei miseratione illuc tandem Te adductum iri, ut aperte conspicias, non alium patere aditum ad sempiternæ vitæ felicitatem, quam Evangelii doctrinam sectando, quo vestris instituas non parum accedere videamini ; idque, ut agendum tibi proponas, tuoque exemplo , atque auctoritate frequentissimos populos, quibus summa laude præes, Sacrorum Imperio Tecum perductos, hoc omnium maxime insigni, ac per necessario beneficio cumules, Te hortamur, quod facile eventurum putamus, si eidem dilecto filio, Francisco Horatio, ejusque sociis veniam dederis ubique vestrarum Gentium christiana Dogmata promulgandi.
Idcirco siquidem illos Tui omniumque vestrum amantissimos ad vos dilficillimo et longo itinere redire jussimus, Tuæ fidentes erga ipsos compertæ benevolentiæ, nec abhorenti a nostris legibus voluntati ; ad reliquam tuæ dignitatis gloriam liane omnium amplissimam ut addas, utque Missionarios nostros benigne excipias, vehementer obtestamur, implorantes Tibi ad tantum opus DivinæGratiæ præsidium.
Dat. Romæ die XXI sept. MDCCXXXVIII.
Lettre du Pape Clément XII au roi du Thibet.
(Vol. 1, page 40.)