PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEl,
Universis Christi tidelibus præscntes li Itéras inspecturis, Salutem et Apostolicam benedictioneiii!
Ecce tribulationes apprehenderunt nos. Diaboli tentamenta grassanlur in nobis. Quapropter merilo nos tenet timor divinæ iræ ; intelligimus enim pressuras , et angustias secundum peccata nostra venire : tantoque magis hæc nos formido conturbat, quod non semel vidimus gregis curæ nostræ coramissi mala ; ac personare Nobis assidue videntur aures nostræ divinis illis, per Jereraiam pronunciatis vocibus : Frustra percussi filios vestros et disciplinam non receperunt, iteraverunt vias suas , et malitiæ eorum non sunt consumptæ. Ita ut verendum sit ne aggravet jiistus Dominus super nos maiium suam, et cognoscamus quam amarum sit eum in iniquitatibus provocare. Quamobrem placemus Dominum in aniaritudine animarum nostrarum , et offerentes' Deo sacrificium contriti cordis, et spiritus liumiliati, amplectamur in jejuniis,
(1) Bullaire.
et lacrymis veram pœnitentiam , concludamus eleemosynam in sinu pauperis, ut hæc pro nobis exoret ad Dominum; ipse enim visitât facinora in virga, et in flagellis delicta, misericordiam vero suam non dispergit à nobis, Hanc misericordiam ut consequamur, ad tribunal gratiæ, cum fîducia adiré nos oportet unanimi oratione; memores multum posse apud Deum Patrem Domini nostri Jesu Christi, Patrem misericordiarura, unanimes voluntates, et concordes preces ; Dominum enim dixisse novimus : Si duo ex vobis consenserint super terram, de Omni re, quamcumque petierint, üet illis a Pâtre meo, qui in cœlis est. Hoc autem ut fructuosius, et majori cum spiritus ardore peragatur, ex veteri Ecclesiæ Romanæ, omnium Matris et Magistræ, more in præsentibus necessitatibus ad ejusdem Ecclesiæ Thesauri largam dispensationem pro nostro pastorali officio confugiendum duximus.
§ 1. Itaque ex parte omnipotentis Dei Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, omnes, et singulos utriusque sexus Christi fideles tam in aima Urbe nostra, quam alibi ubique locorum constitutos auctoritate Apostolica paterne, enixeque requirimus, monemus, et in Domino adhortamur ad infrascripta devote peragendum et adimplendum, et ad pias ac fervidas ad Altissimum preces effundendum , ut per viscera misericordiæ suæ, Ecclesiam suam exaltare, eamque ab hostium conatibus et insidiis defendere, hæresim extirpare, Principibus Christianis pacem, et veram concordiam donare, ac præsentibus Ecclesiæ necessitatibus subvenire dignetur.
§ 2. Nos enim de Omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum Pétri et Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi , ex ilia ligandi, atque solvendi potestate, quam nobis Dominus, meritis licet minime suffragantibus, conlulit, Universis, et singulis Christi fidelibus in Alma Urbe prædicta degentibus, qui solemnibus processionibus, quas a Capella nostra publica Palatii Apostolici ad Ecclesiam Sancti Pétri in Vaticano feria quarta, et ab Ecclesia Sanctæ Mariæ Angelorum ad Ecclesiam Sanctæ Mariæ Majoris feria sexta præsentis hebdomadæ una cum Venerabilibus Fratribus nostris Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinalibus, Christianorumque Regum, et Principum