item, quid adderetur Ecclesiœ boni majoris,sipapa
kik PIÈCES JUSTIFICATIVES.
sicut semel facilita centieisin die cuiiibet fîdelium hasremis> sioncs et parlicipationes tribueret ?
89. £x quo papa saiutem quaerit animarum per yenias magis quàm pecuDias; cur suspendit iilteras et veniasjam olim coDcessas eùm sint œquè efficaces ?
90. Hœc scrupuiosissima laicorum argumenta soift potestate compcscere, nec redditâ ratione diluere , est Ecciesiam et papam hostibus ridendos exponere et infeiices christianos facere.
91. Si ergô veniœ secundùm spiritum et mentem papœ praedicarentur, facile illa omnia solverentur, imô non essent.
92. Yaleant itaque omnes illî prophétie qui dicunt populo Christi : Pax , pax, et non est pax.
93. Benè agant omnes illi prophetœqui dicunt populo Christi : Crux, crux , et non est crux.
94. Ëxbortandi sunt cbristiani ut caput suum Christum per pœnas, mortes infernosquesequi studeant :
95. Ac sic magis per multas tribulationes intrare cœlom quàm per securitatem pacis confidant.
ProiestaHo,
Ego Martinus Lutherus doctor, ordinis eremitarum Wittembergœ, publiée testatum volo , propositiones aliquot contra pontificales, ut vocant, indulgentias à me éditas esse. £tsi autem me hactenùs neque celeberrima hœc et laudatissima schola nostra, neque clvilis aut ecclesiastica potestas condemnaverity sunttamen, utaudio, quidam prœcipitisatque audacis ingenii homines^ quire quasi benè cognità et perspectâ haereticum me pronuntiare audent.
Ego verè, ut antè ssepè , ita nunc quoque , per fidem christianam obtestor singulos, vel ut meliorem mihi monstrent viam , si quibus hœc divinitùs esset reveiata, vel certè suam sententiamDei et Ëcclesiœjudiciosubmittant. Nonenimadeo temerarius sum ut meam solius opinionem cœteris omnibus anteferri , neque tam stupidus etiam , ut verbum Dei fabulis, humanà ratione excogitatis, postponi velim.
N'^ Vil.
Lettre de Luther à Léon X , p. 241.
Beatissimo Patri, Leoni decîroo, pontifie! maximo, frater MartÎDUS Luther, Augustinianus , salutem œternam.
Aaditam audivi de me pessimam, beatissime Pater, quo iotelligo, quosdam amicos Tecisse nomen meum gravissimè coram te et tuis fœtere, ut qui auctoritatem et potestatem clavium et summi pontificis minuere molitus sim : indè hœreticus, apostata, perfidus et sexcentis nominibus, imè igoominiis accusor. Horrent aures et stupent oculi , sed unicum stat fiduciœ praesidium , innocens et quieta conscientia. Nec nova audio. Taiibus enim insignibus et in nostrà regione me ornaverunt homines isti honestissimi et veraces, id est, pessimè sibi conscii, qui sua portenta mihi conantur imponere, et meft ignominie suas ignominias giorificare ; sed rem ipsam, beatissime Pater, digneris audire ex me infante et inculto.
Cœpit apud nos diebus proximis prœdicari jubiiœus ille indulgentiarum apostolicarum, profecitque adeô, ut prœcones illius, sub tui nominis terrore, omnia sibi licere putantes, impiissima hœreticaque palam auderent docere, in gravissimum scandalum et ludibrium ecclesiasticae potestatis, ac si décrétâtes de abusionibus quœstorum nihil ad eos pertinerent. Nec contenti, quôd liberrimis verbis hœc sua yenena diffunderent, insuper libellos ediderunt, et in vulgum sparserunt , in quibus, ut taceam insatiabilem et inauditam avaritiam, quam singuli penè apices oient crassissimè, eadem iila impia et haeretica statuerunt, et ita statuerunt, ut confessores juramento adigerent, quo hœc ipsa fidelissime instantissimèque populo inculcarent.
Yera dico, nec est, quo se abscondant à colore hoc ; extantlibeili, nec possunt negare. Agebantur tum illa prospéré, et exsugebantur populi falsis spebus, et ut propheta ait, carnem desuper ossibus eorum toUebant , ipsi verô pinguissimè et suavissima interea pascebantur.
Unum erat, quo scandala sedabant , scilicet terror nominis
lui, ignis comminatio , et hœretici nominis opprobrium. Hœc enim incredibile est, quàm propensi sint intentare , quandoque etiam si in meris opiniosisque nugis suis contradictionem senserint : si tamcn hoc est scandala sedare, ac non potiùs iuer& tyrannide schismata et seditiones tandem stiscitare.
Yerùm nihilomioùs crebrescebant fabote per tabernas de avaritift sacerdotum, detractionesque clavium summique pontificis, ut testis est yox totios hnjus terrai. Ego sanè (ut fateor) pro zelo Christi, sfcnti mitïi videbar, aut, si ita placet , pro juveniii caiore urefoar, nec tamen meom esse videbam, hi iis quicquam statnere aut facere.
Proiode monui priyatiin aliquot magnâtes ecclesiaruro : hic ab a)iis acceptabar, afiis ridictrlum aiiis aliud videbar : praevalebat enim nominis tui terror et censurarum intentatio : tandem cùm nihil possem aliud, yistim est , saltem leniusculè illis reluctari , id est , eorum dogmata in dubhim et disputationem vocare. Itaque schedulam disputatoriarn edidi , invitans tantùm doctiores , si qui vellent mecum disceptare , sicut manifestum esse etiam adversariis oportet , ex prœfatione ejusdem dismeptationis.
Ecce, hoc est incendium , quo totum mundum qnemntur conflagrari, forte , quôd indignantor me unnm, auctoritate tuA apostolicft magistrum theologiœ, jus habere, in publicâ seholâ disputandî pro more omnium universitatum et totius ecdesia^, non modo de indulgeniiis , verùm etiam de potestate, remissione, indulgentiis divinis, incomparabiliter majoribus rébus : nec tamen multùm moyeor , quôd hanc mihi facultatem inyideant à tuœ Beatitudinis potestate concessam, qui eis fayere cogor invitus multô majora , scilîcet quôd Aristotelis somnia in médias res thîeoiogise miscent atque dte divinâ majestate meras nugas disputant , contra et eitra facultatem eis datam.
Porrô, quodnam fatum urgeat has solas meas disputationes prœ cséteris , non solùm meis sed omnium magistrorum , ut in omnem terram penè exierint, mihi ipsi miraculum est. Apud nostros et propter nostros tantùm sunt editœ , et sic editœ, ut mihi incredibile sit , eas ab omnibus inteiligi. Disputationes enim sunt 9 non doctrinse, non dogmata, ob-
PIÈGES JUSTIFICATIVES. kïl
scmriùs pro more , et œnigmaticos positae : alioqui si praevidere potuissem, certè id pro meâ parte curâssem , ut essent intellectu faciliores.
Nanc quid faciam ? Revocare non possum, at miram mihi invidiam ex efl invulgatione video conflari : invitus venio in publicuin pericolosissimumque ac varium hominum judicium, prffîsertim ego indoctus, stupidas ingenio, vacaus eruditione, deinde nostro florentissimo sœculo, quod pro suft in literis et ingeniis felicitate etiam Ciceronem cogère possit ad angolum, lucis et pubhci alioqni non îgnavum sectato-< rem. Sed eogit nécessitai y me anserem strepere inter olores.
Itaqne qnô et ipsos adversartos mitigem, et desideria muitorom expleam : emitto ecce meas nagas, declaratorias mearum disputattonum. Ëmitto antem, quo tutior sim, sab tui nominis praesidfo, et taœ protectionis umbrft, beatissime Pater : in quibQs intelfigent omnes , qui volent , quàm pure simpliciterqne ecclesiasticam potestatem et reverentiam clavîum queesierim et coluerim, simulque quàm inique et falsè me tôt nomittibos adversarii fœdaverint. SI enim talis essem , qualem illi me vider! cupiunt , ac non potiùs omnia disputandi facultate recte à me tractata fuissent, non potuîsset fieri , ut illustrissimus princeps Fridericus, Saxonlie dux , elector imperii, etc., hanc pestem in suft permitteret universitate , cum sit catholicœ et apostolicœ veritatis unus facile amantissimus : nec tolerabilis fuissem viris nostri studii acerrimis et stadiosfssimis. Verùm actum ago, quando illi suavissimi homines non verentur mecum et principem et universitatem pari ignominift conflcere palam.
Quare , beatissime Pater , prostratum me pedibus tuae Beatitudinis offero; cum omnil>us quœ sum et habeo : vivifica , occide, voca , revoca , approba , reproba^ ut placuerit. Yocem tuam, vocem Christi, in te praesidentis et loqucntis agnoscam. Si mortem merui, mon non recusabo. Domini enim est terra , et plénitude ejus : qui est benedictus in siecttla, Amen. Qui et te servet in œternum, Amen. Die S. Tri- Ditis, anno MDXYIII.
F. Martinus Lutherus, August.
4^8 PIÈCES ItSTiFiCAtiVEâ.