VII
THÈSES DE LUTHtR.
Page 139.
Amore et studio elucidands veritatis haec subscripta themata disputabuntur Wittembergse, praesidente R. P. Martino Luthero, eremitano augustiniano, artium et sanctae theologia3 magistro, ejusdem ibidem ordinario lectore. Quuie petit ut, qui non possunt verbis pra^s^tes nobiscum disceptare, agant id litteris absentes. In nomine Domini nostri Jesu Christi. Amen. Anno hdxvii.
1. Dominus et magister Jésus Christus, dicendo : Poenitentiam agite, etc., omnem vitam fidelium pœnitentiam esse Toluit.
2. Quod verbum de pœnitentiâ sacramentali, id est, confessionis et satisfactionis, qux sacerdotum ministerio celebratur, non potest intelligi.
5. Non tamen solam iatendit interiorem; imo interior nuUa est, nisi foris operetur varias carnis mortificationes.
4. Manet itaque pœna donec manet odium sui, id est, pœnit^tia vera intùs, scilic^t usque ad iutroitum regni cœlorum.
5. Papa non vult nec potest ullas pœnas remittere, prseter eas quas arbitrio vel suo vel cancmum imposuit.
6. Papa non potest remittere ullam culpam, ni«u declarando et approbando remissam à Deo; aut certè reioittendo casus réservâtes sibi, quibus contemptis, culpa prorsùs remaneret.
7. Nulll prorsùs remittit Deus culpam, quin simul eum subjiciat bumiliatum in omnibus sacerdoti suo vicario.
8. Canones pœnitentiales solùm viventibus sunt irapositi, nibilque morituris secundùm eosdem debent impoiii.
9. Inde benè nobis facit Spiritus sanctus in papa, excipiendo in suis decretis semper articulum mortis et necessitatis.
10. Indoctè et malè faciunt sacerdotes ii, qui morituris pœnitentias canonicas in purgatorium reservant.
i 1 . Zizania illa de mutandâ pœnâ canonicâ in pœnam purgatorii videntur certè dormientibus episcopis serainata.
12. Olim pœnaî canonicsB non post, sed ante absolutionem imponebantur, tanquam tentamenta verse contntiouis.
15. Morituri per mortem omnia solvunt, et legibus canonum mortui jam sunt, babentes jure earum relaxationem.
14. Imperfecta sanitas seu caritas morituri necessariô secum fert magnum tûnorenh tantôque majorem, quautô minor fuerit ipsa.
368 HISTOIRE DE LUTUEK.
15. Hic timor et horror satis est se solo, ut alia taceam, facere poenam purgatorii, cùm sit proximus desperationis horrori.
16. Videntur iflfernus, purgatorium, cœlum diiTerre, sicut desperatio, propedesperatio, securitas diffenint.
17. Necessarium yidetur animabus in purgatorio sicut minui horrorem, ita angeri charitatem.
48. Nec probatum videtur ullis aut rationibus aut scripturis, quôd sint extra statum menti, seu augendae charitatis.
19. Nec hoc probatum esse videtur, quôd sint de suâ beatitudine cert» et securae, saltem omnes, licèt nos certissimi simus.
20. Fgitur papa remissionem plenariam omnium pœnarum, non sinipliciter omnium intelligit, sed à se ipso tantummodô impositarum.
21 . Errant itaque indulgentiarum commissarii, qui dicunt per papa^ indulgentias hominem ab omni pœnà solvi et salvari.
23. Quin nuUam remittit animabus in purgatorio, quam in hâc vita debuissent secundùm canones solvere.
23. Si remissio uUa onmium omninè pœnarum potest alicui dari, certum est eam nonnisi perfectissimis, id est paucissimis, dari.
24. Falli ob id necesse est majorem partem populi per indifferentem illam et magnificam pœnse solutse promissionem.
25. Qualem potestatem habet papa in purgatorio generaliter, talem habet episcopus et curatus in suâ diœcesi et parochià specialiter.
26. Optimè facit papa qu5d non potestate clavis (quam nuUam habet), sed per modum suffragii dat animabus remissionem.
27. Hominem praedicant qui, statim ut jactus nummus in dstamtinnierit, evolare dicunt animam.
28. Gertum est, nummo in cistâ tinniente, augeri qusestum et ayaritiam posse, sufiragium autem Ecclesise est in arbitrio Dei solius.
29. Quis scit si onmes animse in purgatorio yelint redimi, sicut de sancto Seyerino et Paschale factum narratur?
30. NuUns securus est de yeritate suse contritionis, muUô rainîis de consecutione plenariae remissionis.
31 . Quàm rarus est yerè pœnitens, tam rarus est yerè indulgentias redimens, id est rarissimus.
32. Damnabuntur in seternum cum suis magistris, qui per litteras yeniarum securos sese credunt de suâ sainte.
33. Gayendi sunt nimis qui dicunt yenias illas papse donum esse ilhid Dei inaestimabile, quo reoonciliatur homo Deo.
34. Gratise enim illse yeniales tantùm respiciunt pœnas satisfactionis sacramentalis ab homine constitutas.
35. Non christiana prsedicant, qui docent qu5d redempturis animas vel confessii)nalia non sit necessaria contritioi
36. Quilîbet cbristianus verè compunctus habet remissîonem plenariam à pœnà et culpa, etiam sine litteris veniarum, sibi debitam.
37. Quilibet verus cbristianus, sive vivus sive mortuus, babet parti cipationem omnium bonorum Christi et Ecclesise, etiam sine b'tteris veniarum, à Deo sibi datam.
38. Remissio tamen et participa tio papae nuUo modo est contemneiKin, quia, ut dixit, est déclara tio remissionis divinae.
39. Diffîcillimum etiam doctissimis theologis simul extollere venianim largitatem et contritionis veritatem coram populo.
-40. Contritionis veritas pœnas quœrit et amat ; veniarum autem largitas relaxât et odisse facit saltem occasione.
41 . Cautè sunt venise apostolicse prîedicandœ, ne populus falso intolligat eas prseferri cîeteris bonis opeinbus cbaritatis.
42. Docendi sunt christianî, qu6d papa; mens non est redemptionoiii veniarum ullâ ex parte comparandam esse operibus misericordiae.
43. Docendi sunt cbristiani, qu6d dans pauperi aut mutuans egenti, meliùs facit quàm si venias redimeret.
44.Quiaper opus cbaritatis crescit cbaritas et fit homo melior;sed por venias non fit melior, sed tantummodo à pœnâ liberior.
45. Docendi sunt cbristiani qu6d qui videt egenum, et neglecto oo, dat pro veniis, non indulgentias papse, sed indignationem Dei sibi vindicat.
46. Docendi sunt cbristiani quôd nisi superfluis abundent, necefsaria tenentur domui suœ retinere et nequaquam propter venias effundere.
47. Docendi sunt cbristiani quôd redemptio veniarum est libéra, non prsBcepta.
48. Docendi sunt cbristiani qu6d papa, sicut magis eget, ita magis optât in veniis dandis pro se devotam orationem, quàm promptam pocuniam.
49. Docendi sunt cbristiani qu6d veniae papa} sunt utiles, si non in eas confidant; sed nocentissimse, si timorem Dei per eas amittant.
50. Docendi sunt cbristiani quôd si papa nosset exactiones venialium prsedicatorum, maliet basilicam sancti Pétri in cineros ire quàm sedificari cute et ossibus ovium suarum.
51. Docendi sunt cbristiani quôd papa, sicut débet, ita vellet etiam venditâ, «i opus sit, basilica sancti Pétri de suis pecuniis dare illis, h quorum plurimis quidam concionatores veniarum pecuniam eiiciunt.
52. Vana est fiducia salutis per litteras veniarum, etiamsi commissarios, imô papa ipse, suam animam pro illis impignoraret.
53. Hostes Cbristi et papa; sunt ii qui propter venias praedicandas
verbum Dei in aliis crclosiis silcre iubent.
54. Injuria fil verbo Dei, dum in eodem sennone sequale vel longius, tempus impendilur veniis qubm illi.
55. Mens papae necessari6, quod si veniae, quod minimum est, unà campanâ, unis pompis et caeremoniis celebrantur, Evangelium quoc) maximum est, centum campanis, centum caeremoniis praedicetur.
56. Thesauri Ecclesia*, undè papa dat indulgentias, neque satis nominati sunt, nequcr cognitî apud populum Ghristi.
57. Temporales certè non esse patet qu6d non tam facile eos profundunt, sed tantummodô coUigunt muiti concionatorum.
58. Nec sunt mérita Ghristi et sanctorum, quia hsec semper sinepapA operantur gratiam hominis interioris, et crucem, mortem, inferumque exterioris.
59. Thesauros Ecclesiop sanctus Laurentius dixit esse pauperes Ecclesiae; sed locutus estusu vocabuli suo tempore.
60. Sine temeritate dicimus claves Ecclesiae, merito Gbristi donatas, esse thesauriim istum.
61 . Glarum est enim qu5d ad remissionem pœnarum et casuum, sola suflicit potestas papae.
62. Verus thesauriLs Ecclesise est sacrosanctum Evangelium gloria^ et gratiae Dei.
65 . Hic autem est merito odiosissimus quia ex primis facit novissimos.
64. Thésaurus autem indulgentiarum mérité est gratissimus, quia ex novissimis facit primos. '
65. Igitur thesauri evangelici retia sunt quibusolim piscabantur viros divitiarum.
66. Thesauri indulgentiarum retia sunt quibus nunc piscantur divitias virorum.
67. Supttamen indulgentiae quas concionatores vociferantur maximas gratias, intelligitur verè taies quoad quœ.stum promovendum.
68. Sunt tameu reverà minima ad gratiam Dei et cnicis pietateni comparatse.
69. Tenentur episcopi et curati veuiarum apostolicainun commissarios cum omni reverentiâ admittere.
70. Sed magis tenentur omnibus oculis intendere, omnibus aurîbuN advertere, ne pro commissione papae sua illi somnia prsedicent.
71 . Contra veniarum apostolicarum veritatem qui loquitur, . sit ill<* anathema et maledictus.
72. Qui verè contra libidinem ac licentiam verborum coacionatoris veniarum curnm agit, sit ille benedictus.
75. Sicut papa juste fulmmat eos qui in fraudem negotii veniarum quâcumque arte machinantin*.
74. Mult5 magis fulminare intendit eos qui per venianim praetextum in fraudem sanctsB charitatis'et veritatis machinantur.
75. Opinari venias papales tantas esse, ut solvere possint Lominem, etiamsi quis per impossibile Dei genitricem yiolâsset, est insamre.
76. Dicimus contra quèd veni» papales nec minimum venialium pec catorum toUere possint quoad culpam.
77. Quod dicitur, nec si sanctus Petrus mod6 papa esset, majores gratias donare posset, est blasphemia in sanctum Petnim et papam.
78. Dicimus contra quod etiam iste et quilibet papa majores babet, scilicet Eyangelium, yirtutes, gratias curationum, etc., ut I Gorintb., 12,
79. Dicere crucem armis papalibus insigniter erectam cruci Gbristi sequivalere, blasphemia est.
80. Rationem reddent episcopi, curati et theologi, qui taies sermonés in populum licere sinunt.
81. Facit haec licentiosa veniarum praedicatio, ut nec reverentiani papas facile sit, etiam doctis viris, redîmere à calumniis, aut certè argutis quaestionibus laicorum.
82. Scilicet, cur papa non évacuât purgatorium propter sanctissimam et summam animarum necessitatem, ut causam onmium justissimam; cum tameo infinitas animas redimit propter pecûniam funestissimam ad structuram basilicae, ut causam levissimam?
85. Item, cur permanent exequiaB et anniversariae defunctorum, et non reddit aut recipi permittit bénéficia pro illis instituta, cùm jam sit injuria pro redemptis orare ?
84. Item, quse illa nova pietas Dei et papae qu5d impio et inimico propter pecûniam concedunt, animam piam et amicam Dei redimere ; et taraen propter necessitutem ipsiusmet piae et dilectae animae non redimunt eam gratuità charitate?
85. Item, cur canones pœnitcntiales, re ipsâ et non usu jam diu in semet abrogati et mortui, adhuc tamen pecuniis redimuntur per concessionem indulgentiarum tanqukm vivacissimi ?
86. Item, cur papa, cujus opes hodiè sunt opulentissimis Gi*assis crassiores, non de suis pecuniis magis quàm pauperum fidelium struit unam tantummodô basilicam sancti Pétri?
87. Item, quid remittit aut participât papa iis qui per contritioneni perfectam jus habentplenariae^remissionis et participationis?
88. Item, quid adderetur Ecclesiae boni majoris, si papa sicut seniel facit ita centies in die cuilibet fidelium bas remissiones et participationes tribueret?
89. Ex quo papa salutem quaerit animarum per venias magis quàm pecunias ; cur suspendit litteras et venias jam olim concessns cùm sint aequè efficaces?
90. Hsec scrupulosissima laicorum argumenta solâ potestate compesccre, nec reddità ratione diluere, est Ëcclesiam et papam hostibus lidendos eiqponere et infelices christianos facere.
91 . Si ergè yeni» secundùm spiritum et mentem papse praedicarentur, facile illa omnia soherentur, imo non essent.
92. Valeant itaque oinnes illi prophetse qui diciint populo Christi : Pai, pai, et non est pax.
95. Benè agant onmes illi prophetse qui dicunt populo Christi : Grux, crux, et non est crux.
94. Exhortandi sunt christiani ut caput suum Ghristum per pœnas, mortes infemosque sequi studeant :
95. Ac sic magis per multas tribulationes intrare cœlum quàm per securitatem pacis confidant.
PROTESTATIO.
Ego Martinus Lutherus doctor, ordinis eremitarum WittembergtT, publicè testatum yoIo, propositiones aliquot contra pontificales, ut \ocant, indulgentias à me éditas esse. Etsi autem me hactenùs neque celeberrima haec et laudatissima schola nostra, neque civilis aut ecclesiastica potestas condemnaverit, sunt tamen, ut audio, quidam praecipitis atque audacis ingenii homines, qui re quasi benè cognitâ et perspectâ hsereticum me pronuntiare audent.
Ego yerô, ut antè ssepè, ita nunc quoque, per fidem christianam obtestor singulos, yel ut meliorem mihi monstrent yiam, si quibus haec divinitùs esset revelata, vel certè suam sententiam Dei et Ecclesiae judido submittant. Non enim adeô temerarius sum ut meam soliiis opinionem caeteris omnibus anteferri, neque tam stupidus etiam, ut yerbum Dei fabnlis, humanà ratione excogitatis, postponi yelim.
LETTRE DE LIJTHfR A LÉON X.
Page 175.
Bealissimo Patri Leoni deciino, pODtitici maximo, Iruler MarLinus Liilher,
Augustinianus, salutem aeternaiii.
Auditum audivi de me pessimum, beatissime Pater, quo inielligo, quosdam amicos fecisse nomen meum gravissimè coram te et tuis fœtero, ut qui auctoritatem et potestatom clavium ei summi pnntificis mi-
nuere molitus sîm : indè hseretieus, apostata, perfidus et sexceutis nominibus^ imo ignominiis accusor. Horrent aures et stupent oculi, sed iinicim) stat fiduciae praesidium ^ innocens et quieta conscientia. Nec uoya audio. Talibus enim insignibus et in nostrà regione me ornaveruDt homines isti honestissirai et Teraces, id est, pessimè sibi conscii, qui sua portent» mihi conantur imponere, et meà ignominià suas ignominias gloriiicare ; sed rem ipsam, beatissime Pater, dignevis audire ex me infante et inculto.
Cœpit apud nos diebus proximis priedicari jubilseus ilie indulgentianim apostolicarum, profecitque adeo, ut pra^cones illius, sub tul nominis terrore, omnia sibi licere putantes, impiissima haereticaque palam audereut docere, in gravissimum scandalum et ludibrium ecclesiasticae potestatis, ac si decretaies de abusionibus qusestorum nihii ad eos pertinerent. Nec contenti, quôd libernmis verbis baec sua venena diifunderent, insuper libelios ediderunt, et in viilgum sparserunt, in quibuSy ut taceam insatiabilem et inauditam avaritiam, quam singuli penè apices oient crassissimè, eadem illa impia et haeretica statuenmt, et ita statuenmt, ut confessores juramento adigerent, quo haîc ipsa fi* delissimè instantissimèque populo inculcarent.
Vera dico, nec est, quo se abscondant k colore hoc ; extantlibelli, nec possunt negare. Agebantur tuna illa prospère, et exsugebantur populi falsis spebus, et ut propbeta ait, carnem desuper ossibus eorum toiletant, ipsi verô pinguissimè et suavissimè interea pascebantur.
Unum erat quo scandala sedabant, scilicet terror nominis tui, ignis conuninatio, et hseretici nominis opprobrium. Hsbc enim incredibile est, quàm propensi sint intentare, quandoque etiam si in meris opiniosisque nugis suis contradictionem senserint : si tamen hoc est scandala sedare, ac non potiùs merâ tyrannide schismata et seditiones tandem suscitare.
Verùm nihiloniinùs crebrescebant fabulae per tabemas de avaritià sacerdotum, detractionesque clavium summique pontilicis, ut testis est vox totius hujus terrae. Ego sanè (ut fateor) pro zelo Christi, sicuti mihi videbar, aut, si ita placet, pro juvenili calore urebar, nec tamen meum esse videbam, in iis quicquam statuer© aut facere.
Proinde monui priyatim aliquot magnâtes ecclesianmi : liic ab aliis acceptabar, aliis ridiculum, aliis aliud videbar : praevalebat enim nominis tui teiToret c^nsuraram intentatio : tandem cùm nihilpossem aliud, visum est, saltera leniusculè illis reluctari, id est, eorum dogmata in dubium et disputationem vocare. Itaque schedulamdisputatoriam edidi, invitans tantùra doctiores, si qui vellent mecum disceptare, sicut raanifestum esse etiam adversariis oportet, ex prsefalione ejusdem disceptotionis.
Ecce, hoc est incendiiun, quo totiim mundum quenmtur contlagrari,
374 HISTOIRE DE l.UTHER.
forte, qu6d indignantur me unum, auctoritate tuâ apostolioâ magistrum theologiae, jus habere, in publicâ scholâ disputandi pro more omnium universitatum et totius Ecclesis, non modo de indulgentiis, Terùm etiam fie potestate, remissione, indulgentiis divinis, inœmparabiliter majoribus rebuR : nec tamen mult&m moveor, quod hanc imhi facultatem invideaut k tuse Beatitudiiiis potestate concessam, qui eisfayerecogorinvitus multô majora, scilicet qu6d AristotelJs somnia in médias res tbeologiîr miscont alque de divinâ majestate meras nugas disputant ; contra et citra facultatem eis datam.
Porrô, quodnam fatum urgeat bas solas meas disputationes prae caetoris, non solùm meis sed omnium magistrorum, ut in omnem terram pen(> exierint, mibi ipsi miraculum est. Âpud nostros et propter nostros tantùm sunt editW, et sic éditas, ut mibi incredibile sit, eas ab omnibus intelligi. Disputationes enim sunt, non doctrinse, non dogmata, obscuriùs pro more, et aenigmaticos positae : alioqui si praevidere potuissem, certè id pro meâ parte curâssem, ut essent intellectu feciliore$.
Nuncquidfaciam? Revocare non possum, at miram mibi invidiamex eâ invulgatioue video conflari : inyitus venio in pubLicum periculosissimumque ac yariumboniinum judicium, praesertim ego indoctus, stupidus ingenio yacuus eruditione, deinde nostro florentissimo saeculo, quod pro suâ in litteris et ingeniis felicitate etiam Giceronem cogère possit ad angulom, lucis et publici alioqui non ignavum sectatorem. Sed cogit necessitas, me anserem strepere inter olores.
Itaque qu6 et ipsos adversarios mitigem, et desidena multorum expleam : emitto ecce meas nugas, declaratorias mearum disputationuni. Ëmitto autem, que tutior sim, sub tui nominis prsesidio, et tuae proteo-' tionis umbrâ, beatissime Pater : in quibus intelligent omnes, qui volent, quàm pure simpliciterque ecclesiasticam potestatem et reverentiam clavimn qusesierim et coluerim, simulque qukm uiiquè et falsème tôt nominiltus adyersarii fœdayerint. Si enim talis essem, qualem illi me videri cupiunt, ac non potiùs omnia disputandi facultate recte à me tractata fuissent, non potuisset fieri, ut illustrissimus princeps Fridericus, Saxoniae dux, elector imperii, etc., hanc pestem in suâ peimitteret uniyersitate, cùm sit catholicse et apostolicaeyeritatis unus facile amantissimus : nec tolerabiiis fuissem viris nostri studii acerrimis et studiosissimis. Vcrùm actum ago, quando illi suavissimi homines non verentur mecum et principem et universitatem pari ignominie conficere palam. / Quare, beatissime Pater, prostratam me pedibus tuse Beatitudinis joffero ; cum omnibus quaB sum et habeo : yivifica^ occide, yoca, revoca, approba, reproba, ut placuerit. Vocem tuam, vocem Cbristi, in te j prspsidentis et loquentis agnoscam. Si mortem merui, mori non recusabo. Doinini enim est terra, et pleniludo ejus : qui est benedictus iii
I ssecula, Amen. Qui et. te servet, in seternum, Amen. Die S. Trinitatis, j anno mdxviii.
F. Martinus Ldtherus, Aiigiist.