LUI
pro libra, et in quolibet modio vini extranei intrantis duos francos.
6° De quolibet modio vini quod habitatores ipsorum locorum, provisiones vini habentes, infra dictum tempus potabunt, médium francum.
7° Que nullus audeat neque posait vendere aut emere vinum in minuto, nisi cum dictis mensuris de dicta parte quarta diniinutis per consules predictos aut eorum deputandos sibi tradendis.
8° Que possent levare ab hostalariis hospitantibus transeuntes equos et cum equis cum sela per patriam incedentes cujuscumque conditionis existant, videlicet pro prandio médium album et pro vespere unum album (grossus valet très obolos albos).
Proviso tamen que omne emolumentum ex predictis proveniens in solutionem dicti subsidii quinque francorum et aliis oneribus dictorum locorum et non alibi convertatur, et que in hiis major et sanior consiliariorum dictorum locorum consenserit.
Ulterius eisdem concedimus que predicta omnia pro majori accélérations solutionis dicti subsidii possint vendere aut arrendare, prout eis utilius videbitur. . .
Dàtum in civitate Nemausi, die ultima maii 1378. Per dictum duce m, présente Petro Scatisse, de Haluyn. »
. . . Nemausi, 1 junii 1378
Arch. mun., liasse XIV, n° 24.
Nota. — On voit combien le sénéchal s'était empressé d'informer les Alaisiens. Les Nimois qui, à la même époque, firent les récalcitrants, furent sévèrement traités par le duc d'Anjou ; la paix se fit pourtant le 14 juin 1378. On voudra bien reconnaître que les taxes adoptées par les Nimois pour se procurer ces cinq francs d'or par feu ne sont pas aussi claires, aussi pratiques.
Prétentions dn clergé à l'égard de l'impôt. Transaction avec Jacques de Lasale, curé de Saint-Martin-de-Boubeaux.
Anno domini 1379 et die octava mensis novembris... Karolo... Noverint... que super questione que est et fuerat et adhuc esse speraretur inter venerabilem et circumspectum virum dominum PetrumAmelin? jurisperitum, procuratorem regium in senes-
callia Bellicadri et Nemausi prout de dicta sua procuratione asserit constare quibusdam patentibus litteris in parguameno 8criptis et sigillo magno regio impendenti sigillatis et descriptis et sapientem virum Petrum Patriarche coconsulem et consulario nomine ville A. agentes ex una parte, et venerabilem virum dominum Jacobum de Sala, presbiterum et rectorem ecclesie Sancti Martini de Bobalibus, Mimatensis diocesis, deffendentes (sic) ex altéra.
Ex eo et pro eo quia... procurator regius et... coconsul petebant habere et exhigere nitebantur a dicto domino Jacobo de Sala, rectore predicto, pro quodam hospicio per dictum dominum Jacobum rectorem predictum acquisito à persona seu per- Bonis rusticis seu urbanis et innobilibus, sito in villa A., in carreria Sabbaterie, confrontato ab una parte cum dicta carreria Sabatterie et ab alia parte cum muro dicte ville A., et ab alia parte cum domo seu hospicio Guillelmi Veyrerii et ab alia parte cum hospicio Pétri Albe.. . sexaginta franco* auri boni et legitimi pondens seu eorum valorem de moneta hodie currenti in regno Francie pretextu et occasione arrayratgiorum talliarum tam regiarum que aliarum... indictarum popularibus et universitati dicte ville A., et pro tota sive parte exsolvi pertinent dicto Jacobo, ... et exinde teneri ad contribuendum in quibuscumque talliis regiis et aliis popularibus . . . pro tempore futuro indicendis, necnon et expensas passas et solutas ob hoc per universitatem antedictam prout... Rex ordinaverat per suas patentes litteras dicto procuratori regio concessas et... senescallo . . . directas in pargameno scriptas et sigillo magno regio impendenti sigillatas, quarumquidem litterarum tenores propter prolixitatem earum inseri obmituntur.
Dicto que domino Jacobo de Sala rectore. . contrarium dicente et asserente se ad predicta minime teneri ex eo que omnos presbiteri et clerici et alie ecclesiastice persone Nemausensis diocesis de jure sunt et de consuetudine fuerunt et esse debent quiti et immunes de et pro bonis per eos acquisitis a quibuscumque personis tam rusticis que aliis à quibuscumque talliis regiis et aliis popularibus, à quibuscumque collectis, oneribus et aliis subventionibus personis rusticis et laycalibus (sic) nobilibus et innobilibus indictis seu pro tempore futuro indicendis pluribusque aliis rationibus loco et tempore proponendis et ostendendis. (1)
On remarquera que le curé de Samt-Martin-de-Boubeaux ne
Tandem dicte partes, nominibus quibus supra, volentes, cupientes et quam plurimum affectantes ad pacem et concordiam devenire, et finem dicte questioni imponere, que e vent us litis dubius est de dicta questione et omnibus universis et singulis deppendentibus et emergentibus ex eadem, tractantibus et con* cordantibus et procurantibus quibusdam dictarum partium amicis communibus, per modum transactionis et amicabilis compositionis convenerunt per modum qui sequitur in f rascriptum, videlicet que attentis quibusdam serviciis amicabili-
ter per dictum dominum Jacobum de Sala universitati
A. impensis et factis usque ad présente m diern, idem. J. rector... quittius et immunis sit, existât atque remaneat a quibuscumque arrayratgiis quarumeumque talliarum tam regiarum que popularium. .. ville olim indictarum et per dictum J... debitarum occasione hospicii supra... désigna ti.
Item convenerunt.... que dictus J. rector det, dare et solvere »
teneatur... universitati ville A. decem francos auri boni et legi- *
timiponderis
Item convenerunt.... que dictus J. rector predictus debeat et teneatur dictum hospicium ponere et transportai per viam donationis aut al tenus alienationis in personis laycis et rusticis et in talibus que eas possint exinde pro tempore futuro compelli ad contribuendum pro dicto hospicio cum populari et universitate dicte ville A. in quibuscumque talliis regiis et popularibus et aliis oneribus ac subventionibus... indicendis..., et hoc infra dictum annum proxime venturum ; aliter... rector predictus ex inde teneatur et sit astrictus contribuere cum populari et universitate dicti loci A. pro dicto hospitio.
Item convenerunt dicte partes nominibus... que P. Patriarche, consul antedictus debeat et teneatur predictam présentera transactionem et omnia singula in eo contenta laudare, approbare. omologare et ratifficare facere par Stephanum de Suiolis et Johannem Privati consiliarios dominorum consulum dicte ville A., et alios consiliarios dominorum consulum dicte ville A. neenon et per dictos alios consules dicte ville A., ad ipsius Jacobi de Sala rectoris predicti voluntatem et simplicem requisitionem.
réclamait pas seulement l'exemption de l'impôt pour les biens du clergé en tant que corps, mais pour les biens achetés par un clerc ou un prêtre à titre privé*
Et dictus Petrus Àmelii, procurator régis, nomine regio... teneri promisit.
Et superveniente8 in predictis discreti viri Steph. de Suiolis, et Joh. Privati, consiliarii.. laudaverunt.
Acta sunt hec in villa Alesti, in carreria 8uperiori prope castra dominorum dicte ville ante januam curie dicti Joci. Testes fuerunt présentes M* Petrus Gaussandi, Bern. de Alayraco, Stephanus Deodati aliter Daude, albergerius ; Guill* de Gampesiis, serviens regius et Guitardus Bilhoti, barbitonsor dicti loci. (Acte de Pons Carrière, notaire, ayant pour clerc Jean Rey).
A. M., liasse XI, n* 12.
Lettres de rémission pour les émeutiers d'Alais.
Ludovicus auditum pervenisse quod populares nonnulli
loci de Alesto, senescallie Bellicadri absque tamen armis simul congregati et coadhunati in numéro trescentarum personarum et ultra, sediciose seu quasi, hoc anno presenti et circa festum omnium Sanctorum , compulerunt consules qui nunc sunt ipsius loci adhire vicarios dominorum ipsius loci, et ipsos vicarios ad h i venant eosdemque compulerunt vel quasi metu hujusmodi congregationis ut Salvatorem Peleti, Michaelem Bonerii, Johannem Mimelta, Stephanum Radulii, Stephanum de Suiolis, Bernardum de Alayraco ac nonnullos alios homines ejusdem loci qui regimen ipsis temporibus preteritis tenuerunt, quos prétend ebant sibi et universitati dicti loci teneri in certis et magnis pecuniarum summis tam ratione eorum tallii quam regiminis prefati, ad dictas summas solvendas dicte universitati compellerent, compelliquo fecerunt eosdem et de facto bona mobilia , provisiones bladorum , vinorum et aliarum rerum prenominatorum et aliorum qui dictum regimen tenuerunt, ut prefortur, de eorum domibus impetuose sicut premissum est, congregati extrahendo et tali quali pretio illis quibus placuit vendi et distrahi et alienari facicndo, in hiis crimen lèse majestatis et seditionis commitendo, salvamque gardiam regiam, in qua dicti consules existant, infringendo et alias multipliciter delinquendo. Super quibus apud nos et nos tram curiam ipsi populares ac sui complices in hac parte delati fuerunt et forsitan
in curiis senescalli Bellicadri seu dominorum dicti loci, et processus et informationes inde facte per quas légitime apparere dicitur de premissis. Unde cum predictorum cognitio et punitio ad dictum dominum meum seu nos dicatur pertinere, eo quia in premissis crimen lèse majestatis propter insultum et sedicitionem ac indebitam congregationem intervenit, consules dicti loci et alii dictorum popularium amici de locis circumvicinis apud nos pro dictis popularibus intervenientes et asserentes dictos populares aliàs fuisse fidèles et obedientes dicto domino meo seu nobis, et dampna quamplurima, propter factum guerrarum dicti domini mei et onera que illarum occasione subire habuerunt et sterilitatem fructuum que annis proxime lapsis supervenit, in magna egestate fuisse constitutos et forsitan verisimilibus conjecturis credere quod majores et potentiores dicti loci in magnis pecunie summis universitati dicti loci teneantur, et ob hanc causam fuisse ad iram provocatos, quia tamen in premissis non intervenit portacio armorum, mors nec vulneratio aliqualis supplicarunt nobis eisdem popularibus
nostram giatiam et misericordiam Datum et actum apud
Montempessulanum anno Domini millesimo CGC0 septuagesimo nono, menée januarii.
Histoire de Languedoc, nouvelle édition, tome X, col. 1630. — Archives nationales JJ., 118, n° 326.
Désaveu par les consuls d'Alais au sujet de l'amende de 800000 francs d'or imposée au Languedoc. (1)
Anno domini 1383, et die décima mensis novembris, Illustrissimo principe domino Karolo... Noverint universi présentes pari ter et futuri que venerabiles et sapientes viri Guill. de Blaqueria et Stephanus Lozerani consules ville de Alesto, nominibus eorum et nomine etiam ac vice venerabilium et discretorum virorum Bemardi aler Salvatoris Peleti et Bernardi Pogeti sociorum eorum et coconsulum ipsorum et dicte ville ac univer-
(l) Voir les pièces justificatives n«§ XXXIII et XXXIV concernant la même affaire.
gitatis de Alesto, apud Alestum, in studio venerabiHs et circumspecti viri domini Pétri de Caussanicis jurisperiti, existentes et personaliter constituti in mei notarii et testium subscriptorum preseiicia, quiquidem domini consules... mihi infranominato notario tradiderunt et exhibuerunt quandam papiri cedulam scriptam cujus ténor sequitur in hec verba : Existentes et personaliter constituti... consules... dixerunt et proposuerunt ad eorum noticiam noviter pervenisse certum tractatum fuisse factum Lugduni per aliquos civitatis et senescallie Tholose cum metuendi88imis et honorabilibus dominis dominis de magno consilio domini nostri Francorum Régis, ibi tune existentibus, per quem tractatum domini capitularii Tholose ut dicitur, ofifram fecerunt octingentorum milium francorum auri solvendorum domino nostro Régi prelibato per gentes trium senescalliarum T., C. et B., ut de hiis constare dicitur latius in quodam rotulo super hoc composito atque facto, capitula quam plurima continenti ; unde cum prenominati domini consules nec universitas eorum ville de Alesto, seu singulares habitatores ejusdem, crimina in rotulo predicto expressata et descripta minime comiserunt nec Deo placeat talia enormia comisisse, semperque fuerunt et sunt domino nostro Régi prelibato et sue Régie majestati fidèles et vere hobedientes et inclito principi et domino domino Duci Bituricensi ejusdem locumtenenti in partibus occitanis, eorumque preceptis quibuscumque parendo, nec dicti domini capitularii T., aut illi qui dictam ofifram dicuntur fecisse aliquam habuissent a dictis dominis consulibus aut ab universitate eorum de Alesto potestatem seu mandatum faciendi ofifram predictam, quam ad exonerationem eorum et onus ipsorum dominorum consulum et universitatis ville de A. predicte apparet factam fuisse, et de qua nullathenus fuerunt dictis dominis consulibus nec aliis communitatibus senescallie Bellicadri, Lugduni tune existentibus, locuti, et sic ipsis inscientibus, absentibus et nullathenus consentientibus fuerit facta ofifra predicta ; igitur, salvo et ante omnia protestato per prenominato8 d. consulfeç pro ipsis et tota universitate eorum predicta que propter alïqua per eos dicta aut inferius dicenda non intendunt ullathenus impedire seu perturbare quin summa offre predicte exhigatur ab eis qui eam fecerunt seu dicuntur fecisse, salvaque benevolentia et beneplacito d. n. R. dominorumqueducum Bituric, Burgundie et Borbon. ac reverendissimorum dominorum de magno consilio R., dictam ofifram omnia que et singula in dicto rotulo descripta et contenta desavohaverunt quantum in eis est et nullathenus consentiunt in eis-
dem. . . . Quam ego infrascriptus notarius. . . in romana lingua explanavi a principio ejusdem usque ad ûnem. Quâ lecta. . . consules. .• petierunt sibi fieri publicum instrumentum.
Acta fuerunt hec apud Alestum, in studio predicti domini Pétri de Caussanicis, jurisperiti et clerici regii, testibus presentibus et vocatis ad hoc ipso domino P. de G., j. et clerico regio, Stephano Gilareti, mercatore, magistro Petro Arnaudi, notario publico, comorantibus in dicta villa de Alesto. Et nie Anthonio de Solerio, publico Régis notario. . .
A. M ., liasse XIII, n« 26.
Liquidation arbitrale des sommes dues par la ville aux
victimes de l'émeute de 1379.
20 mai 1385.
Anno ab incarnatione domini 1385, et die vicesima menais madii, Illustrissimo principe domino Karolo dei gratia Francorum régnante, noverint universi que convocato consilio universitatis ville de Alesto, ad sonum campane et ad trinam puisationem ejusdem ut est moris consilium convocare et in hospicio consulatus ipsius universitatis ville A. jamdicte congregate per venerabiles et circumspectum (sic) viros dominum Johannem Pogeti in legibus licenciatum, Stephanum de Suiolis, drapperium et Gaucelinum de Barrio, consules... nominibus eorum et etiam nomine ac vice honorabilis viri Johannis de Sancto Privato, orgerii, socii et conconsulis eorum ac universitatis ville A. jamdicte in quoquidem consilio présentes erant venerabiles viri domini consiliarii subséquentes (voir ces noms aux listes), explicato que ibidem per dictos dominos consules consiliariis superius nominatis, que cum olim inter honorabiles viros Johannem Bonaure, Jacobum ïalaboy, Bernardum aliter Salvatorem Peleti , drapperios , Johannem Mimente, canabasserium , Stephanum Radulphi, Bernardum de Alayraco et Guill. Fossati, mercatores, et nonnullos alios majores et ditiores ville de A. jamdicte, agentes seu petentes ex parte una, et nonnullos alios pop ul ares seu minores ejusdem ville de A. deffendentes ex altéra, de et super quibusdam rancuris, debatis, controversiis, litibus, petitionibus et demandis diu est ortis, inter partes predictas questiones verterentur ma-
joresque in futurum oriri sperarentur, occasione dampni prr dem ipsis majoribus seu ditioribus tempore seditionis sive insultus, acthenus facti perpetrati et inhiti per eosdem minores in rébus et bonis prenominatorum majorum ut fertur... indebite dati, et nonnullos alios qui ex pluribus et diversis causis asserebant commune seu universitatem ville Alesti predicte eis teneri in magnis et diversis pecuniarum summis ; universitate memorata in contrarium dicente et asserente eos pluribus de causis eidem universitati teneri. Et altercato aliquandum inter ipsas partes de et super premissis, tandem partes preffate de pretensis questionibus, rancuris, debatis, petitionibus et demandis ac aliis connexis emergentibus, dubiis, obscuritatibus et dependentibus quovismodo ex eisdem compromisissent et compromi83um validum et solempne fecissent ut asseritur in prenominatos dominos consules, tanquam in arbitras, arbitratores et amicabiles compositores ac questionis hujusmodi tractatores atque pacis et concordie super eisdem deinceps impositores et cum potestate sufncienti tune eisdem dominas consulibus per partes supradictas attributa, questionem predictam et dubia et obscuritates ejusdem audiendi examinandi, inquirendi et une debito eamdem terminandi ac diffîniendi simpliciter et de piano, prout eisdem dominis consulibus videretur faciendum» nec non compromissum hujusmodi uno semel prorogandi prout de premissis légitime constare asseritur instrumento publico exinde recepto per m. P. Adhemarii, notarium regium ville de A. sumpto sub anno et die in eodem descriptis. Cumque preffati domini consules arbitri et arbitraires ex potestate eis data et attributa per antedictas partes terminum predicti compromissi semel prorogassent usque ad festum Pentecostes proxime venturum, diei que presenti ipsis J. B., J. T., B. P., J. M., S. R., B. de A. et G. F. per ipsos dominos consules et arbitros seu alterum ipsorum ad eorum cognitionem pronunciationem et diffînitionem arbitralem super premissis ferendam orethenus in presentia et audientia mei notarii infrascripti assignatum légitime extitisset.
Huic vero est que prenominati domini consules et arbitra per dictas partes ut est dictum electi, usque existentes infra tempus prelibate prorogationis per eosdem facte de compromisse) superius pretenso, preterea ipsi domini consules et arbitri arbitratores et amicabiles compositores ac pacis et concordie tracta tores, volentes, cupientes, desiderantes et quamplurimum affectantes pace m, amicitiam, tranquillitateni, unitateni, mansuetudinem et concordiam inter partes sepedictas ac uni-
versitatem ville de Alesto jamdicte et habitantes ejusdem abinde in antea deducere et finem interponere ad eorum diffinitionem, ordinationem et pronunciationem arbitralem super premissis processerunt in hune qui sequitur modum.
Ad quam diem superius proxime dictis partibus per dictos dominos consules et arbitres, arbitratores et amicabiles compositores ac pacis et concordie tractatores ad sententiam super predictis audiendam, assignatam ad eorum ordinationem, diffinitionem, cognitionem et pronunciationem processerunt in modum qui sequitur infrascriptum. Et nos dicti Johannes Pogeti, licenciatus in legibus, Stephanus de Suiolis et Gaucelinus de Barrio, consules A., arbitri arbitratores et amicabiles compositores ac pacis et concordie tractatores, volentes, desiderantes, cupientes et quamplurimum affectantes pacem et concordiam inter partes predictas, ac in tota universitate ville de Alesto prelibate interponere . ad pacemque et concordiam ac unitatem dictas partes ac universitatem predictam ducere, verbumque pacis et salutis annuntiare, quibus etiam tenemur ex officio consulatus nobis comisso, paternaque provisione et affectione quam pacem Rex paciûcus dominus noster J. G. precepit fidelibus observandam, volentes et cupientes omnem materiam quœstionis, rancoris, seditionis, divisionis et discordie pro viribus evitare quse fuerunt acthenus seu esse potuerunt inter majores et minores, ratione et ex causa insultus popularium dudum in villa A. facti, perpetrati et inhiti, occasione administrationum preteritarum rerum universitatis predicte aut aliter et quse oriri possent premissorum ratione quovismodo in futurum, et scandala etiam evitare quse procurante et instigante humani generis inimico qui bonis operibus semper invidens, zizanias et rixas et discordias inter nos seminare, ponere et suscitare conatur, possint infungere ex premissis ut sic sub pacis et tranquillitatis ac unitatis mansuetudinem, ut virtus unica quse fortior est quam dispersa, taliter vivere habeamus et bonis operibus habundare que vocati ante tribunal magnum etEterni Judicis, coram quo reddituri sumus de factis propriis rationem prout in corpore gessimus valeamus féliciter presentari. Visis que et auditis debatis, controversiis, questionibus et rancuriis partium predictarum tam super facto dicti insultus que etiam eorum quibus universitas tenebatur et teneri poterat quibuscumque de causis, et qui etiam consulatui seu universitati ville A. predicte tenebantur et teneri poterant causa et ratione administrationum preteritarum aut ratione collectarum seu talliarum olim in consulatu antedicte universitatis A. seu in
hospicio ejusdem qualitercumque indictarum, que aliis de eausis dicte universitati aut per universitatem predictam singularibus ejusdem ville de A. et universitati debitis auditisque et diligenter examinatis hinc inde partium predictarum et mentis cujuslibet earumdem et aliorum quibus premissorum occasione et ex officio nostro consulatus jamdicti respondere tenebamur ac eos bénigne audire, factis que in predictis et circa predicta calculationibus et deductionibus debitis, pensatis que et considérais omnibus pensandis, attendendis et considerandis, nihil de contingentibus pretermissis ad nostram ordinationem, deffinitionem, cognitionem et pronunciationem arbitraient procedimus ut sequitur.
Bt primo visis rancuris, petitionibus et demandis sapientis et discreti viri Johannis Bonaure, drapperii A., tam super facto dicti insultus popularium ville A predicte, in quo ipse J. B. fuerat dampnificatus, et in quibus universitas predicta sibi tenebantur et teneri poterant occasione et ex causa dicti insultus, vel singulares ejusdem, que super aliis quibuscumque in quibus dicta universitas sibi tenebatur et teneri poterat causis et rationibus quibuscumque, factaque de [predictis omnibus calculatione débita, facta que etiam deductione eorum in quibus ipse Jobannes teneri poterat universitati sepedictse, ratione arrayragiorum, collectarum seu talliarum preteritarum in hospicio consulatus ipsius universitatis olim indictarum aut aliis quibuscumque de causis usque ad vicesimam quartam diem menais aprilis proxime preteriti anni presentis, quia reperimus sibi deberi videlicet decem et novem libras et quatuordecim solidos et sex denarios parisiensesé computando francum auri bone legis et legitimi ponderis, eugni dicti d. n. Franc. Régis hodie currentem pro sexdecim solidis parisiensibus, ideo arbitrando deffinimus pronuntiamus et ordinamus sub juramento in dicto compromisso contento dictas 19 1., 14 s., 6 d. p. sibi soivi et satisfieri per universitatem predictam et de bonis universitatis ville A. jamdicte per-solutiones et terminos infrascriptos.
2 Item similiter quia facta simili calculatione . . . sapiens et discretub vir Jacobus Talaboy, drapperius A., fuerat in dicto insuitu popularium dampnificatus... universitas sibi tenebatur rationne depositi in certa pecunie summa per ipsum T. tempore dicti insultus Vio-
lenter deposita 21 4