Suzoy, Id
verantibus, de die in diem promoveri in melius. Sanctorum patrum, fratres charissimi, dictis docemur el exemplis, omnia bona litterarum apicibns debere commendari, ne in posterum tradantur oblivioni. Sciant igitnr omnes Christiani présentes et futuri, communionem in Noviomo constitutam, consilio clericorum ac militum necnon et burgensium, me fecisse, et sacramento, pontificali aucturitate, atque anathematis vinculo confirmasse, et a domno Ludovico rege, ut ipsam concederet et regali signo corroboraret, impetrasse Quam per me factam et a multis juratam et, ut predictum est, a rege concessam, ne aliquis destruere vel corrumpere présumât, ex Dei el mea parte commoneo; et pontificali auctoritate prohibeo. Quicumque transgressor legis eam violaverit, excommunicationi subjaceat; qui autem bene servaverit, cum habitantibus in domo Domini sine fine maneat.
( Cartul . du chapitre de Noyau, f° 364. Dom Grenier donne cette charte au vol. 110, f* 171, d’après le Cartul. rouge de V évêché, fol. i36 v°, col. 1. Levasseur la publie dans ses Annales, page 805, d’après un registre du chapitre coté 5, fol. 41. C'est d’après Levasseur qu’elle a été publiée et traduite dans un grand nombre d'ouvrages qu’il serait trop long d'énumérer ici.)
Transaction entre le chapitre et Bernard, fils d’Anglars , terminant un procès au sujet du tonlieu d’une maison sise à Noyon , au marché , près des boucheries.
Quoniam ecclesie Dei provisoribus in magnis et minimis ecclesiasticorum rerum procura tiones, ne in aliquo distrahi vel minui possint, diligenter condecet observare, litterarum apicibus necessarium est commendare quatinus, dubietate remota, celeriter reducantur memorie. Noverint si quidem présentes et futuri Bernardum Engeleri filium, domum que Radulphi monetarii fuerat, in mercato Noviomensi juxta macellos sitain, emisse ; de qua pro censu canonici Sancte Marie très solidos denariorum unoquoque anno debent recipere. Voluit autem sub eodem censu, de his qui in eadem domo venduntur, dimidiam thelonei partem retinere, dicens predecessorem suum sub eadem conditione domum illam libéré tenuisse. Et quia canonici minime recognoverant, ilium ad justiciam hac pro causa venire coegerunt. Quod in multorum presentiadiu ventilatum, hoc ad ultimum diem fine terminatum est. Concesserunt canonici ut ipse et uxor ejus quamdiu viverent, sub predicto censu domum et dimidiam thelonei partem possiderent, ac post illos unus tantum illorum heres sive filius vel filia, cum domo thelonei consuetudinem haberet, et quatuor denariorum solidos unoquoque (anno), canonicis solveret; quo mortuo, thelonei consuetudines ad canonicos integerrime redirent et alii successores très tantum
solidos persolverent. Si vero ipse vel uxorautheres domum vendiderint, emptor pro censu très solidos dabit, et tota domus consuetudo ad canonicos remeabit. Hoc Bernardus et uxor laudaverunt et presenti scripto iîrmari postulaverunt. Hujus rei testes : Arnulfus presbiler, Odo canonicus, BalJuinas frater ejus, Petrus Rainardi fili-us, Hugo advocatus, Johannes nepos ejus, Robertus de Duviol, Wibertus Personz, Odo de Mercato, Odo de Gollaicort1, Guibertus prepositus, Lambertus Pulcius, Adam major. Actum anno dominice incarnationis M° G0 XX0 III, indictione prima.
(Cart.uluire du chapitre de Noyon, f° 78.)
1128. Soissons.
Diplôme du roi Louis VI confirmant les possessions de l'église de Noyon et notamment le droit exclusif de tonlieu dans toute L'enceinte de la ville, dont quelques chevaliers prétendaient exempler leurs sergents.
In nomine sanctissime indiviseque Trinitatis et Patris et Filii et Spiritus sancti. Ludovicus, Dei omnipotentis inenarrabili favente gratia, Francorum rex. Venerandis sacris scripturarum provocamur exemplis et antecessorum regum certis adhuc manentibus informamur judiciis, quatenus, regia dignitate a Deo nobis commissa, aime matris ecclesie instanter gerere non abnuamus sollicitudines, ipsiusque juxta opportunitatem de nostro jure dilari vel sublevare pauperes quibus, ut sepe fit, si aliquando pravi seu importuni homines infesti extiterint ac eorum usibus delegata more sibi sacrilego usurpare contenderint, spirituali sunt primitus verbere feriendi ac deinde nobis notificandi ut quos pastoralis flectere nequiverit sententia, vi potestas regalis distringendo coherceat. Notum sit igitur cunctis nostre fîdelitatis curam gerentibus, modernis atque subsequentibus, quod adiens Simon, No viomagensis ecclesie presul, nosterque consanguineus, cum aliquibus sue sedis prepositis, celsitudinem nostram, illis una eadem prosequentibus conquestus canonicis suis, in ecclesia Sancte Marie genitricis Dei ac Sancti Medardi ejusdem loci antistitis servientibus, maximam abirruentibus malefactoribus super bona fieri violentiam, que illis regalis munificentia vel quique fideles pro remedio animarum suarum ab antiquis temporibus concesserant ; obtulit etiam nobis antistes ex rebus canonicorum suorum auctoritates antecessorum nostrorum conscriplas, domni videlicet Karoli, nec non Lhudovici atque serenissimi Roberti, egregii quoque avi nostri Henrici, quas ut idem confirmaremus efïîcaciter postulavit. Cujus petitioni cum rationabili visa libentissime assensum
1, üollancourd, canton de Guiscard, arrondissement de Compiègne (Oise).
prebuimus, ac quicquid tune temporis ex regali dono seu episcoporum sumptibus prefati canonici possidebant, confirmando reformavimus : duo si quidem molendina in adjutorium victus illis a Clodovico rege cum omni integritate et districto concessa, unum in Andou, alterum in Arado cum ponte petrino il I i subjecto, Oratorium villam cum silva et omni integritale ac judiciaria potestate. queeis, petitione Huberti cujusdam militis qui eam a rege tenebat, est data ac precepto confirmata, XX. mansos de terra, similiter ex regali dono, ad vinum colligendum memoratis canonicis deputatos in Grandi Rivo ' et in Hidulficurte 1 2 ac in Molcurt3, nec non in Salenciaco4 et unum in Molencurte5 cum omni integritate. Confirmavimus quoque per hoc nostre sublimitatis edicLum eisdem canonicis, theloneum in toto procinctu urbis Noviomagensis a Karolo rege illis cum omni integritate et judiciaria potestate datum ac precepto roboratum, quia vero temporibus nostris orta est controversia inter canonicos Sancte Marie Noviomensis et quosdam milites qui volebant quosdam servientes suos liberos esse ab eodem telonio. Canonici vero in presentia nostra et domni Symonis Nuviomensis episcopi et coepiscopurum et prmcipum nostrorum adversus milites disrationati sunt, ut talis deinceps sopitasit controversia ; auctoritate nostra confîrmamus et confirmando precipimus ut nullus locus sit in civitate Noviomensi seu in toto procinctu civitatis, qui non intégré persolvat theloneum ecclesie Sancte Marie et ministris ejus, nulla persona que negociationem vendendi et emendi exerceat libéra sit, quin theloneum intégré persolvat ecclesie et ministris ejus. Habet etiam hec eadem ecclesia, in eodem procinctu urbis, alodia subnotata a quibusdam fidelibus pro remedio animarum suarum sibi intégré et cum districto concessa, alodium Yvonis castellani de Fossato, alodium Hatonis, alodium Bosonis, alodium domni Ratbodi episcopi, alodium cujusdam matrone Comitisse nomine; et in suburbio prefate civitatis, abbatiam Sancti Mauritii ex dono Trasmari episcopi jam dicte ecclesie et canonicis per preceptum regis Lhudovici concessam cum ecclesiis et integritate omni, ac ex dono Lindulfi presulis abbatiam Sancte Godoberte virginis per privilegium apostolicum supradictis confirmatam canonicis ; extra procinctum quoque civitatis, Bethoncurt6 villam atramentariam ab eodem episcopo ipsi ecclesie et canonicis cum omni integritate datam, similiter Thericurtem7 et silvam Wafolt8 cum ecclesia sub omni integritate, ex regali dono ac sub precepti testimonio, ac ex dono Gualberti episcopi Ganectencurt9 et silvam adjacentem cum omni integritate et districto, ex dono Hugonis Galnaciensis domini et Fulconis fratris ejus et sororis eorum Adelaidis ac Watscelini militis filiique ejus Gerelini alodia in Laceni10, et ex dono Goisberti canonici Evricurt 11 et nemus adjacens ac molendinum cum terra arabili; Spinetum12 quoque villam cum molendino, pro elemosina quorumdam