PIÈGES JUSTIFICATIVES
842 (24 DÉCEMBRE.) QüIERZY U
Confirmation par Charles le Chauve au chapitre de Noyon, à la demande de l’évêque Invnon, de l’immunité concédée par ses prédécesseurs Pépin le Bref, Charlemagne et Louis le Pieux.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Karolus gratia Dei rex. Si liberalitatis nostre munere locis Deo dicatis quiddam conferimus benefîcii, et nécessitâtes ecclesiasticas ad peticiones sacerdotum nostro relevamus monimine atque tuemur juvamine, id nobis et ad mortalem vitam temporaliter transigendam et eternam féliciter obtinendam profuturum liquido credimus. Noverit interea sagacitas seu utilitas omnium fidelium nostrorum tam presentium quam futurorum quia vir venerabilis Ymmo, Vermandensis, Tornacensis, Noviomagensis ecclesie presul, obtulit obtutibus nostris auctoritates proavi nostri Pipini regis et Karoli imperatoris neenon et bone memorie genitoris nostri Lhudovici piissimi imperatoris, in quibus continebatur insertum quod non solum ipsi, verum etiam predecessores nostri reges videlicet Francorum, ecclesiam sancte Marie genitricis Dei et domini nostri Jhesu Ghristi, semperque virginis, et sancti Medardi ejusdem ecclesie pontifleis, sub suo nomine et defensione, cum cellulis sibi subjectis, videlicet sancti Eligii conlessoris Ghristi et sancti Mauricii et sancti Martini, neenon etiam ac reliquibus [sic) cum omnibus rebus vel hominibusad se pertinentibus vel aspicientibus, consistere fecerant, et eorum immunitatum auctoritatibus hactenus ab inquietudine judiciarie potestatis eadem munita atque defensa fuisset ecclesia; sed pro rei firmitate postulavit nobis prefatus venerabilis Ymmo episcopus ut, patrum seu predecessorum nostrorum regum morem sequentes, hujuscemodi immunitatis nostre preceptum, ob amorem Dei et reverentiam divini cultus, circa ipsas
1. Les éléments chronologiques de la date de ce diplôme ne concordant pas, nn s’est réglé pour la déterminer sur l'année du régne commençant au 20 juin 840 ; la 4« indiction correspond à 841.— Le texte adopté pour les trois premiers documents publiés ici est celui du cartulaire du chapitre de Noyon ( Arch. de l’Oise, G 1984), qui, à quelques exceptions près, nous a paru meilleur que celui donné par Levasseur, d’après d’autres registres aujourd'hui perdus. Cette raison , jointe à l’extrême importance de ces documents pour l’histoire de notre ville, nous a pjrté ti les reproduire, d’autant plus que l'ouvrage de Levasseur est aujourd’hui devenu introuvable.
A. Lefranc. — Histoire de la ville de ISoyon.
Ecclesias fieri censeremus. Guj us petitioni libenter assensum prebuimus, et hoc nostre auctoritatis preceptum erga ipsas ecclesias, immunitatis atque tuitionis gratia, pro divini cultus amore et anime nostre remedio, fieri decrevimus, per quod precipimus atque jubemus ut nullus judex publicus, vel quislibet ex judiciaria potestate, in ecclesias, aut ioca, villas, seu curtes, vel agros, seu reliquas possessiones, quas moderno tempore in quibuslibet pagis et territoriis, infra ditionem regni nostri, jure et legaliter memorata tenet vel possidet ecclesia, vel ea que deinceps in jure ipsius ecclesie voluerit divina pietas augeri, ad causas audiendas, aut freda exigenda, aut mansiones vel paratas faciendas, vel fîdejussores tollendos, aut homines ipsarum ecclesiarum distringendos, nec ullas redibitiones aut itlicitas occasiones requirendas, nostris et futuris temporibus ingredi audeat, nec ea que supra memorata sunt penitus exigere présumât, sed liceat memorato presuli suisque successoribus res predictarum ecclesiarum, cum omnibus fredis concessis, et cum rebus vel hominibus, tam servis quam ingenuis, juste ad se aspicientibus, vel pertinentibus, sub tuitionis atque immunitatis nostre defensione, remota totius judiciarie potestatis inquietudine, quieto ordine possidere et nostre fîdeliter parère voluntati atque, pro incolumitate nostra ac totius regni nostri a Deo nobis collati ejusque clementissimà miseratione per immensum conservandi unâ cum clero et populo sibi ad regendum commisso, Dei immensam clementiam jugiter exorare, et quicquid de prefatis rebus ecclesiarum jus fisci exigere poterat, in integrum eisdem concessimus ecclesiis, scilicet, ut perpetuo tempore ei et successoribus suis, ad peragendum Dei servicium, augmentum et supplementum fiat. Hec quippe auctoritas, ut pleniorem in Dei nomine obiineat vigorem et a fidelibus sancte Dei ecclesie ac nostris ut verius credatur, et diligentius conservetur, manu proprià subterfirmavimus, et anuli nostri impressione signari fecimus
Signum Karoli glorio- ( Monogramme ) sissimi regis.
Eneas notarius ad vicem Lhudovici recognovit. Data VIIII. Kal. januarii, anno Ghristo propitio III. régnante Karolo gloriosissimo rege, indictione IIII. Actum Garisiaco palatio regio. In Dei nomine féliciter. Amen.
(Cop. du xme s. dans le Cartulairc du chapitre de Noyon, f° 40, r°. — Publ. dans Levasseur. Annales , p. 681.)
901 (31 octobre). Villeneuve-saint-georges.
Confirmation par Charles le Simple au chapitre de Noyon , à la demande de l’êüêque Hédilon, de la possession de ses biens , et concession du tonlieu dans toute l’enceinte de la ville , avec la justice et tous les droits qui s’y rattachent, excepté celui de la foire annuelle réservé aux éve'ques.
In sancte et individue Trinitatis nomine. Karolus gratia Dei rex.
Quotiens, arlversis incumbentibus, matris ecclesie navis rectore indiget, tociens nobis regie majestatis clavum predecessorum regum vêtus et legalis auctoritas opponere persuadet. Duabus siquidem personis universalis roboratur ecclesia, sacerdotali videlicet et regali, ut, si una insolens seu minus extiterit provida, pigritando non dormitet altéra. Unde nostri imperii cunctis notum habeatur, tam presentibus quam futuris fidelibus, quia veniens vir venerabilis Heidilo, Vermandensis, Noviomagensis atque Tornacensis ecclesie presul, ante nostram presentiam summo deprecatus est studio, ut, quemadmodum quondam sibi quicquid juré episcopii in proprios usus possidebat regali confîrmaveramus precepto, canonicis suis, in ecclesia sancte Marie genitricis Dei etsancti Medardi confessons ejusdem dicte ecclesie pontificis degentibus, similiter confîrmaremus quod regio dono modérais et antiquis acquisierant temporibus, duo scilicet molendina, que eis in adjutorium victus ad panem accipiendum proavus noster Chludovicus regali preceptione concesserat : unum in Andou, alterum in Yado cum ponte petrino illi subjecto, de quo singulis annis canonicis sancte Marie XX. solidi denariorum solvuntur; et ad vinum colligendum, XX. mansos de terra cum optimis vineis in Grandi Rivo, et in Hilduificurte, ac in Molcort, necnon in Salenciaco ; Tihiercurtem quoque, quam ab antecessoribus nostris ad nutrimentum animalium faciendum acceperant, cum sylva Wafout et cum ecclesia et omnibus ad eam pertinentibus ; villulam quoque, causa orationum mutuato nomme Oratorium dictam, que, petitione Huberti cujusdam illustris viri qui eam a rege tenebat, raemoratis canonicis est concessa ac precepto confirmata, cum sylva et omnibus ad eam pertinentibus. Videntes autem prel'ati piissimi presulis erga sue ecclesie filios paternam dilectionem atque caritatem benivolam, divino inspirati igné, dignum duximus ejus rationabili petitioni acquiescere, ac aliquid de nostro jure beneficiis jam dictorum canonicorum addere. Concessimus ergo il lis theloneum quod ubique in loto procinctu urbis Noviomagensis regali ditione possidebamus, cum omni videlicet judiciaria potestate omnique integritate, excepto annuali mercato usibus episcoporum deputato. Quapropter hoc nostre auctoritatis preceptum erga prelatam Noviomagensem ecclesiam super hiis, immunitatis atque tuitionis gratia, pro divini cultus amore et anime nostre remedio, fieri decrevimus; per quod precipimus atque jubemus ut nullus judex publicus, vel quislibet ex judiciaria potestate, in res suprascriptas, molendina scilicet, terras, villas atque theloneum, vel alia que deinceps in jure ipsius ecclesie canonicorum divina voluerit pietas augeri, ad causas audiendas, aut freda vel tributa exigenda, seu queque injuste molienda, nec ullas redibitiones aut illicitas occasiones requirendas, nostris et futuris temporibus ingredi audeat, nec aliquid penitus exigere présumât, sed liceat sepedicte ecclesie canonicis suisque successoribus res predictas, cum omnibus juste ad se pertinentibus, sub tuitionis atque immunitatis nostre defensione, remota tocius judiciarie potestatis inquietudine , quieto ordine possidere , atque, pro incolumitate nostra ac totius regni nostri a Deo nobis coilati, ejusque clementissima miseratione per immensum conservandi, Dei immensain clementiam jugiter exorare. Et quicquid de prelatis rebus jus fisci exigere poterat, in integrum eisdem canonicis concessimus, scilicet ut perpetuo tempore illis et successoribus suis ad peragendum Dei servi--
tium, augmentum et supplementum fiat. Hec quippe auctoritas, ut pleniorrm in L)ei nomine ubtineat tirmitatis vigorem, manu propria subter firmavimus, et anulo nostro sigillari jussimus.
Signum Karo- ( Monogramme ) li gloriosissimi regis.
Erogerus notarius ad vicem Anscherici, episcupi et archicancellarii, recognovit et subscripsit. Actum pridie Kal. Novembris, indictiune V. anno XIlll. régnante domno Karolo gloriosissimo rege, redintegrante 11JI. Actum Villa Nova. In Cüristi nomine féliciter. Amen.
(Cart.nl. du chapitre de Noyon, f« 30. — Publ. dans Levasseur. Annales, p. 677, d'après les fteg. de privilèges de l'église de Noyon, col. R, f° 30 (c'est le cartulaire des Archives de l'Oise), et cot. S., f° 23.)
2 bis.
988 (mars.)
Bulle du pape Jean XV, confirmant, à la demande de Lyndulphe, évêque de Noyon, les biens et privilèges de son évêché et ceux du chapitre.
Joannes episcopus, servus servorum Dei, omni Ecclesie gallicane. Noverit omnium fidelium industria, quia venerit ante nostram presentiam reverentissimus confrater noster Lyndulphus, venerabilis videlicet Episcopus Noviomorum, Tornacensium et Flandrensium, cui intimanti nobis sedentibus in sede saticte Jérusalem, necessaria sui episcopii visum fuit nobis apostolico moderamine ac benivola compassione succurrere, alacrique devotione impertiri assensum. Tune enim lucri potissimum premium apud conditorem omnium reponitur Deum, quando loca venerabilia, opportune et ordinate, ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur dilectio supradicti episcopi Lyndulphi humiliter et rationabiliter postulavit a nobis, quatinus res et leges sui episcopii per privilegii cautionem sanciremus et confirmaremus, veluti quidem statute sunt antiquitus a regibus et principibus nostrisque antecessoribus. Cujus digne petitioni assensum prebentes, auctoritate beati principis apostolorum ac nostri privilegii assertione sancimus et confirmamus, ut nullus cornes aut extranea persona habeat potestatem comprehendendi, vel distringendi latronem infra procinctum Noviomi, vel in villis illius loci episcopo sub jurisditione subjectis in procinctu antiquitus deputatis. Decernimus quoque ut in Tornaco civitate nullus cornes, vel extraneus judex, se intermittat de districto, aut moneta, vel de rivatico unius partis, nec de theloneo, sed, sicut statutum est a pie memorie principibus, sic fixum et inconvulsum permaneat. Similiter jubemus ut nullus bomo faciat eidem episcopo, vel successoribus ejus, molestiam de Hilcinio cum matre ecclesia et cum capella que est in Mulnis, et in Flandris de ecclesia Sancti Salvatoris de Gechbecca, Aldenburgi, Latfinga, Gestella, Fleskengem, abbatiam vero sancti
Eligii antiquo tempore viris religiosis régulé ’beati Benedicti insudantibus preordinatam, sed postea, instinctu diabolico, in canonicorum ordinem redactam, iterumque a Rodulpho venerabili episcopo in anteriorem regulam redactam, at, eo mortuo, a canonicis male invasam, nunc autem a Lyndulpbo coniratre nostro monastico ordini, ut fuerat, redditam, in hoc ordine precipimus permanere. Ita duntaxat ut ea bona que Lyndulphus pius presul in eadem abbatia invenit, et que postea ipse adjunxit : nam invenit ibi Ragemberticurtem cum ecclesia, Carisiolam, Magnulfîcurtem, Verlegium cum ecclesia, Mahericurtem, Bathbodium, terras in Apiliaco, terras in Bagdinicurte, terras in Andau, terras in Diva, vineam in monte, terras in circuitu ecclesie, que ad ipsam pertinent, et in plurimis locis minutas terras, abbatiam Sancti Stephani et molendinos et Sichericurtem ; adauxit vero ipse Bucedrium, Calneium cum ecclesia, Gafrimum, Uvasemium sine molendinis, Salinas, Novam Villam, sed tamen solum censum in vita Widonis , et sicut supra diximus, ita duntaxat ut hec omnia bona, et que Dominus in futurum dederit usibus monachorum, omni tempore deserviant. Confîrmamus etiam per petitionem Lyndulphi episcopi illud donum quod dédit Hadulphus Episcopus, antecessor ipsius, canonicis ipsius ecclesie Sancte Marie et Sancti Medardi infra murum, ecclesiam videlicet nomine Arceium, ut teneât absque contradictione illamin perpetuum. Decernimus etiam, per apostolatus nostri decretum, manerefixumet stabile illud donum Lyndulphi, quodconcessitpro remedio anime sue ipsis similiter canonicis infra murum, videlicet Betoniscurtem cum attramentaria, et abbatiam sancte Godoberte virginis que est in honore beatorum apostolorum Pétri et Pauli, eo scilicet tenore, ut quatuor canonici ex ipsis sexaginta serviant quotidie corpori ejusdem beate virginis, in quocumque loco illius civitatis jacuerit ; et teloneum ipsius urbis passim cum omni integritate, et quicquid deinceps ipsis canonicis dominus contulerit. Statuimus ergo in sede sancte Jérusalem, sub divini judicii obtestatione et anathematis validissimis interdictionibus, ut nullus unquam regum, nullus dux, aut marchio, vel cornes, neque archiepiscopus vel ullus episcopus, nullusque hominum in quolibet ordine et ministerio constitutus, audeat molestiam ingerere rebus ejus episcopi, sive de predictis monasteriis, vel de omnibus que supra posita sunt quoquo modo auferre aut alienare présumât; sed semper, ut dictum est, firma stabilitate hec omnia permanendo, decernimus atque promulgamus. Si quis vero presumptor, aut temerarius homo inventus fuerit, sive clericus aut laicus, qui hec omnia evellere temptaverit, aut in aliquo minuere aut disrumpere voluerit, sciât se Dei omnipotentis odio, et domini nostri apostolorum principis Pétri atque Pauli et omnium sanctorum anathematis vinculo innodatum, et cum diabolo et cum Juda traditore domini nostri Jesu Ghristi, eterni incemlii supplicio concremandum, nec unquam prefato anathemate absolvendum, nisi resipuerit et ad satisfactionem venerit. Fiat, Liât, Fiat. Si quis vero custos et observator in omnibus fuerit, hujus nostri apostolici privilegii constitutionis, benedictionis grat.iam vitamque eternam a misericordissimo Domino Deo nostro consequi mereatur in secula seculorum. Scriptum per manus Stephani scriniarii sacri palatii, in mense martio, et indictione prima. Bene valete.
( Cartul . du chapitre de Noyov, f° 46. — Publ. dans Levasseur Annales , .p. 7-13, d’après le Reg. de priril. de l’église de Noyon, cot. S., et dans Colliette, Me tu . du Vermandois. I, p. 577. Jaffé, Regesta, 2e éd., n» 3829.)
1064 (8-30 mai.)
Fondation par l' évêque Baudouin du monastère de Saint-Barthélemy , après abandon par Hugues , châtelain de Noyon, de tous les droits qu’il possédait ou prétendait posséder sur l’église et l'emplacement dudit monastère.
In nomine sancte Pt individus Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Ego Balduinus, Dei gralia presul ecclesie Noviomagensis, huic sedi specialiter obsequentibus hanc nnstre descriptionis seriem notam esse cupio futuris et presentibus. Quidam nostre archidiaconus ecclesie nomine Garnerius unam in cimiterio , propter communem pauperum et peregrinorum sepulturam olim a domino Hugone episcopo antecessore meo supra urbis muros benedicto, ob sue remedium anime, in honore Dpi et sancti Bartholomei apostoli, edifîcaverat ecclesiolam, quam ego, ob meorum remissionem peccatorum, dilatare cogitavi et fundarp abbatiolam ; super quo fidelium meorum clericorum ac laicorum assensum requisivi et sententiam. cupiens quidem eam omnino ab archidiaconi ditione emancipatam fore et atrium cum suis redditibus, ab omni extranea potestate, ut imprimis stabilitum fuerat, in manu episcopi absolutum consistere.
Qua in re Hugo castellanus mihi restitit, dicens ecclesiam et atrium a banno suo et seculari exactione quietum , verumtamen oblationes et décimas ad Sancti Pétri pertinere parrochiam et quod inde vestiluras habuisset, post consecratum atrium et edificatam ecclesiam ; super quo deliberando diem sibi constitui, ac fideles meos, facto conventu ut inde diffinirent, submonui. Post quorum judicium octo dierum petivit indutias, in quibus meditatus aut suos quod vera faterentur adramiret testes, vel meorum unde probare vellent testimonium reciperet. Inito autem intérim cum suis meliori consilio, omnem rem approbandam meorum commisit testimonio; convenientes ergo in locum unde trahebatur litigium omne, testes mei circumquaque sicut bene dictum et eis presentibus fuerat stabilitum, coram senioribus civitatis metiti sunt atrium et quod vera faterentur voce est proclamatum omnium. Cognito itaque castellanus jure meo, et veritati ulterius nolens contradicere, quecumque in predicto atrio vel ecclesia calumniabatur, quieta proclamavit fore atque ipsam ecclesiam cum atrio et decimis et oblationibus vel districto, in mea seu successorum meorum manu absolutam omnino, ex tune confessus est existere. Ego vero omnem volens scrupulum expurgare nihilque ambigui patiens latitare, testes meos in medio produxi, qui ea unde Ioquebantur jurejurando probavere, Arnulfo ejusdem loci sacerdote primo sacramentum prebente et Gerelino cantore, nisi ei predonatum fuisset, eadem prosequente et duobus adhuc jurantibus. Otrado videlicet circummanente et Alrico équité.
Post hoc steti in eminentiori loco, bannumque feci quod plena immunitas, ut lex jubet, consisteret in atrio, ipsoque favente et laudante
castellano, ex Dei omnipotentis et sanctorum canonicorum ac nostri ministerii auctoritale facta excommunicatione, precepi ut quid ibi diffinituni fuerat firmum foret in antea, nec quisquam, nisi episcopus Noviomagensis, se intermitteret de predicto atrio vel ecclesia. Verum ne res ista quandocumque oblivioni traderetur, fîrmis illam commendavi apicibus eorum qui interfuere subnotatis nominibus. Signum Balduini episcopi. 8. Gerelini cantoris. S. Adelardi scolaslici. S Gibuini diaconi. S. Goisberti diaconi. S. Hugonis subdiaconi. Item S. Hugonis subdiaconi. S. Adelini subdiaconi. S. Borneri subdiaconi. S. Otmundi acoliti, 8. Pétri acoliti. Constantii acoliti. Aloldi acoliti. Humberti acoliti. Lamberti ac Garneri presbyteri : Nomina servientium episcopalium S. Fulradi, Gisleberti, Fulradi, Guinemandi. S. Hugonis castellani, Rainardi militis, Arnulphi militis. S. Balduini militis, Girardi militis, Bosonis militis, Odrici prepositi episcopi, Guatselini militis. S. Galteri fratris prepositi. Facta est autem defflnitio ista et sacramenta data in ecclesie loco qui antiquo vocabulo Mons dicitur Monumenti, octavo idus maii, anno vero dominice incarnationis millesimo sexagesimo quarto, indictione secunda, régnante rege Philippo anno tertio, episcopatus autem nostri anno vigesimo.
Ego Guido, cancellarius Sancte Marie composui. Fuerunt autem hec littere recitate eodem anno et eodem mense, tertio Kalendas junii, die vero sancto Pentecostes, ante altare Sancte Marie Noviomagensis, post lectionem sancti Evangelii, astantibus clericis et laicis. S. Balduini episcopi. S. Ratbodi archidiaconi. S. Roberti decani. S Guidonis thesaurarii. S. Ingebaldi presbyteri. S. Odonis presbyteri. S. Guillermi presbyteri. S. Radulphi presbyteri. S Guidonis cancellarii. S. Galteri Silvanectensis archidiaconi. S. Gerelini cantoris. S. Guiberti diaconi. S. Rodulphi diaconi. S. Drogonis diaconi. S. Arnulfi diaconi. S, Gibuini diaconi. S. Adelardi scolastici. S. Hugonis subdiaconi. S. Berneri subdiaconi. S. Dyonisii subdiaconi. S. Otmundi acoliti. 8. Constantii acoliti. S. Pétri acoliti. S. Hugonis castellani. S. Garneri Calveiensis militis. S. Odonis militis. S. Galteri militis. S. Godefridi militis. S. Balduini militis. S. Bosonis militis. S. Goisberti militis. S. Nocheri militis. S. Harduini milius.
(. Archives Nationales, K, 1S5. 1. 3, n° 1. Copie du X Cl 1 1“ siècle, collationnée par Lemarié d’Aubigny. conseiller maître à ce commis , d’après l’original scellé). Publ. dans Levasseur. Annales, page 770, et Gullia Christiana, X, Instr. col. 366, qui ne reproduisent ni l'un ni l'autre les dernières souscriptions.)
S. d. (Entre 1098 et 1113.)
Notice d’un accord conclu entre le chapitre et Gui, châtelain de Noyon, par V entremise de l’évêque Baudry , sur diverses questions litigieuses .
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Pro remediis animarum nostrarum, pauperum miseriis et necessitatibus subvenire sanctorum
patrum documenta nos admonent, a predecessoribus ecclesiis antiquitus attributa bénéficia eorum vestigiis inherere et de propriis facultatibus res eorum augmentais nos edocent, ut de tramitoriis ad eterna morum etactuum melioratione labentis vite statum revocent, et quia pro salute vivorum atque defunctorum a fîdelibus fldeiiter disponuntur, memorie commendare dignum esse cognovimus, ut posteras non lateat et jugis oratio pro benefaetoribus non deficiat, firmiter reservandum, scripto commendari decrevimus. Gognoscat itaque presens etas et futura quod Hugo junior, castellanus Noviomensis, Sancte Marie Noviomensi alodium suum de Arbreia1 et quicquid in eadem habebat villa concessit, et asinos, quos in molendinis ejusdem ecclesie canonicis pertinentibus annone vehiculares esse diu licet injuste prohibuerat, sub antiquo jure restituendos concesserit et se peccasse recoirnoscendo super hoc eisdem canonicis satisfecerit. Quo defuncto, Guido castellanus ille in hereditatem successit et donum quod predecessor ejus fecerat se laudare penitus abnegavit Unde, maxima dissentione inter ilium et clericos exorta, tandem excommunicationi tam clericorum quam episcopi diu subjacere non timuit, donec episcopus noster, scilicet domnus Baldricus, illam tali terminatione sedavit. Concessit enim idem Guido castellanus alodium de Arbreia cum districto Sancte Marie et ejus canonicis omnino liberum, quod predecessor illius eisdem canonicis concesserat, et quoniam, causa districti eidem ville pertinentis, hominibus et bestiis de Suisio 2 plures ex parte castellani adjuventicias occasiones pretendere solebant, atque in messibus vei alibi quo eis licitum non erat sepissime cepisse dicentes, ad vadimonium vel ad duellum domines pro se vel pro bestiis acceptis taliter provocare temptabant, ab eodem Guidone concessum fuit, ut qualiscumque bestiis vel hominibus occasio pretenderetur, non vadimonii vel duelli lege dif— finiretur, sed homo de tertio pro se juramento, pastor vero sive bestiarum possessor, bestias hac lege deliberare voluerit apjirobator juramento conflrmet quod protulit , et tune pro emendalione consequte occasionis castellanus vel ejus minister VII. solidos et dimidium habebit. Asinos quoque in molendinis annone porlatores esse laudavit et sic per episcopum, nobilium testimonio concordia terminata, illoque vinculo anathematis absoluto, predicta dissentio finem obtinuit et post idem episcopus hoc pactum, anathemate interposito, subscriptorum testimonio, castellano laudante, confîrmavit.
(Cartulaire du chapitre de Noyon, f» 73 r°.)
S. I. n. d. (1 108 ou 1109.)
Notification par l’évêque Baudry, de l’institution d’une commune
à Noyon.
Baldericus, Dei gratia Noviomensis episcopus, omnibus in fide perse-
1. Larbroye, canton de Noyon, arrondissement de Compiègne (Oise).