‹ Histoire de la ville de Noyon et de ses institutions jusqu'à la fin du XIIIe siècleChapitre 95 sur 123 · DÉCEMBRE · texte numérisé non relu

DÉCEMBRE

Sentence arbitrale de Milon I de Chatillon Nanteuil , évêque de Beauvais , de Gérard de Basoches , évêque de Noyon , et de Philippe , seigneur de Nanteuil, sur un débat mû par le chapitre et le châtelain au sujet de la déclaration de la farine.

Ego Milo Belvacensis et ego Gerardus Noviomensis Dei gratia episcopi, notum facimus universis quod, cum querela esset inter capitulum Noviomensem ex una parte, et Johannem castellanum Noviomensem ex altéra, super probatione farine canonicorum et clericorum chori Beate Marie Noviomensis; quam probationem castellanus dicebat debere fieri per servientes propriGS canonicorum seu clericorum , ubi— cumque facerent panem suum, sive in domibus suis, sive extra. Canonici vero dicebant quod si fiebat panis suus in domibus suis, sive clericorum suorum , per servientes proprios debebat fieri probatio , si vero panem faciebant fieri extra per alios, probatio debebat fieri per eosdem factores. Tandem compromissum fuit in nos et comitem Sancti Pauli, ita quod quicquid dixero ego Noviomensis episcopus cum altero eorum, ratum haberetur et fîrmum. Nos igitur episcopi, cum viro nobili Philippo de Nantolio, qui de voluntate partium, loco comitis qui interesse non poterat, substitutus est, facta diligent i inquisitione quomodo super illam probationem, a retroactis temporibus usque nunc usum fuerit de bonorum virorum consilio pronunciamus probationem debere fieri per servientem canonici vel clerici, si fiat panis in domo propria; si vero fiat panis extra, per ilium qui panem faciet debet fieri probatio. Sciendum autem quod hec probatio, sive fiat per servientem canonici sive clerici chori, sive per alium qui faciet panem extra domum canonici vel clerici, fieri debet in capitulo. Farinas autem captas, quas per probationem supradictam noluit restituere castellanus, judicamus tali facta probatione restituendas a castellano, vel valorem îllorum , si eas non habuerit vel si deteriorate fuerint. In hujus rei testimonium nos et dictus Philippus présentes litteras sigillorum nostrorum mummine fecimus roborari. . , ..

Actum Noviomi, feria tertia ante festum beau Thome apostoli, anno

Domini M° CG° XX» V°, mense decembri.

( Cart . chap., fol, 211 .)

Page 1